Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Marulić, Marko (1450-1524) [1510], Quinquaginta parabolae, versio electronica (), Verborum 13330, Ed. Branimir Glavičić [genre: prosa oratio - parabola] [word count] [marulmarquinqu].
Previous section

Next section

DE FVTVRORVM BONORVM MALORVMQVE CONTEMPLATIONE Parabola XXIII

Rex quidam in omni laudis genere praestantissimus omniumque, quae desyderari queunt, locuples lege decreuit ita unumquenque ciuium suorum bonis honoreque afficere, si illis dignum inuenisset, sin contra, in exilium perenne relegare. Itaque quosdam ex praestantioribus in ciuitate retinuit, ut una secum regni bonis fruerentur feliciterque uiuerent. Reliquos in proxima insula considere iussit atque ibi agros colere operibusque fructuosis se exercere, ut eo labore transferri ad ciuitatem mererentur. Si qui autem ignauiae dediti uoluptatem corporis quam laborem sequi maluissent, ad ulteriorem insulam, foedam, squalentem, feris rapacibus et mortiferis anguibus plenam deportarentur exilio nunquam finiendo. In insula ergo, in qua primitus positi fuerant, alii propositum sibi praemium affectantes relegationemque timentes nauiter operi incumbebant. Alii uero ociosam uitam actitantes iocis risibusque tempus terebant praesentiumque uoluptatum illecebris deliniti nihil de his, quae futura erant, cogitabant, in eo duntaxat sibi beatitudinem constituentes, quod mox relinquere compellebantur. Illi autem, quibus mens sanior erat, semper futura, quae nullo fine concluduntur, meditantes, omnium prorsus praesentium rerum delectatione abstinebant. Erant eo loci duo scribae. Quorum alter probitates omnium, alter uitia conscribebant. Rex igitur quotidie aliquem de turba illa ad se euocatum, quid in uita egisset, inquirebat. Aderant scribae. Pro illo stabat, qui benefacta eius conscripserat. Sed qui peccata notauerat, acriter accusabat. Tunc homo ille aut premium aut exilium ex sententia regis accipiebat.

Parabolae huius intelligentia haec est. Rex et iudex noster est Christus, ciuitas paradisus.

Qui cum rege bonis aeternis perfruuntur, angeli atque sanctorum animae sunt. Insula, in qua nobis laborandum est, terra mortalium est. In hac, qui propositam sibi uel beatitudinem uel miseriam contemplantur, ocia fugiunt, uoluptuosam uitam detestantur, libenter laboribus exercentur, quibus et bonum futurum consequi et malum uitare sperant. At uero illi, quibus nulla est neque paradisi neque inferni consyderatio, praesentia tantum curant, carni seruiunt et pecudum more, quicquid uoluptatis quaerunt, capere festinant nulla aequi honestiue ratione habita, nullo uel praemii desyderio uel poenae metu suscepto. Vbi autem ad finem uitae peruentum est, ad tribunal Christi, quisquis decesserit, sistitur. Animam illius angeli benefacta recensentes defendunt, demones delicta exprobrantes criminantur. Iudex, si uirtutes uitiis uictas uiderit, moestam ad inferna relegat. Sin uirtutibus uitia superata cognouerit, laetam ac gestientem bonorum concilio adsciscit et bonis felicitat sempiternis. Quibus certe si digni effici uolumus, magnitudinem eorum atque gloriam iugiter meditemur. Non potest terrenis uoluptatibus mens illici caelestium contemplatione occupata.

413
Previous section

Next section


Marulić, Marko (1450-1524) [1510], Quinquaginta parabolae, versio electronica (), Verborum 13330, Ed. Branimir Glavičić [genre: prosa oratio - parabola] [word count] [marulmarquinqu].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.