Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Marulić, Marko (1450-1524) [1510], Quinquaginta parabolae, versio electronica (), Verborum 13330, Ed. Branimir Glavičić [genre: prosa oratio - parabola] [word count] [marulmarquinqu].
Previous section

Next section

DE PARADISO Parabola XLIX

Quoniam autem similitudines, id est parabolae, semper minus aliquid habent quam res ipsa, quae per illas designatur, quicquid inferno diximus, parabola est. Eadem profecto ratione, quicquid nunc de paradiso, hoc est caelesti regno, dicturus sum, erit parabola. Quia nunquam tanta de illo dici queunt, ut multo maiora non supersint. Igitur, cum inferni loca et poenas lugubri quodam atramento descripserimus, econtrario paradisum, ubi perfecta felicitas est, candidiore omni cerusa colore Domino adiuuante depingemus. Paradisus igitur amplissima amoenissimaque planicies est, caelo sublimior, sole luculentior, astris nobilior, omnibus thesauris preciosior, omni decore ornatior, omni rerum miraculo mirabilior, omnium plena bonorum et nullius particeps mali. Hanc mente contemplatus Baruch propheta in illam prorupit uocem: O Israhel, quam magna est domus Dei et ingens locus possessionis eius! Magnus est, et non habet finem, excelsus et immensus. Hanc ipsam sibi uehementer affectauit rex Dauid, cum diceret: Domine, dilexi decorem domus tuae, et locum habitationis gloriae tuae. Et alibi: Quam dilecta tabernacula tua, Domine Deus uirtutum! Concupiscit et deficit anima mea in atrio Domini. Merito magnificentiae regni sui obliuiscitur, dum paradisi pulchritudinem miratur. Merito terrena omnia contemnit, dum caelestia animo metitur. Si enim illic domus Dei est et habitatio gloriae eius et tabernacula atriumque Domini Dei uirtutum, nonne, sicuti Deo maius nihil est, ita paradisi loco nullus omnino locus excellentior, nulla gloriosior sedes, nullum felicius domicilium? Illic se uidendam praebet Sancta Trinitas, Deus unus, Pater in Filio et Filius in Patre, et cum utroque Spiritus Sanctus, non in aenygmate per speculum, sed facie ad faciem. Ad quem psalmista ait: Adimplebis me laetitia cum uultu tuo. Etenim, quia Deus lux est, illic angelos hominesque sua illuminat claritate. Et quia uita est, omnibus illic immortalitatem incorruptionemque impartit. Et quia charitas est, omnes unum Ecclesiae corpus efficit. Et quia denique bonorum omnium fons est, bonis omnibus illos, quos ad se recipit, 437 implet, ita ut nihil maius optent, nihil suauius gustent, nihil melius desyderent, [1] nihil appetant beatius, nihil perennius incommutabiliusque cupiant. Nam nulla esse potest ultra uotorum progressio, cum is habetur, in quo uno sunt omnia, et a quo omnia, et per quem omnia. Ipsum solum possidere, ipsius ineffabili conspectu perfrui plena beatitudo est et perfecta. Cuius beatitudinis gaudium atque gloriam siquis uel uerbis eloqui uel cogitatione complecti posse confidit, hic idem et stellas caeli, et guttas maris, et terreni pulueris minutias numerare simul ualebit. At cum etiam haec omnia (si fieri potest) numero comprehenderit, cogitet adhuc, quanto maior est, qui et ea creauit et cum eis reliqua omnia. Cogitet, qualia quantaque sint, quae nec oculus uidit nec auris audiuit nec in cor hominis ascenderunt. Talia quippe tantaque (ut Apostolus testatur) Deus praeparauit diligentibus se. Quod si idem ipse caelum hoc nobis uisibile ipsaque mundi elementa: ignem, aera, aquas, terram, et quae in eis sunt bona, iustis pariter et iniustis communia esse uoluit, quanto his omnibus illa putanda sunt praestantiora, quae iustis tantum perpetuo possidenda concessit? Quanto eminentius bonum illud, quod a reliquis rebus diuina prouidentia ita separauit, ut nulli alii nisi angelis, qui in ueritate steterunt, et hominibus, qui pie iusteque uixerunt, proprium esset et peculiare? Hoc certe illud est, ad quod capiendum fruendumque suos duntaxat electos inuitabit Saluator dicens: Venite benedicti Patris mei, possidete paratum uobis regnum a constitutione mundi! O, prouocet saltem ad bene agendum tam immensae tamque inaestimabilis beatitudinis certa promissio, quos a uitiis terribilium suppliciorum minae non cohercent! Quamque magis uerendum est, ne tanto priuentur bono quam ne pro scelere puniantur! Maiori enim dolore, ut equidem reor, afficiet ipsos amissae caelestis felicitatis recordatio quam illata infernalis ignis poena. Vtroque autem torquebitur, qui praesentis uitae uoluptatibus diffluere quam Deo seruire maluerit.

438
Previous section

Next section


Marulić, Marko (1450-1524) [1510], Quinquaginta parabolae, versio electronica (), Verborum 13330, Ed. Branimir Glavičić [genre: prosa oratio - parabola] [word count] [marulmarquinqu].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.