Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Marulić, Marko (1450-1524) [1510], Quinquaginta parabolae, versio electronica (), Verborum 13330, Ed. Branimir Glavičić [genre: prosa oratio - parabola] [word count] [marulmarquinqu].
Previous paragraph

Nunc reliquum est, ut uideamus, utrum parabolam fingimus, an, ut res se habeat, narramus. Iam primum, sub terra tormentorum locum esse Scripturae ueritatis aperte testantur, crebro inferni et inferorum mentionem facientes. In his quoque discimus ea, quae modo a me dicta sunt, impiis prophanisque hominibus iam ab initio praeparata, et 435quidem multo acerbiora atque formidabiliora quam dici queat. Quod enim locus ille teter et obscurus sit, inde habemus, ubi in Euangelio domini iussu seruus nequam in tenebras mittitur exteriores. Quod autem ignis in malorum supplicium diro semper ardeat incendio, terribilis illa Iudicis sententia ostendit dicentis: Discedite a me maledicti in ignem aeternum! Quod ibi fumus etiam tedio sit, ex Apocalypsi Ioannis constat: De puteo, inquit, ascendit fumus sicut fumus fornacis magnae. Et iterum: Fumus tormentorum eorum ascendet in secula seculorum. Quod praeterea poenas intollerabilis grauet foetor, eorum libro legitur: Pars illorum erit in stagno ardenti igne et sulphure. Non solum autem ignis, uerum etiam frigoris tormenta ibidem esse credimus, quia in Iob scriptum est: Ad calorem nimium transibunt ab aquis niuis. Et in Euangelio: Ibi erit fletus et stridor dentium. Fletum fumus excitat, stridorem dentium frigus. Ventos uero et ignitam grandinem et procellas psalmista indicat, dum ait: Pluet super peccatores laqueos; ignis et sulphur, et spiritus procellarum, pars calicis eorum. Porro, quod plurimi ad inferna descendant nec inde exire possint quodque prae magnitudine cruciatus mortem optent et mori nequeant, partim ab Esaia discimus, ubi ait: Congregabuntur congregatione unius fascis in lacum et claudentur ibi in carcere, partim a Ioanne in Apocalypsi dicente: Quaerent mortem, et non inuenient eam; et desyderabunt mori, et fugiet mors ab eis. Quod postremo ibi serpentes bestiaeque habitent, id est infensi humano generi spiritus, Dominus in Euangelio de aeterno inferni igne loquens omnibus manifestum fecit, cum dixit: Qui paratus est diabolo et angelis eius. Sexcenta talia in libris diuinis conscripta et multi legunt et plurimi, dum leguntur, audiunt. Nec tamen uitam corrigere curant, quasi qui ea uera esse negent. Sed cum uera esse iam experimento didicerint, poenitere nihil proderit. Dum ergo licet, dum datur, operemur bonum, ne talia deinde subire cogamur, qualia meminisse, nedum pati, supplicium est.

Previous paragraph


Marulić, Marko (1450-1524) [1510], Quinquaginta parabolae, versio electronica (), Verborum 13330, Ed. Branimir Glavičić [genre: prosa oratio - parabola] [word count] [marulmarquinqu].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.