Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Marulić, Marko (1450-1524) [1510], Quinquaginta parabolae, versio electronica (), Verborum 13330, Ed. Branimir Glavičić [genre: prosa oratio - parabola] [word count] [marulmarquinqu].
Previous section

Next section

DE POENITENTIA ET OBSTINATIONE Parabola XXI

Cuidam patrifamilias duo liberi erant, quibus ille ingentia quidem contulerat beneficia, sed multo maiora adhuc se collaturum spoponderat, tanto eos amore complexus, quantus in nullo fortasse alio patre erga optimos filios queat reperiri. At ipsi omnium ingratissimi nec paternorum erga se beneficiorum nec suae prorsus humanitatis memores, pro bono malum, pro charitate odium inferre coepere, monita eius non audire, iussa contemnere et ei, a quo geniti, a quo sic dilecti fuerant, iniuriam irrogare, nec linguae nec manibus temperantes . Patienter ille tollerare omnia et, ut tandem resipiscerent, hortari. Postremo, si deinceps ab offensis cessare uellent sibique obtemperare, quicquid hactenus in se deliquissent, eis condonaturum se promisit multoque potiora bona praebiturum, quam ad eam usque diem indulsisset. Sin uero in malis perseuerarent, non iam piissimi parentis dementia usurum, sed seuerissimi iudicis functurum officio neque omnino passurum male perpetrata impune abire. Quam enim uindictam tanta non mereatur ingratitudo? Commouit plane alterum ex filiis cum mira patris benignitas tum futurae poenae, quam ille denunciabat, metus. Atque ad genitorem suum conuersus coramque prostratus, flens gemensque: Talia, inquit [1], in te commisi, pater, ut iam non sum [2] dignus uocari filius tuus. Vnum oro, praeterita delicta mihi remittas et cum futuro compenses obsequio, quod posthac me tibi spondeo praestiturum. Extemplo iste ueniam meruit, amplexu osculoque exceptus a patre, et cum illud, quod pollicitus fuerat, sedulo implesset, haeres factus bonis omnibus affluere coepit. Vsque adeo profuit ei mores uitamque correxisse. At uero alter magis arrogantis animi proteruitate obduratus, nec promissis allici nec minis potuit deterreri. Et quoniam nunquam ab inueteratae maliciae proposito discedere uoluit, patre post diuturnam patientiam in indignationem tandem concitato meritas tanta obstinatione poenas dedit, non modo ab eo exhaeredatus uerum etiam teterrimo carceri uinculisque aeternis traditus.

Hanc parabolam magis apertam esse reor, quam ut expositione indigeat. Quis enim ignorat Deum Patrem nobis in filios adoptatis et multa bona contulisse et plura promisisse, nos uero erga eum non solum esse ingratos sed etiam iniurios, dum neque, quae iubentur, facimus, neque, quae prohibentur, cauemus? Et tamen ille pientissimus Dominus non continuo delinquentes punit, sed, ut corrigantur, expectat. Si poenitentiam agimus, ueniam indulget et aeternae beatitudinis efficit participes. Obstinatos autem caelesti haereditate indignos iustus iudex in infernum deiicit cruciandos. Et cum hoc ita sit, quis tam sibiipsi infensus est, ut nunquam eum deliquisse poeniteat nec iam, quantum potest, maturet per uitae emendationem uitare supplicia, beatitudinem promereri? Nolo, inquit Dominus, mortem peccatoris, sed ut conuertatur et uiuat.

Previous section

Next section


Marulić, Marko (1450-1524) [1510], Quinquaginta parabolae, versio electronica (), Verborum 13330, Ed. Branimir Glavičić [genre: prosa oratio - parabola] [word count] [marulmarquinqu].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.