Croatiae auctores Latini: inventa |
domum | qui sumus | textus | auxilia | tolle, lege! | |
Marulić, Marko (1450-1524) [1503], In epigrammata priscorum commentarius (), Verborum 25316, Ed. Bratislav Lučin [genre: prosa oratio - commentarius] [word count] [marulmarinepigr].
VI. Salonis postea repertum
131.
[ERROR: no reftable :]Cf. CIL
.I. O. M. Q. RAONIVS DIODORVS EX VOTO POSVIT LIBES MERI- TO. IIII . IDVS MAIAS. PRONI- ANO ET BRADVA. COSS. 131.1. Ioui optimo maximo. Libes pro libens: quędam enim huiusmodi uocabula subtracto "n" scribebant antiqui. 131.2. Hic Quintus Raonius Diodorus posita Ioui ara siue templo uotum soluerat. Quando autem id egerit, per Idus diem, per consules annum ostendit. Nos autem tunc Deo gratissimum soluimus uotum cum uitę cursum ita ut ipse pręcipit dirigere studemus.
132.
[ERROR: no reftable :]Cf. CIL
A. TER. PANTERA. .AGO. FECIT. 132.1. Puto sic legendum: Aulus Terentius pantherarum agonium fecit. 132.2. Agonium ludum esse ait Festus Pompeius, ob hoc dictum quia locus in quo ludi initio facti sunt fuit sine angulo. Cuius ludi festa agonalia dicebantur. [ERROR: no reftable :]Agonium eqs. : cf. P. Fest. 'Agonium (ludus)' Hęc factitata [ERROR: no reftable :]Ipse ex factita correxit ait Romę in monte Quirinali. Est enim Quirinalis Agonius et Collina porta Agonensis. [ERROR: no reftable :]Cf. P. Fest. 'Agonium (dies)', ubi Agonus pro Agonius Agoniorum meminit Ouidius libro Fastorum primo dicens: Et prius antiquus dicebat agonia sermo. [ERROR: no reftable :]Ov. F. 1,331, ubi pecus pro prius De pantheris autem Plinius libro VIII, capite XVII sic scribit: Pantheris, inquit, in candido breues macularum oculi. [ERROR: no reftable :]Plin. Hist. nat. 8,62 Has a pardis ait solo candore discerni et id animal gigni in Aphrica Syriaque. [ERROR: no reftable :]Cf. Plin. Hist. nat. 8,63 Idem ait: pantheras primus Scaurus in ędilitate sua uarias CL uniuersas misit, deinde Pompeius Magnus quadringentas decem, diuus Augustus quadringentas XX. [ERROR: no reftable :]Plin. Hist. nat. 8,64, ubi primus autem Scaurus aedilitate; dein pro deinde 132.3. Aulus igitur Terentius apud Salonas Romano more in agonali ludo pantheras exhibuit et qui id fecerit, ut posteris quoque notum foret, litteris in marmore sculptis testatus est. Hoc equidem in illo amphiteatro factum reor cuius adhuc uestigia extare cernimus. 132.4. Et satis certe magnificum fuit tam procul petitas bestias in ludum adduxisse, sed ego multo magnificentius esse dixerim hominum bestiali ritu uiuentium licentiam legibus coercere. Illud enim ad uoluptatem pertinet oculorum, hoc ad morum censuram.
133.
[ERROR: no reftable :]Cf. CIL
Salonis C. SEXTIO QVOD. C. BELLO. CONF. RELIQVIAS NON DE- SERVERIT POMPEIANORVM. VICTORIS IVSSV. M. K. D. MVL- TATO. ET IN EXIL. ACTO. C. SEX- TIA VXOR PARVVLIS CVM LI- BERIS OBSERVARI IVSSA. SEQ. IPSOSQ. REPENTI PRAECIPITIO VINDICAVIT IN LIBERTATEM. VIXIT LIBERA. ANN. XLVI. SER- VA NEC DIEM. 133.1. C. bello conf., id est ciuili bello confecto. M. K. D. Maxima capitis diminutione multato. Caius iuris consultus: Capitis, inquit, diminutio est status permutatio. [ERROR: no reftable :]Maph. Veg. 'Capitis diminutio' ( cf. Dig. 4,5,1) Paulus etiam ait: Capitis diminutionis tria genera sunt: maxima, media, minima. Tria enim sunt quę habemus: libertatem, ciuitatem, familiam. Igitur quum hęc omnia amittimus, hoc est et libertatem et ciuitatem et familiam, maximam esse capitis diminutionem; quum uero amittimus ciuitatem et libertatem retinemus, mediam esse capitis diminutionem; quum libertas et ciuitas retinetur, familia tantum mutatur, minimam esse capitis diminutionem constat. [ERROR: no reftable :]Maph. Veg. 'Capitis diminutionis' ( cf. Dig. 4,5,11) Cętera in epitaphio posita patent. 133.2. Nequis autem ulla unquam de causa sibi ipsi manum inferendam putet, Platonis in Phedone sententia est nemini fas esse sibi mortem consciscere. [ERROR: no reftable :]Cf. Macr. Somn. Scip. 1,13,5 ( cf. Plat. Phaed. 61 E) Animam enim dei, omnium domini, depositum esse in corpore, quam qui excluserit illo inuito, grauiter peccabit. [ERROR: no reftable :]Cf. Macr. Somn. Scip. 1,13,8 ( cf. Plat. Phaed. 62 B et C) Photinus [ERROR: no reftable :]Pro Plotinus quoque philosophus animam corporeis passionibus liberam exire oportere ait, quam qui de corpore uiolenter excludit, liberam esse non patitur; aut enim metu aut odio id agit et animam talium passionum sordibus inquinat. [ERROR: no reftable :]Cf. Macr. Somn. Scip. 1,13,9 ( cf. Plot. Enn. 1,9) 133.3. Quod si philosophis diuinę legis ignaris hęc sententia sederit, quanto magis Christianis Deo cui seruiunt id ipsum asserente placere debet? Ait enim: Non occides, [ERROR: no reftable :]Ex 20,13 et si alios occidere uetamur, quanto magis nos ipsos? Longe autem satius est seruitutem, exilium, proscriptionem et quęque aduersa inuita pati quam malis istis quę temporaria sunt euitatis in malum ęternum incidere, et post corporis animęque solutionem ad inferos relegari. Diuini quippe mandati pręuaricatoribus talis proposita est poena.
134.
[ERROR: no reftable :]Cf. CIL
Salonis CONSENTIO DEORVM. MARC. AN. A. SOZOMENE IMPERIO FECIT. 134.1. Marcus Terentius Varro de re rustica scripturus deos inuocat consentes eosque XII nominatim enumerat. [ERROR: no reftable :]Cf. Varr. R. R. 1,1,4 Festus quoque Pompeius ait consentia sacra dici quę multorum consensu sunt statuta. [ERROR: no reftable :]Cf. P. Fest. 'Consentia' Consentes ergo deos illos appellasse uidetur Varro a quibus terrę fruges iuuari ex multorum consensu creditum sit. Hinc ego consentionem deorum hoc loco ędem cognominatam reor quę diis illis dedicata erat quos populus Salonensis inter se consentiens magis religiose uenerabatur. Hanc igitur ędem Sozomene, mulier sic dicta, fabricandam curauit iussu et imperio Marci Antonini Augusti, de quo dicendum restat. 134.2. [ERROR: no reftable :](Marcus Antoninus Augustus) Marcus Antoninus ab Antonino Pio adoptatus eo defuncto ex senatus autoritate reipublicę regimen suscepit. Cum Lucio Vero fratre primus ęquo iure imperauit. Vxorem habuit Anniam Cornificiam, deinde Faustinam iuniorem, amitinam suam. [ERROR: no reftable :]Cf. SHA , M . Ant . 1,8, ubi habuit et sororem natu minorem Anniam Cornificiam , uxorem Anniam Faustinam , consobrinam suam Gręcis Latinisque perdiscendis litteris operam dedit philosophięque incubuit studiis. Pio ipsi morum [ERROR: no reftable :]Ipse ex moribus (quod folio 66 scripsit) correxit uitęque probitate persimilis fuit. Marcomanos, Germanię gentem, in Danubii transitu uicit. Cum Commodo filio, quem de Faustina genitum Cęsarem nuncupauerat, triumphauit. Aufidio [ERROR: no reftable :]Recte Auidio Cassio a senatu hoste iudicato post eius necem Antiochenis, qui cum illo coniurauerant, ueniam indulsit. Marcomanos bello repetiit tertioque anno quam ad eam expeditionem profectus est uita decessit, Commodo filio relinquens imperium. Luxit eum ciuitas, quisque omnium optimum fuisse prędicauit. Imperauit annos XVIII, [ERROR: no reftable :]Pro XVIIII ( cf. In epigr. 124,2) uixit LXI. [ERROR: no reftable :]Marcus Antoninus ab Antonino Pio eqs.: cf. SHA, M. Ant., passim
135.
[ERROR: no reftable :]Cf. CIL
FL. [ERROR: no reftable :]Correxi ex F. L. CONSTANTI. NOBI- LISSIMO AC BEATISSIMO. CAESARI. COLL. FABRVM .VENERIS. 135.1. De Flauio Constantino Cęsare superius inter Romanas inscriptiones est relatum. [ERROR: no reftable :]Cf. In epigr. 16,1 Huic ob merita collegium fabrorum ędis Veneris statuam erexerat atque ita insculptis in marmore litteris inscripsit: Flauio Constantino nobilissimo ac beatissimo Cęsari collegium fabrum Veneris. Subintelligitur: posuit. 135.2. Collegia erant quę nunc fratalię uulgo appellantur. Dicebantur eius dei cuius ędem frequentabant. Fabrum sincopa est pro fabrorum. Faber commune nomen est eorum qui manibus opera exercent. Beatus dicitur cui cuncta prospere succedunt. Sed quoniam mortalium beatitudo fluxa atque fragilis est, beatum non putabant nisi quem usque in finem uitę beatum fuisse constabat. Vnde Iuuenalis: [ERROR: no reftable :]Recte Ouidius Dicique beatus ante obitum nemo supremaque funera debet. [ERROR: no reftable :]Ov. Met. 3,136-137 135.3. Nos uero illum beatum esse dicimus qui iam illam beatitudinem quę amitti non potest est consecutus. Quid enim iuuat usque ad diem extremum prosperitatibus perfrui et post hęc ęternis subiici suppliciis?
136.
[ERROR: no reftable :]Cf. CIL
.D. S. P. FEL. VR. QV. TE. CI. Q. L. SEV. AB. INI. INT. AN. XX. S. C. DEC. B. M. ST. P. 136.1. Integrum sic: Felix urna quę tenes cineres Quinti Lucii Seueri, ab inimicis ineterempti, annorum uiginti. Salonarum ciues decurioni benemerito statuam posuerunt. 136.2. Decurię (ut Pedianus ait) nobiliorum sunt, centurię inferiorum. [ERROR: no reftable :]Cf. Per. 26,32,2-3 In municipiis idem est decurio quod Romę senator. [ERROR: no reftable :]Cf. Per. 26,32,7-8 Pomponius iuris consultus, De uerborum significatione, decuriones inquit dictos ex eo quod initio, cum colonię deducerentur, decima pars eorum qui deducebantur publici concilii [ERROR: no reftable :]Pro consilii gratia conscribi solita erat. [ERROR: no reftable :]Cf. Per. 26,32,20-22 Is ergo Seuerus ex nobilioribus fuit et iuuenili ardore feruens cum inimicis congressus periit. Ob quam animi fortitudinem statuam a ciuibus meruit, titulus habet. 136.3. D. S. P., hoc est diis sacrum perpetuum.
137.
[ERROR: no reftable :]Cf. CIL
VIBIVS PIVS DEO SOLI INVIC- TO ARAM DEDICO. VT SIS MIHI PROPICIVS MILITIB. CENTVRIONIBVSQ. MEIS. 137.1. Vibius deo soli aram dedicat. Deo inquit soli inuicto uel quia deus solus superior omnium sit uel Solem deum putauit quia suo splendore cuncta illustrat, suo calore omnium causa est gignendorum. Primi Ęgyptii (ut Diodorus ait) Solem et Lunam deos putarunt et Solem quidem Osirim, Lunam Isim nuncuparunt. [ERROR: no reftable :]Cf. Diod. Sic. 1,11,1 Vibius iste ductor Salonitani exercitus fuit et cum hoste conflicturus [ERROR: no reftable :]Correxi ex conflicturu(m)s deum sibi propicium optauit. 137.2. Hinc reprehendenda est quorundam Christianorum temeritas, qui suę solertię uirtutisque confidentes Deo supplicare negligunt ideoque a paucioribus interdum superantur et pereunt. Ignorant utique Dei potentiam humanis uiribus esse maiorem.
138.
[ERROR: no reftable :]CIL
MART. INVIC. DOMIC. POMPE. SAL. CV. CENT. SIG. MIL'. ET. ARMA POSVER. 138.1. Sic legendum: Marti inuicto Domicius Pompeianus saluus cum centurionibus signa militaria et arma posuerunt. 138.2. Offerebant gentiles diis arma atque signa siue hostium siue sua: hostium cum uictores reuerterentur, [ERROR: no reftable :]Ipse ex redissent correxit sua cum emeritis stipendiis salui in patriam redissent; hi pro salute, illi pro uictoria gratiam referentes. 138.3. Is mos etiam apud Christianos inoleuit: pendere uidemus nostris in templis uexilla, scuta, thoraces [ERROR: no reftable :]Correxi ex thoracas aliaque arma. Id iuuentuti bellicę uirtutis incitamentum est, ut uidelicet cęteri ad eandem acquirendam gloriam pro uiribus nitantur, sui memoriam posteris relicturi.
139.
[ERROR: no reftable :]Cf. CIL
A. IANIO SATYRO DELMINIO DECVR. LEG. II. VIRTVTISQ. CAVSA DONIS DONATO. GEM. TORQ. CORON. MVRALIB. AVRE. .II. VEXILL. SVO. B. M. 139.1. Legendum sic: Aulo Ianio Satyro Delminio, decurioni legionis secundę, uirtutis causa donis donato, gemmis, torquibus, coronis muralibus aureis duabus, uexillis tribus, Vibius Pius militi suo benemerito. 139.2. Ianius iste uidetur Delmata fuisse et quidem Delminius, hoc est a Delminio oriundus. De quo oppido Strabo libro suę Geographię VII: Delminium, inquit, ampla ciuitas, a qua cognomen gens illa uendicat. Eam Nasica exilem reddidit agrumque desolatum pecori pascendum reliquit. [ERROR: no reftable :]Strab. Geogr. 7,5,5 Ianius ergo Delminius, dum sub Vibio Pio militaret, ita strenue se gessit ut his donis quę hic memorata sunt [ERROR: no reftable :] Paginarum quae sequuntur numeri manu recentiore, stilo plumbeo, suppleti sunt. affici mereretur. De coronis autem militaribus superius a nobis tractatum est, [ERROR: no reftable :]Cf. In epigr. 108,2 et qui plenius uult discere, legat Auli Gelii libro quinto caput sextum. [ERROR: no reftable :]Cf. Gell. 5,6 Ibi idem ait muralem coronam, etiam castrensem et naualem, ex auro fieri solitam. 139.3. Porro Vibius Pius tertio citra hoc epigrammate aram dedicat Soli inuicto, ut sit
ipsi propicius, militibus centurionibusque suis.
[ERROR: no reftable :]Cf. In epigr. 137
Inuenies in hoc libello inter externa et alium Vibium, Gallum,
primipilarem pręfectumque castrorum, et ipsum quidem donis donatum honoris uirtutisque
causa.
[ERROR: no reftable :]Cf. In epigr. 108
Noster uero Ianius Delminius nequaquam posthabendus Vibiis
istis, uel etiam Sicinio
[ERROR: no reftable :]Recte Siccio
illi Dentato, quem Plinius in libris Naturalis
historię donatum refert hastis puris duodeuiginti, phaleris XXV, torquibus 139.4. Huic militi bene de se merito Vibius Pius imperator siue sepulturam siue statuam posuit, ut in epigrammate apparet.
140.
[ERROR: no reftable :]Cf. CIL
M. IVL. M. F. VOLT. PATERNVS. AQVIS SEXTIIS. MIL. LEG. VI . VIC. TRI. C. LEG. VIII . AVG. 7. LEG. XIIII . G. M. V. 7 LEG. X I . C. P. F. EI EX. LL S. .X. LVLIA. T. F. MAXIMA VXOR. ET M. IVL. MIL. DOCIMVS. H. F. C. 140.1. Sic legendum arbitror: Marcus Iulius, Marci filius, uoluntarius paternus, Aquis Sextiis miles legionis sextę uictricis, [ERROR: no reftable :]Ipse ex uicarius tribunus correxit centurio legionis octauę Augusti et legionis quartędecimę [ERROR: no reftable :]Correxi ex quartedecimę gregariorum militum ueteranorum et legionis undecimę primipilus fuit. Ei ex sestertiis decem Lulia, Titi filia maxima, [ERROR: no reftable :]Recte Maxima uxor et Marci Iulii miles Docimus hoc faciundum curauerunt. 140.2. Hic Marcus Iulius uidetur sub Augusto militasse. Quibus officiis tunc functus fuerit, describitur. Ideo infertur quod iure ac merito ei mortuo hoc (subintelligitur: sepulchrum) faciundum curauerunt ex decem sestertiis uxor ipsius Lulia et miles Docimus. Quod autem dicitur uoluntarius paternus, uidetur patri in ea militia defuncto successisse. Qui unus ex uoluntariis militibus fuit, qui dicti sunt olim uolones, quod uolentes ac sponte se offerrent, cum non tenerentur. [ERROR: no reftable :]Cf. Mai. 'Volones' [1], [2]; cf. In epigr. 125,5 Hic igitur Iulius Aquis Sextiis primum iniit militare munus. Locus est in Gallia sic dictus, ubi Caius Marius consul Cymbros uicit. Deinde uicarius tribunus fuit, hoc est tribuni absentis uices gerens, dum esset centurio gregariorum militum ueteranorum. Gregarii milites erant extra ordinem asciti et humilis militię milites. Postremo fuit centurio primipilus, idest pręfectus legionis quę circa imperatorem erat. 140.3. Huic monumentum est factum ex decem sestertiis. Sestertius [ERROR: no reftable :]Sestertius suprascripsit erat duarum librarum et semis, idest et dimidii librę. Ideo notatur per duo L et unum S, sic: LL S. [ERROR: no reftable :]Cf. In epigr. 82,1 Porro ubi dicitur: Lulia, Titi filia maxima, uxor, maxima non ad uxorem referas, sed ad filiam. Erat enim natu maxima filiarum Titi, in hoc satis laudanda quod in celebranda mortui mariti memoria sumptibus non pepercit. Nec parum commendari debet miles Docimus, qui illam adiuuit, ut suo centurioni plus adderetur honoris in construendo sepulchro uirtutisque eius gloria conseruanda.
141.
[ERROR: no reftable :]Cf. CIL
141.1. Lege sic: Buccioni annorum uiginti suo sumptu monumentum parentes posuerunt.
[ERROR: no reftable :]
Post haec in folio 70 verso duae inscriptiones recentiore manu scriptae sequuntur : TARVISII / In aedibus Andreae Zuchelli, cano/nici
Taruisini, ad Diui Stephani. / D. M. / L. BAEBIO / VINDEMATORI / BAEBIA SECVRA /
PATRI B. M. ( cf. CIL |
Previous section
|
Marulić, Marko (1450-1524) [1503], In epigrammata priscorum commentarius (), Verborum 25316, Ed. Bratislav Lučin [genre: prosa oratio - commentarius] [word count] [marulmarinepigr].
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.