Crijević, Ilija (1463-1520) [1509], In Junium Sorgium avunculum suum funebris oratio, versio electronica (), Verborum 4212, versus 35, Ed. István Hegedüs [genre: prosa - oratio; prosa - oratio funebris] [word count] [crijevisorgo1509].
96
97
AELIUS LAMPRIDIUS CERUINUS POETA LAUREATUS
IN JUNIUM SORGIUM AVUNCULUM SUUM
FUNEBRIS ORATIO.
Cum celerius quam opinabar Avunculus meus decesserit
et ego gravibus curis distinear, neque in hoc obitu a lachrymis temperare possim: et hunc qui supra privatum virum
est in funere laudandum susceperim, non mea, sed fortunae
et temporis erit culpa, si neque larga aut magnifica neque
amplitudine defuncti digna fluxerit oratio et eo magis quod
in otio et umbra sine usu et stilo studiorum intermissione dicendi desuetudine ac situ quodam consenuerim : scitis
139r
enim quantis angustiis, quo sermone quotidiano inter provinciales obruor, ut vix succissivo tantum tempore nec nisi
libris legendis vacare possum; quo magis magisque mirandum esset litteras et verba Romana: quae nunc ubique
locorum in tanta hominum colluvione degenerant, mihi penitus non exolevisse; praesertim cum mihi non patria nec
ingenerata, sed nova et ascita et aliunde sita fuerint: quae
tamen si mihi propria et nativa contigissent: neque alius
sermo quam latinus mihi peculiaris ac domesticus fuisset,
deprecandum tamen hoc munus jure merito videretur in
tanta civitatis expectatione, celebritate, consensu, et non
unius Aristharchi, sed ad unguem exactissima et semper
recta quasi ad amussim multorum censura. Praesertim
in hoc emplo sacratissimo tot sacerdotum Domicilio peritissimorum, cum mihi non sit agendum inter fratres Arvales aut Salios, aut flamines, Diales, aut reges Aricinos,
sed in Schola, et familia tot Theologorum et in coelesti
Christianorum meliori quam Platonis aut Xenophonis aut
Ciceronis R. p. quominus habuisse videor rationem defunctum ornandi, superstites consolandi, mei nominis servandi;
qui repentinam laudationem in obitu tanti viri: neque solum
139v
[ERROR: no reftable :]A keziratban : iigyanazon abbreviatioval, mint fentebb lattiik
[ERROR: no reftable :]U. 0. ocio.
[ERROR: no reftable :]U. 0. amusim.
98
Equestri, sed etiam Senatoria dignitate praediti sine ulla
justi temporis occasione suscipere non veritus sim ; quasi
nesciam nihil triviale, aut obscurum, aut exile, sed amplum,
magnificum luculentum excelsum et immortale quiddam
huic funeri ornando conferri oportere, alioqui maligni laudatoris esset et infelicis ingenii tot laudes deterere, gloriam
elevare : amplitudinem coarctare, fastigium detruncare, famam
non extendere : proinde nequid tanti viri laudibus derogetur, multo majori temporis et ingenii copia ; nec nisi
Demosthenis aut Ciceronis opus esset eloquentia. Nam ut
imaginem Alexandri magni nemini praeter Apellem et Lysippum licuit effingere ; sic fortium virorum pacis et belli
praeclara facinora, ne scribendo devenustentur multum
diuque neque ab omnibus sudari oportet, quod utrumque
cum mihi desideretur : videlicet idonea temporis et ingenii
facultas : temere me arbitrabor facere qui rude quiddam et
inexpolitum in talis ac tanti viri laudes non verear effutire:
tua tamen pietas Petre vir integerrime paternis laudibus
prospectura caeteros omnes obaudit ; me unum, quod vehementer exoptat, et expetit, sperat vel ex tempore praestaturum praeterea neminem : quod si vulgus et triviales magistros
140r
repudiatum, me praeter omnes selectum iri non
poenituerit ; et tua te non fefellerit opinio, non ingenio,
sed Aleae dicentis erit tribuendum, incertum anceps fallax
et citra rerum verborumque optionem nec lima elaboratum,
nec cura perfectum dicendi genus sequuturi. Nam si bene
ceciderit sors bis commendabimur benedicendi copia et
gratia celeritatis, alioqui non fallor minore plausu et delectatione dicentis ornatu nitentia quam contemptu et fastidio
quae negligentius obolescunt suscipi solere : magisque subsanari quam laudari digna, utcumque erit juvabit me interim
haec Avunculo meo justa persolvisse, deque posteris illius
saltem amore atque benivolentia sin minus ingenio bene
[ERROR: no reftable :]Hogy mily hibas liasznahita fordul ele az irasjeleknek a Cerui-
nus iratait tartalniazo keziratok masolasaban, el lehet kepzelni, midon
e szo utan pontosvesszo all, holott a kovetkezo szoval szoros kap-
csolatban all. Eii az irasjeleket hallgatolagosan atjavitottam.
[ERROR: no reftable :]A keziratban quidem.
99
meruisse. Nam defunctorum laus instar patrimonii haereditarium bonum est nullumque majus in suorum desiderio
solatium, aut efficacius exemplar quam cognatorum est ad
bonos mores; quamvis igitur repentina oratio periculorum
plenum opus Aleae. Cuncta tamen temeritati non permittam
pro temporis et loci ratione cursim dicturus, et mensariorum more facturus, qui multorum annorum rationes in unam
tabellam colligunt : aut naves gubernantium, qui portus
maria littora insulas in unius membranae corio, minore
veritatis, quam magnitudinis dispendio circumscribunt. Sic
ego breviter ero contentus et signanter tanti viri laudes
indicare non persequi perstringere non complecti mox eadem
140v
uberius et copiosius ubi justum tempus dabitur litteris relaturus, quamvis ut aliquanto plura, non tamen omnia quae
de tanto viro dicenda sunt libris vel voluminibus capi possunt. Quo fit ut non unus aut alter dies : sed ne plurimi
quidem tantis virtutibus enarrandis satis esset. Facilius
enim quis illius pacis et belli praeclara facinora nimis quam
satis ut puto laudaret : quo magis in hoc temporis articulo
laboro et ineptire videor, dicam tamen non ut volo, sed ut
scio et possum nec ab re est animi bona corporis et externa
commoda recensere : neque quicquam quod domi aut foris
militiaeve privatus aut in potestate gesserit conticescere. Ut
tamen ordine quo quaeque pars exposita est transigatur,
a virtute primum : quae sola est animi laus, incipiendum,
cujus contemplatio laudem procreat, admirationem parit et
immensum illius comparandae studium accendit : sed ab
illa primum quae semideos facit cujus meritis non unus
Hercules in coelum relatus est : hoc est fortitudine sumemus initium cujus heroicae virtutis undeviginti natus
[ERROR: no reftable :]A kezirat masolataban : pericoloso.
[ERROR: no reftable :]- A keziratban : tabuUam.
[ERROR: no reftable :]^ U. 0. liiarria.
[ERROR: no reftable :]^ U. o. circuraserunt, erthetetlen.
[ERROR: no reftable :]^" U. o. az irasjelzes itt is felette hibas. Az esset es facilins kozt
semmi irasjel nem volt, holott pont sziikseges.
[ERROR: no reftable :]" U. o. summemus.
100
annos adhuc indolis singulare praebuit experimentum. Nam
cum legatione fungeretur apud immanissimum Turcarum
Imperatorem missus ab Illustri Despoto qui prope Danubium
141r
regnabat et ejus Collega vir, princeps esset Michael Angelus, Machumi Bassae frater (quod nomen est proximae secundum Imperatorem dignitatis) quinque cum quadraginta millibus aureorum pertinaciter flagitantibus Turcis (tanta enim
summa vectigalis paciscendae pacis gratia fuerat allata)
nec nisi suspecta pax et insidiosa confoederatio, nec aequis
conditionibus ad formulam responsura concederetur : nullo
vitae periculo aut hostium minis crudelissimis convinci
potuit quin in dissimulanda pernegandaque pecunia, et sua
fide et opibus Despoti conservandis pertinax esset, adeo ut
cum carnifex illum capite luiturum diceret, nisi confestim
vectigal redderet, ille imperterritus et sui propositi tenax
se malle de vita quam de sui principis fide decedere pronunciavit. o, magnanimo viro dignam vocem, nec carnificis,
aut Tyranni vultu effoeminatam, o, posteris imitandam fortitudinem, qua pulcherrimae mortis occasionem velut obviam :
libens non detrectavit, ut tanquam victimae et Martyr suum
sanguinem Deo dedicaret ; sed imperator jus gentium violare
veritus Despoti principis legatum incolumem et illaesum dimisit, incredibilem illius dictorum factorumque admiratus constantiam sospes igitur salvis etiam tot pecuniis, sed magis
integra fide ad suum principem reversus tanta gratulatione
141v susceptus est, ut illi venienti ter assurrexerit, ter publice
gratias egerit Despotus. Secunda legatio illius ut minus
laboriosa, sed magis honorifica. Nam Vladislaus Rex posthumus, Despoto gratificaturus; cum cuperet amicos illius Equites facere, hunc imprimis in gratiam Despoti torquibus aureis
donavit ; quem honorem nunquam Domi obtentare voluit ;
[ERROR: no reftable :]^ A keziratban rendkiviil megrougalt a szoveg ; i» indde all,
mi teljesen erthotetlen A javitast en eszkozoltem
[ERROR: no reftable :]" U. 0. for»iHla nyilvanval(')an hibas.
[ERROR: no reftable :]' U. 0. tevesen : nimis.
[ERROR: no reftable :]* U. o. crudelissi(morum\
[ERROR: no reftable :]* U. 0. aegerit.
[ERROR: no reftable :]« U. 0. Despothus.
101
magis animi conscientia, quam pompae splendore aut
Equestri dignitate contentus ; quo pudore claro, atque honesto
non minus auctoritatis, at minus invidiae suos inter Cives comparavit. Quam vero illius justa splendida magnifica ampla
fuerit militia : quantum laboris periculi molestiae sumptus
pro recipiendo Despoti Regno, quod hostes occupaverant,
susceperit, ut nihil arduarum et difficilium rerum stabili et
perpetua fide pro principe adiuvando formidaverit, Danubius
et Pannonia virtutum parens testis. Hinc illud olim scripsimus
Juni gloria magna Sergiorum
Cuius Militiae nivalis Ister
Et Pannonia bellicosa testis.
Neque enim in bello tantum ; sed etiam in praelio versatus
est atque inter confertissimos Christiani nominis hostes
bis pugnasse bis vicisse dicitur, ductu et auspicio Janci
Gubernatoris in cuius castrensi contubernio sumptuose instar
principis curribus vectus ; ut nemo magis in tot victoriis
142r
jure ac merito gloriari possit. Haec foris, domi vero duplicem legationem nec magis Ungaricam quam Turcicham gessit.
Priorem aeque splendide magnifice administravit atque constanter. Nam cum Rex Mathias a nostris civibus Ulatci
ducis demortui depositum peteret ausus et dicere : quod tu
nunquam optime Rex faceres nobis faciendum suades. Nam
tu quicquid polliceris omnibus exhibes et fidem vel hostibus
servas ; quam minore periculo posses praevaricari ; qui non
modo tua conservare par es ; sed etiam aliena obtinere
difficilius velles quam posses : nobis vero quibus nihil
praeter fidem integrum superest : si ea salva non sit,
omnium gentium praeda atque ludibrium sumus : sumus
enim quod jurisjurandi neglecta relligio Deos ultores habebat: sic ille cum regem non Tyrannum gereret, huic deprecationi magis quam suae libidini locum dedit. Caeterum
illa Turcica legatio magni et excelsi animi est; nec sine
[ERROR: no reftable :]^ A keziratban tollhibabol : conscentia.
[ERROR: no reftable :]- U. 0. Despothi.
[ERROR: no reftable :]^ Nem birtam e nev torteneti voltat pontos adat alapjan meg-
talalni.
102
ampla et splendida mentis propositione : et maxime in hoc
commendanda, quod nihil ad privatum commodum respicit :
sed tota respublica est quae sola et unica causa est, tanti
laboris, molestiae periculi suscipiendi. Quid de justitia talis
ac tanti viri dicam sine qua Reges Tyranni Magistratus
142v
mera latrocinia sunt, in qua servanda quam rectus fuerit.
testis curia, testis Magistratus, testis publice et privatim
tota civitas ; quod natura, quod usus, quod juris et aequi
cognitio, quod recta ratio suaserunt, illum semper et fecisse
et dixisse neque gratiae, aut simultati, aut privato commodo
quam justo et aequo illum tribuisse : aut potius voluisse
tribuere : imprudenter enim laudantis esset dicere nunquam
illum titubasse ; nunquam exorbitasse, ausim tamen affirmare
quandocunque placuerit, opinione non voluptate lapsum fuisse,
cujus rei cum clara et constans fama sit, et adhuc recens
recordatio, illorum qui vivunt ; me nihil falsi dicere, nihil
veri silere, nihil in gratiam facere non modo senatus, sed
etiam tota civitas est testis locupletissima, quorum assidue
non meminisse, ut ingrati esset animi, sic etiam civis, cum
de republica tum etiam de bonis moribus male merentis.
Neque vero illud liberalissimi patris exemplar bonis civibus non
imitandum quod tibi opem trevir prudentissime ut ille magis
integer reipublicae vacaret ; jam provectiori totam rem familiarem gubernandam commisserit? Nam cum Senum praesertim
tenacitas et avaritia sit morbus insanabilis ; ita omnes supraquam oportet, aut decet invigilant et serviunt pecuniae, cuius
143r
habendae cupiditas una cum ipsa crescit, ille degeneris et
abjectioris animi putavit esse, privatae rei studio a publicis
rebus averti. Quare curas familiares filio commendavit ipse
senatoriis muneribus acriter indulsit quod utrumque bene et
commode successit : nam quo plura in filium contulit eo plura
possedit ; illius opera crescentibus divitiis quas omnes filius ad
patris imperium tenuit, neque aliter quam jussit tantae liberalitatis auctor dispensavit omnia solus habens, atque omnia dilargitus. Neque vero tam pervigilem Argum fuisse fabulamur :
[ERROR: no reftable :]' A kezirat masolataban : rcipublica helytelen.
[ERROR: no reftable :]' A kormányzó collegium czime.
103
neque illos Dracones quorum alter poma, alter aureum arietem
custodiebat : quantum ille pro vectigalibus et publicis bonis et
legibus et justitia tutanda ; fixos inconniventesque oculos et
soporis immunes habuit; exhausto tamen (ut fit) saepius aerario ;
propter gravia tributa et finitimorum hostium sumptus sic
patriae suffragatus est : ut non solum investigandae pecuniae
verbis hortator fuerit, sed etiam oblatis ultro divitiis coeteris
Senatoribus exemplar et praerogativam — dederit ; ut nemo
suspicatus sit illum aut pecuniis aut laboribus aut saluti
suae pro republica parcere ; proinde illum neque hiems
intractabilis, aut pluvius dies, aut ardor aestatis, aut ulla
corporis valitudo et ipsa morbus senectus, quin comitia et
senatum frequentaret, unquam retardarunt ; quem vero aut
143v
servire aut se vivo regnare passus est prout reipublicae
libertatis tuendae Clypeus et defensor acerrimus, cui non
obstitit a quo non dissensit, cuius gratiam aucupatus, cui
vel unico verbo ancillatus cujus simultatem veritus? quid
non libere et aperte fronte gessit, a quo unquam vel amico
vel consanguineo pro patria abalienari timuit ? quis ab illo
tanquam a Catone injusta petere ausus? qua spe, quo
emolumento, quo metu? quo dolo? qua gratia unquam a
sententia potuit abduci, cui non inimicitias pro patria? cui
non perpetuum bellum indixit, ut judicare nescias an
justior an constantior fuerit? hoc idem de temperantia et
omnium virtutum matre prudentia possum affirmare. Quarum
alterius oris probitate, frontis verecundia, oculorum temperie
manifesta et perspicua signa praebuit ; alteram tot urbibus
perspectis, tot moribus exploratis : tot diversarum rerum
variis percepit eventis, hinc illius continentia parsimonia,
frugalitas modestia, sobrietas clementia, liberalitas circumspectio, providentia docilitas, nec vulgaris memoria ; sed
qualis in Cynea aut Simonide ; aut Temisthocle ; aut Mitridate, sive in Seneca laudatur: sic ille, quae nunquam aut
vidit aut audivit, aut legit memoriter tenebat ; nihilque
facilius quam injurias de more Julii Caesaris obliviscebatur :
hinc illum conscia tot gestarum rerum recordatione et
144r
[ERROR: no reftable :]^ A keziratban : pro, eithetetlen.
104
praeteritorum reminiscentia oraculum quodam esse diceres,
neque Annales, fastus, historias quotidiano sermoni illius
anteferres. Itaque in senatu nemo prudentius, nemo crebrius
sententiam rogatus dixit ; nemo gravius, nemo constantius.
Quid dicam de corpore, cuius dotes breviter perstringam.
Vires quas studio et industria rei militaris roboraverat labori
subeundo pares, staturam magis proceram quam mediocrem,
membra bellis accommoda firmissimas manus, sensus fere
omnes integerrimos : conspicuum et venerabilem in senectute
incessum : vocem bellicam et canoram, gestus omnis decoris
plenissimos, cultus ornatissimos, sed citra luxum et nihil eviratos habuit ; jaculari equitare et Romano more exerceri solitus,
dotes corporis a natura datas, assiduo usu et tricocinii documentis auxerat : inde robore et arte lacertorum fretus, una manu
binos arcus et una vice multis admirantibus saepius inflexit ;
quantum vix in singulis alii facere potuerunt ; eumque crudam
adhuc indolem sagittis ad scopum dirigendis exerceret, spectante
Principe bis idem signum percussit, quare ab eodem praeter
caeteros arcu et aurea pharetra, quasi solus hoc munere
dignus haberetur donatus ; sic ille quod semper dissilit et
144v
adeo diversum est robur et prudentiam vires corporis et
ingenii conjunxit. Nec solum Ulyssem aut Ajacem, sed
utrumque rarissimis dotibus praestitit. Quid dicam de rebus
extraneis, patria, parentibus, patrimonio ; patria illius caput
Illyrici est; in sino Adriatico Venetis secunda. Nam semper
illis primas partes tribuo. Illyriam vero ab Illuro et suis
posteris denominatam omnium provinciarum amplissimam et
numero gentium et diluvio quodam populorum affluentissimam
esse nemo est qui nesciat.
Nam quicumque Moscum interjacet ultimum
Thetymque germanam et mare ponticum
Et Dalmatarum Australe littus
Illyriae Imperio superbit.
Neque vero illa unquam procreandis illustribus viris effoeto
corpore senuit; siquidem tot imperatores, tot Reges, tot
[ERROR: no reftable :]' A keziratban : quodam.
[ERROR: no reftable :]- U. 0. hystorias.
105
excellentes in omni doctrina et sanctitate viros ; et quorum
memoria nunquam interitura est, genuit. Quis Claudium ex
Dalmatarum; quis Diocletianum, quis Aurelianum, Maximum,
Probum, Constantinum et ex Triballis Justinum Romanos
Duces, et imperatores Maximos Illuriciano sanguine procreatos non meminit? Quis Orpheum? Quis Zalmoxidem?
quis Anacharsim ? quis Democritum ? quis ipsum Martem
ejus idem provinciae municipes inficietur? quis Quirinum
Siscianum praesulem Martyrii corona illustrem ? quis sanctissimum
145r
virum Hieronymum aeque linguarum, atque doctrinae
et integritatis et omnium virtutum genere cumulatissimum
non admiretur ? ut taceam Gothos nobis Conterraneos :
qui rerum potiti sunt: quorum etiam foeminas fuisse bellicosas
ex Amazonum genere memoriae proditum est, ut Pontifices
Romanos Cajum et Joannem etiam Martyrio coronatos
omittam : quis sanctissimum Regem Vladislavum cui coelitus
corona delapsa est? quis illum qui se victimam pro re
Christiana devovit nostri Regis Patruum satis praedicare
posset? ut innumerabiles taceam. Hunc nostrum Regem
Vladislavum cum bello, tum pace clarum, qui suis majoribus
non tam nomine quam similitudine et cognatione virtutis
respondet; quis orbis terrarum imperio dignum non judicet?
Sed omitto nationes ; redeo ad Patriam urbium Dalmatarum primariam, cuius originem indagare non tam
necessarium quam difficile est. Constat tamen Epidauro
a Sarracenis eversa huc reliquos cives migrasse, mox etiam
posteriores Romanos ad Illuriam recuperandam bellum
gerentes Reges secutos mortuo Rege ibidem consedisse
et nostram Civitatem (hoc est) priorem Coloniam casu et
fortuna auxisse. Nomen vero Ragusae inditum a regendo
145v
unius litterae permutatione cum Barbara colluvies Romanum
sermonem ubique locorum depravaret : neque vero
[ERROR: no reftable :]' A keziratban : Zamolsidem.
[ERROR: no reftable :]- U. o. coronatus. A javitast en eszkozoltem.
[ERROR: no reftable :]^ U. 0. Epidario.
[ERROR: no reftable :]* A bellum utan a gerentes-t a helyes ertelem helyreallitasaert
magam tettem a szovegbe.
[ERROR: no reftable :]^ Ragusa etymonjat a regendo keresni legalabb is ketes dolog.
106
pernegaverim nostram Civitatem multis nationibus coaluisse
Romanis Graecis Sclavis. Nam si nimis antiqua repeto in
nostris majoribus referam Aesculapium Apollinis filium et
Epidaurum et Achaiam quae post Ogygen habitata tantam
famam in regendis civitatibus comparavit : ut S. P. Q. R.
maximam legum et institutionum partem ab inde transtulerit
Nostram vero Epidaurum non aliunde primitus fluxisse ipsum
nomen testatur, cuius meminit Gregorius in Epistolis ; et
Hieronymus in Hilarionis vita : et in quarto Caesaris
Commentariorum libro mentio est : et in Plinio capite XXI
libri III naturalis historiae quam ibidem fuisse etiam
Romanam Coloniam facile cognoscimus. Quod si posteriore
Colonia prior aucta est recte nos scripsimus.
Ocelle mi Ragusa, Ocelle mi patria
Soli marisque quod solum omne circuit
Propago vera verior Colonia
Bis prolesque Quiritum.
Cum vero binominis Ragusae (ut Epidaurum sileam)
146r
alterum nomen sit Illyricum: nam et Dubrounicus hoc est
silvia sive luceria dicitur nomen ipsum attestatur : haec
loca Sclavos tenuisse : qui commerciorum usu et hospitalitatis vinculo : nostris majoribus socii confoederatique fugarunt ab his locis Sarracenos et omnes Adriatici Maris insulas et Garganum montem occuparunt : nostrae vero dicionis
nedum omnia salva sed etiam in dies aucta reliquerunt.
Quare cum fidem Christianam, nec sine nostrorum persuasione recepissent, multos ex illorum principibus in nostros
optimates ascivimus. Praesertim Belli Regis socios : qui
Romam profecti et mox una cum Romanis huc reversi
sunt ; ut Illyricum recuperarent quo Rege, quem secuti fuerant, apud suos Triballos mortuo et sepulto hic consederunt :
[ERROR: no reftable :]^ A kcziratban : Achium.
[ERROR: no reftable :]* U. 0. Illarionis.
[ERROR: no reftable :]•' U. 0. hystoriae.
[ERROR: no reftable :]* U. 0. Dubrovnica.
[ERROR: no reftable :]^" U. o. Comniertiorum.
[ERROR: no reftable :]" U. 0. ditionis.
107
Sanctisque quorum reliquias secum attulerant suadentibus
hic esse standum : nec usquam sanctiorem locum esse ;
nam nostri Majores in Epidauro Joannem Episcopum habuerunt ; et ab inde profugi Christianis manibus huius Civitatis fundamenta jecerunt. Semper enim ab incunabulis
Ragusa Christum professa, nec ullo vicinarum gentium
contaminata est contagio : quibus expurgandis sacrae fidei
lavacro nunquam desiit esse studiosa. Nam et feras gentes
tanquam mater officio pietatis amplectitur et in gremio suo
salutaribus aquis renascentes coelo donat : quare divinitus
protegitur, et avitam libertatem perpetua serie conservat,
et cum Athenae Lacedaemon Thebae et reliqua Graecia perierint, haec a tot fluctibus emersit ; et quasi redivivus ignis
ab extinctis carbonibus reluxit : proinde videre licet urbem
Ragusam opulentam, magnificam legibus armatam moribus
decoratam, religionis domicilium, pacis nutricem, quietis matrem optimarum artium segetem et seminarium; alienis tutam,
hospitibus amicam, bonis asylum, calamitosis perfugium,
malis tamen perniciem; neque enim cum opus est rei militaris ignara, mare proximum tutata est. Nam ut navigantibus tutum praestaret accessum tot pyratas saepius captos
suspensosque suae temeritatis poenas luere coegit infensa
latronibus et pacatissima. Caeterum omissa patria, veniamus
ad familiam cuius sucurculus ut major fere pars patritiorum
Romano germine sobolescit : hinc illud summi poetarum
Genus a quo Sergia nomen haec gens tot insignibus viris
in nostra Civitate censetur : sed maxime Ceonico Pasquali
nostro Avo et huius defuncti patre : neque enim de suo
principe tantum benemeritus est: cujus ob singularem prudentiam a consilio fuit, sed etiam patriae tutela et publicae
libertatis praesidium. Nam cum Chercegus Volachorum Dux
147v
[ERROR: no reftable :]' A keziratban: armata.
[ERROR: no reftable :]- U. 0. asyjlum.
[ERROR: no reftable :]•* U. o. pernitiem.
[ERROR: no reftable :]* U. o. paccatissima.
[ERROR: no reftable :]* A Ceruinus-csaladiiak ez az a Iiirneves U^jn, melyrol a beveze-
tesben szolottuuk.
[ERROR: no reftable :]'' A keziratban: publice.
108
sane Dardanorum excursionibus et latrociniis nostram regionem insectaret ab Ungarorum Rege per indutias ad Imperatorem Magmedem suo sumptu legationem impetravit: qua
sane tota nostra respiravit respublica, cuius opera latronibus
illis ab Imperatore Turcarum visis quiescere nostris mercatoribus liberi commeatus esse coeperunt. Ideo cum Senatus noster
sanxisset sumptus legationis, quos Ceonicus pro patria fecerat
ex publico sibi restituendos graviter deprecatus est ; quod ille
pro domo sua et patria non modo sumptus, sed etiam sanguinem
cum opus esset effundere, non subterfugeret : CCCC igitur
aureos et ultra patriae gratuitos pro sua liberalitate sponte
atque ultro remisit. Secunda liberalitas illius rara in Civitate nostra quod suo labore partas divitias cum fratre communicavit : ita ut illum aeque ac se locupletaverit non solum
vero mercaturis exercendis de more Civitatis dilatus est :
sed tot proventibus et stipendiis pagorum, quos Toplicam
Dubocizam et Gospogin potoch Illyrici vocant. Has enim
villas, hos vicos dono principis vectigales habuit, ut taceam
filiarum dotes, et quatuor generos ; immo si fratris filias
numerare velim plures. Hic igitur pater huic filio praeluxit;
147v
cuius splendor in sua posteritate crevit. Nam filius majus
reliquit quam accoepit patrimonium, plures honores in civitate nostra, quam pater gessit, ut qui XL. annos in Magistratu tanquam Fabius in auguratu vixit. Nam decies Rector
in culmine civitatis stetit censorium jus, sive provisorium
et tutelaris Blasii perpetuus Procurator et publici thesauri
custos aerarius qui summus est honor creatus est omnium
denique dignitatum quas gradatim suscepit, continuato cursu
circuitum tanquam sol annorum, luna mensium vices iteravit : ubi illi neque fortitudo constansque perseverantia neque
ulla tolerantia sive confidentia neque justitia sive aequitas
continentia clementia modestia neque ipsa mater omnium
[ERROR: no reftable :]' A keziratban : sine. Igy sincs sokkal jobb ertelnie. E szo
teljesen folosleges.
[ERROR: no reftable :]- U. o. II. Mahomet szultan.
[ERROR: no reftable :]' Balazs vedszent.
[ERROR: no reftable :]* A keziratban : tollerantia.
[ERROR: no reftable :]' U. 0. claementia.
109
virtutum in gubernanda re publica defuit prudentia. Quae vero
liberalitas illius fuerit tot largitiones in egenos docent. Nam
Francissenis et Dominicenis annuas pecunias et aureas
vestes ad Sacerdotes ornandos et festorum pompas obtulit : multo etiam plura semotis arbitris mercantium familiis
dedit, ostentationis et aurae popularis contemptor in
sororis etiam filia collocanda quadrantem dotis dono supplevit, multorum etiam preces muneribus praevenit et illis
qui naturali pudore pati extrema mallent, quam petere
per alios ut ipse dator ignoraretur saepissime donavit sanctissimos viros Paullinum Nolanum et Nicolaum Episcopos
148r
imitatus, atque illud praeceptum secutus ignorandum sinistrae
quod dextera dederit ; neque nobis canendum tuba cum liberales sumus civium vero animos non corruptelis, aut largitione sed humanitate et fide et benivolentia et integritate
conciliabat et virtutibus cultum honorem reverentiam parabat
neque enim turpem questum aut infame compendium aut
illicitos census ut quadruplatores faciunt : Deo templis,
aegrotis et omni ope destitutis, aut captivis redimendis ut
non nulli faciunt obtulit ; sed patris et suo labore partas
opes et utriusque parsimonia conservatas ; ad inopiam multorum sublevandam liberaliter et honeste deprompsit: sed
quemadmodum vetustatis opinio fuit Herculi decimas offerentium divitias augescere, sic illa pia pecuniarum effusione
magis magisque videbatur ditescere, qui licet in victu quotidiano parcus et frugi fuerit et modico contentus : tamen
in publico largiores epulas dabat, tapetis auleis abacis splendidius et rara et excellenti supellectile sumptuosus. Domus
vero illius ultra privatos homines opulenta et magnifica est
operosis cubiculis, luminosis fenestris, trabibus inauratis. Praeterea villas domos et omnia caetera nitoris plenissima. Venio
148v
ad ultimum actum et supremum vitae tanquam alicuius fabulae peractionem cum semper ab ineunte aetate rebus divinis
cultum fidem observantiam pietatem praestiterit in hac
[ERROR: no reftable :]' A keziratban: sinistre.
[ERROR: no reftable :]^ U. o. civum = tollhiba.
[ERROR: no reftable :]^ Ez igen erdekes új szo a magyarorszagi latinsag szokincseben.
110
extrema valitudine, qua tandem ingravescente decessit, singula vitae commissa quae in toto vitae curriculo perpetravit optimo Sacerdoti confessus non minus lachrymis quam
Sacerdotis expiatione penitus abolevit : et sic omni sordium
aspergine detrusus puris sensibus ac sine ulla labe sanctissimum panem accepit immo Christum immo potius ab illius
immensa magnitudine receptus est ; in illo et per illum
per omnia saecula sine fine permansurus. Quare non dubium
est Junium Sergium Avunculum meum propter vitam integerrime actam et ultimam mortis sanctimoniam : Deo optimo
conciliatum aeternae foelicitatis gaudio perfruiturum. Quod
cum ita sit, cum praeterita si qua est humanae vitae foelicitas tum praesens quae vera est et solida gloria luctus
muliebres ululatus lachrymas planctus querelas lamenta
naenias dehortari videntur. Nam si flemus illos qui fragilitatem incorruptioni, mortalitatem immortalitati mortem
vitae commutarunt non illorum, sed nostra lugemus incommoda. quorum jucundissima consuetudine atque dulci
149r
praesentia sumus orbati ; sin vero qui suum diem tam pie,
tam sancte ac devote obiverunt miseros aut nullos putamus,
maligni atque ingrati divinae clementiae et illorum foelicitatis interpretes sumus, quare ut recte sentiamus illum nobis
coelitus delapsum haec putemus dicere.
Qui modo fretus eram germano corpore, cuius
Hospitium consors pars fuit una meis,
Hei mihi divellor quicum spiravimus una.
Concordes qui cum res simul una fui.
Corporis atque animae nexus solvuntur amici,
Copula naturae mutua parque fides.
Hinc procul invitus quamvis ad sidera cessi,
Invitus membris auferor ipse meis.
[ERROR: no reftable :]' A keziratban : accoepit.
[ERROR: no reftable :]- U. o. recoepit.
[ERROR: no reftable :]^ U. o. corruplioni. nem fejezi ki az ellentetet, mely a követ-
kezö két szó egymasmelle helyezeseben is raegayilatkozik.
[ERROR: no reftable :]* U. 0. presentia.
111
Verum operae precium est divortia cernere nostri
Corporis et tanti est flebile dissidium.
Namque ego nunc foelix tenebrarum et carceris expers
Laetor ab humana colluvione procul.
Ut prius includor, nec carcere sive sepulcro
Nec patior tenebras, quae mihi corpus erant,
Lux mihi natalis mors est : haec ultima meta
Mortis et aethereae lucis origo fuit.
Adde quod hic pulvis redivivo corpore surget
Nec cinis est tumulus irrecidiva suis
Namque hominis facies mea sole micantior ipso
Clara renidescet, praepes et ales erit.
Interea sobolis reparabimur indole : namque:
Hic patris ille, sui filius instar avi est.
Ergo querelarum jam sit modus : ecce supersum
Caelo anima, in terris posteritate mea.
Finis.
[ERROR: no reftable :]^ A keziratban: Nanque.
[ERROR: no reftable :]- Az irrecidiva itt a vers kedveert all : de soloecismus ; mert a
cinis-szel nem egyezik.
[ERROR: no reftable :]^ A keziratban : Nanque.
[ERROR: no reftable :]* U. o. Nanque.
|