Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Marulić, Marko (1450-1524) [1510], Quinquaginta parabolae, versio electronica (), Verborum 13330, Ed. Branimir Glavičić [genre: prosa oratio - parabola] [word count] [marulmarquinqu].
Previous section

Next section

DE SECVLI CONTEMPTORIBVS AMATORIBVSQUE Parabola X

Quidam dum piscarentur, alii in mari magnos optimosque pisces capiebant, aliis in littore stantibus algam tantum colligere curae erat. Et hi quidem omnium stultissimi reputabantur, dum inutiliter laborare putarentur. At uero postquam algam illam miscendo euertendoque auri massam inuenissent, apparuit non esse stultos, qui multo plus lucri fecerant in algae collectione quam illi alteri in piscium captura.

Haec parabola partim ad amatores seculi, partim ad contemptores pertinet. Seculi amatores in mari fluctuant, quia bona instabilia diligunt. Seculi autem contemptores in littore stant, quia illa duntaxat, quae firma stabiliaque sunt, consequi affectant. Seculi amatoribus placent diuitiae, honores, luxuria, libido caeteraeque uoluptates, prospera etiam ualitudo, uires eximiae, sensus integri, formae uenustas et reliqua corporis bona, quae nemo sapiens concupiuit. Seculi uero contemptores, quia nihil bonum existimant nisi uirtutem, per quam aeterna bona comparantur, his potissime rebus animum applicant, quae ab illis ignaris rerum aestimatoribus ueluti uilia contemnuntur. Paupertate utique, non diuitiis delectantur, humilitate, non honoribus, continentia et castitate, non luxuria neque libidine, et honestis laboribus, non turpi uoluptate. Mentem quoque sanam a Deo sibi optant, non corpus, animi constantis robur, non uirium, uitae integritatem, non sensuum, purique cordis, non formae pulchritudinem, et ea quae spiritus sunt, non carnis. Quam obrem insanire quidem mundi hominibus uidentur. Sed postquam hac sancta stulticia caelestem thesaurum assecuti fuerint, tunc demum perspicuum fit eos solos fuisse sapientes, qui mundo stulti uidebantur, et ediuerso illos uere fuisse stultissimos, quos mundus imprimis sapere iudicabat. Sicque in his dictum illud apostolicum impletur: Stulta mundi elegit Deus, ut sapientes confunderet.

Previous section

Next section


Marulić, Marko (1450-1524) [1510], Quinquaginta parabolae, versio electronica (), Verborum 13330, Ed. Branimir Glavičić [genre: prosa oratio - parabola] [word count] [marulmarquinqu].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.