Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Marulić, Marko (1450-1524) [1510], Quinquaginta parabolae, versio electronica (), Verborum 13330, Ed. Branimir Glavičić [genre: prosa oratio - parabola] [word count] [marulmarquinqu].
Previous section

Next section

DE LIBRORVM SECVLARIVM LECTIONE Parabola XXIV

Bonus agricola maturis messibus cum aream repleuerat, totum simul aceruum uerberat atque contundit. Post haec paleas a frumento separans, hoc sibi colligit in horrea, illas pabulum iumentis relinquit.

Haud aliter agendum existimo litterarum studiosis, quoties uel gentilium uel nostrorum euoluerint libros. Quae inutilia sunt, respuant, quae uero bene uiuendi institutionem iuuare quent, excerpant. Non est uitium omnia legere, sed sine delectu omnibus delectari uitium est. Omnia probate, inquit Apostolus, quod bonum est, tenete! Et Dominus in Euangelio zizania cum tritico colligere iubet, sed hoc usui seruare, illa igni urenda tradere.

Previous section

Next section


Marulić, Marko (1450-1524) [1510], Quinquaginta parabolae, versio electronica (), Verborum 13330, Ed. Branimir Glavičić [genre: prosa oratio - parabola] [word count] [marulmarquinqu].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.