Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Marulić, Marko (1450-1524) [1503], In epigrammata priscorum commentarius (), Verborum 25316, Ed. Bratislav Lučin [genre: prosa oratio - commentarius] [word count] [marulmarinepigr].
Previous paragraph

Next paragraph

94.2. Quod facinus, si non ad ostentationem ingenii confictum sit, nemo negabit quin fuerit maxime omnium execrabile atque detestandum. [ERROR: no reftable :](Cymon) Quanquam legimus et Cymonem, principem inter Athenienses uirum, Elpenicem sororem habuisse in matrimonio,

-- 43v --

patria lege tunc istud concedente, [ERROR: no reftable :]Cf. Nep. Prol. 4; Cim. 1,2 [ERROR: no reftable :](Garamantes) et apud Garamantas nullam certam fuisse uxorem, [ERROR: no reftable :]Cf. Mela 1,45 sed filios cum matribus, filias cum patribus coire consuesse, Romanos tamen talibus ac tam foedis coniugiis nunquam fuisse usos. [ERROR: no reftable :](Neruę lex) Nam si Nerua imperator fratris sororisue filiam haberi uxorem lege prohibuerit, [ERROR: no reftable :]Cf. Rep II, 288 (excerptum ex M. A. Sabellici Enneadibus ab orbe condito [cf. Dio 68,2,4]) satis constat ante illum sororibus copulari nefas fuisse. Quanto parentibus magis? Equum quendam admissarium detracto oculorum operimento (Plinius autor est) cognito cum matre coitu petisse pręrupta atque exanimatum. [ERROR: no reftable :]Cf. Plin. Hist. nat. 8,56 Bestię igitur sanguinis cognationem sentiunt, homo non intelligit? Non ne, qui talis fuerit, bestiis omnibus et insipientior et impudentior erit habendus omnique damnabilior deuotione?

Previous paragraph

Next paragraph


Marulić, Marko (1450-1524) [1503], In epigrammata priscorum commentarius (), Verborum 25316, Ed. Bratislav Lučin [genre: prosa oratio - commentarius] [word count] [marulmarinepigr].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.