Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Marulić, Marko (1450-1524) [1510], Quinquaginta parabolae, versio electronica (), Verborum 13330, Ed. Branimir Glavičić [genre: prosa oratio - parabola] [word count] [marulmarquinqu].
Previous section

Next section

DE SERVIS DEI ET SERVIS DIABOLI Parabola XI

Duo reges erant contrariae penitus inter se naturae propositique diuersi. Alter seruos suos die una omnibus affluere faciebat deliciis, ita ut nihil ab eis desyderaretur, quod caro concupisceret. Reliquo uero uitae tempore omni prorsus uoluptate exutos nunquam conquiescere sinebat, semper infestans, semper ab eis poenas exigens, magis quam dici queat atroces. Alter econtrario per diem unum suos multum uexabat, sed deinceps per omnes reliquos bona cuncta illis ad uotum suppeditabat. Quis adeo imprudentis ingenii est, ut nesciat, cui regum istorum seruire magis expediat?

Duo reges Deus et demon sunt. Regnat hic super peccatores, ille dominatur justis. Malus demon eos, qui sibi seruiunt, quandiu uiuunt, in deliciis habet; cum decesserint, inaeternum cruciat. Deus autem seruos suos uitae huius tempore, quod, quia breuissimum, quasi dies una est, in angustiis laboribusque uersari gaudet, ut postea uerae beatitudinis bonis felicitet sine fine. Quis ergo usque adeo rationis inops est, qui non potius eligat Deo seruire, ut pro breui labore felicitatis aeternae praemia capiat, quam diabolo ancillari, ut pro breuibus deliciis nunquam finienda subeat supplicia? Quid hac uita breuius? Quid aeternitate prolixius? Et tamen --- o, humanarum mentium caecitas! --- quam multi reperiuntur, qui sibi praeoptent breuem uoluptatem cum infinitis cruciatibus quam breuem laborem cum quiete sempiterna. Malunt hic parumper gaudere et illic postea in inferno semper tribulari quam hic modicum fatigationis perpeti et postea illic in caelo semper laetari, semper bonis omnibus perfrui. Fugiamus, quantum possumus, istorum dementiam et Domino Deo nostro tota mente totisque uiribus seruiamus. Quod si fecerimus, ipse, quo nihil est maius, erit merces nostra. Quia in Deo manebimus, et Deus in nobis.

Previous section

Next section


Marulić, Marko (1450-1524) [1510], Quinquaginta parabolae, versio electronica (), Verborum 13330, Ed. Branimir Glavičić [genre: prosa oratio - parabola] [word count] [marulmarquinqu].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.