Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Marulić, Marko (1450-1524) [1507], Vita diui Hieronymi, versio electronica (), Verborum 10681, Ed. Darko Novaković [genre: prosa oratio - vita] [word count] [marulmarvita].
Previous paragraph

Next paragraph

Quomodo, quęso, ista simul stare possunt, ut oppidum aliquod Pannoniam Delmatiamque disterminet, et in Istria sit, cum post Istriam Liburniam esse constet, Liburnię autem iunctam esse Delmatiam? Nisi forte aliquis de stirpe Aeneę Troiani inuentus sit Ilium in Italiam portans uictosque penates,aut tantam habens fidem, ut non solum montes, sed etiam cum montibus prouincias transtulerit, atque ita Delmatiam cum Stridone oppido de loco suo auulsam ultra Liburniam in Istriam usque iusserit euolare, ut Stridon (sicut Hieronymus ipse dixit) et prius in Delmatię Pannonięque finibus fuerit, et nunc (ut Bergomensis ait) in Istrię agro consistat. Equidem ista consyderans curiosius quęrere coepi, unde homini religioso ueritatisque professori hic error irrepserit, ut etiam pugnantia inter se asserere non dubitet, et inueni, ubi Longobardorum regni principium ostendere nititur, Blondum quendam Forliuiensem in medium produxisse; qui, cum Italię regiones describeret, tertiam decimam dixit Istriam esse, in qua,inquit, Iustinopolis Ciuitas et Pola et Stridon oppidum, Sanctissimi Hieronymi patria, quod hodie Sdrigna appellatur.

Previous paragraph

Next paragraph


Marulić, Marko (1450-1524) [1507], Vita diui Hieronymi, versio electronica (), Verborum 10681, Ed. Darko Novaković [genre: prosa oratio - vita] [word count] [marulmarvita].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.