Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Marulić, Marko (1450-1524) [1507], Vita diui Hieronymi, versio electronica (), Verborum 10681, Ed. Darko Novaković [genre: prosa oratio - vita] [word count] [marulmarvita].
Previous paragraph

Next paragraph

Videamus ergo, Bergomensis frater, Blondus iste pręceptor tuus talia asserens quam procul a uero sit. Italię fines Pomponius Mella, antiquissimus autor, qui ad mare Adriaticum spectant, ad Tergestum usque produxit, Strabo ad Polam, Plinius ad Arsiam fluuium, Ptolomeus quoque Istriam Italię finibus uidetur concedere; Pomponij libro Geographię suę secundo uerba hęc sunt: Illyricis usque Tergestum, cętera Gallicis Italisque gentibus cinguntur. Strabonis autem lib. VII. hęc: usque ad Polam ciuitatem Istrię, huius temporis Imperatores Italię terminos extendere. Plinij uero Naturalis hist. lib. III. hęc: Et nunc finis Italię fluuius Arsia. Ptolomei denique lib. III. hęc: Post Istriam Italię ora, inde Liburnię, aut Illyrici. Patet igitur ad Arsiam usque siue Polam Istrię esse finem, et inde primam Illyrici partem, quę Liburnia dicitur, incipere. Plinio quoque ita dicente: Arsię gens Liburnorum iungitur usque ad flumen Titium. Pars eius, inquit, fuere Mentores, Hymani, Encheleę, Dudini, et quos Callimachus Peucetias appellat, nunc totum uno nomine Illyricum uocatur. Idem ait: Liburnię finis et initium Delmatię Scardona. Tantum igitur ab Istria distat Delmatia, quanta est Liburnię totius longitudo. Quod si Delmatia nostra tam inde procul abesse noscitur, quo pacto Stridon oppidum non aberit? Quod Delmatiam cum Pannonia disterminare a Hieronymo, ibidem nato, ibidem adulto, et conuersato dictum est, ut igitur cognoscas Stridonem non illud oppidum esse, quod nunc (ut Blondus ait) Sdrigna dicitur, sed longe ab eo diuersum, et quod nunc ab accolis Strigoum uocatur, et a Ptolomeo Sidrona olim nuncupatum sit; quanuis ipse Ptolomeus Liburnię illud annumeret, ita tunc angustiores Delmatię fines erant, qui postea latius se effuderunt. Nisi enim Stridon Delmatiam attingeret, nequaquam Hieronymus Delmatię potius quam Liburnię mentionem fecisset. Porro Ptolomeus lib. III. ita ait: Ciuitates Liburnię mediterraneę hę sunt: Tediastum, Aruncia, Adrotium, Stulpsi, Curum, Ausancali, Varuaria, Saluia, Adra, Aruona, Assesia, Burnum, Sidrona, Blanona, Ouporum, Nedinum, deinde commemorat Delmatię mediterranea. Sidronam ergo oppidum, postea Stridonem dictum, in Liburnia posuit, non, ut Blondus somniauit, in Istria. Quod autem Sidrona et Stridon idem sit, uide Ptolomei expositorem, qui ait: Sidrona siue Stridon; hinc Sanctus Hieronymus de quattuor Doctoribus ecclesię originem ducit. Hęc ille. Itaque cum Sidrona, siue Stridon, siue (ut nunc appellant) Strigoum, non Istrię sed Liburnię oppidum fuerit, Hieronymus Italicus dici nullo modo debuit.

Previous paragraph

Next paragraph


Marulić, Marko (1450-1524) [1507], Vita diui Hieronymi, versio electronica (), Verborum 10681, Ed. Darko Novaković [genre: prosa oratio - vita] [word count] [marulmarvita].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.