Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Marulić, Marko (1450-1524) [1510], Quinquaginta parabolae, versio electronica (), Verborum 13330, Ed. Branimir Glavičić [genre: prosa oratio - parabola] [word count] [marulmarquinqu].
Previous section

DE VLTIMO IVDICIO Parabola L

Lex erat a rege lata, ut, quicunque septuagesimum aetatis suae annum peregisset, cuncta eius acta rite diligenterque examinarentur, et ille, in quo plus uitii quam uirtutis extitisse apparuisset, capite mulctaretur, cuius autem uitia uirtutibus uicta fuissent, coronam honoris pro merito referret. Cum ergo duo id aetatis homines in custodia publica, donec iudicis in se sententiam acciperent, seruarentur non ignari multa se commisisse, ob quae partim poenam, partim laudem mereri potuissent, suspensis inter spem metumque animis uehementer afflictabantur. Timebant enim, ne forte damnati amisso honore supplicium subire cogantur. Adueniente igitur iudicii die trepidi exanimatique coram sistuntur. Iudici uisum est alterum poena, alterum honore afficiendum esse. Itaque hic consolatus gaudere, ille flere et miserabiliter uociferari, donec caesus uitam cum lachrymis finiuit.

Si parabola ista tantum trepidationis habet ob uitae fragilis et caducae periculum, quid nos, quaeso, facere oporteat in periculo uitae aeternae? Si capitis iudicium subiturus reus, dum in dubio est, soluaturne an damnetur, non potest non contremiscere, nos aeternitatis examine in fine discutiendi non timebimus? Nemo Dei effugiet iudicium. Nemo crimen caelare poterit. Omnes ante eius tribunal stabimus, qui ait: Ego sum iudex et testis. Aut, quid ipsum latere potest, qui est renum scrutator et cordis? Hic igitur ne minimas quidem cogitationes nostras relinquet inexaminatas indiscussasque. Quicquid autem ipse decreuerit, ratum aeternumque erit. Neque praemium neque poena arbitrii eius ullo unquam fine concludetur. Et nos interim nullus concutit metus, nulla distrahit futurorum sollicitudo, quasi certos de promissa bonis beatitudine, cum nihil tanta mercede dignum fecerimus et non pauca, ob quae perplecti meremur, perpetrauerimus. Vnde igitur tantus mentis stupor, tanta animi stulticia? Friuolis nihilque ad nos pertinentibus periculis terremur, et futurae aeternitatis iudicium non reformidamus! In meditullio infiniti boni et infiniti mali fluctuat nostra mortalitas, et magis cure nobis est cauere, 439 nequid aduersi in hac uitae breuitate patiamur quam ne poenam aeternam sustineamus. Plus etiam operae impendimus in quaerendis diuitiis cito perituris, quam ut perennem illam et inaestimabilem regni caelestis gloriam assequamur. Annus parabolae huius septuagesimus tunc agitur, cum ad finem uitae peruentum est. Dies enim annorum nostrorum, ut psalmista ait, in ipsis septuaginta anni. Sed uitae nostrae finis hodie esse potest aut cras aut postridie. Ideo dictum est: Vigilate, quia nescitis diem neque horam! Et si usque ad decrepitam profertur aetatem, nihilominus aduentat, currit, uolat, iam in ianuis est. Quotidie ad finem suum uita nostra properat et ad uitam illam, quae non habet finem, transmigrare nos cogit atque compellit. Pigritamus tamen et cunctamur, et uirtutum uiatica praeparare nobis negligimus. Quae certe nisi nobiscum tulerimus, deficiemus in uia: nunquam ad montem Domini et domum Dei Iacob perueniemus. Hoc ne forte contingat, semper ante oculos habeamus illum terribilem et expauescendum extremi iudicii diem, qui, antequam uenerit, haec praemissurus est signa: bella, fames, pestilentiae saeuient; pseudoprophetae surgent et seducent multos; abundabit iniquitas et refrigescet charitas; dominabitur Antichristus; flagellabuntur christiani et per uaria tormentorum genera sanguis innoxius effundetur; magno terraemotu agitabitur; sol in tenebras, luna in sanguinem conuertetur; stellae cadent, homines arescent prae timore; eleuabitur mare, rugient fluctus; uentorum procellarumque tempestas debacchabitur; crucis signum apparebit in caelo. Postremo furentis uis ignis caelum, terram, pontum uno inuoluet incendio nihilque relinquet uiuum, quod morti fuit obnoxium. Post haec aetere ab alto descendet Dei Filius Iesus Christus, maiestatem Patris prae se ferens, innumeris angelorum comitatus choris agminibusque sanctorum, uiuos ac mortuos diiudicaturus. Mox ad uocem archangeli tubaeque caelestis clangorem resurgent mortui, ad iudicium uenient; nihil erit occultum, quod non sciatur, neque absconditum, quod non reueletur. Separabuntur Christo ita iubente oues ab haedis, iusti ab iniustis. O, quantus occupabit damnatorum corda moeror, quantos attollent eiulatus! Quam miserabilis lamentantium audietur uox, cum uiderint alios ascendere cum Christo ad caelestem regnum et se depelli in interiora terrae, in abyssum 440 horribilium poenarum calamitatisque sempiternae, alios cum angelis gloriam in excelsis Deo canentibus ferri in paradisum incomparabilis beatitatis atque infinitae, se autem cum spiritibus immundis detrudi in infernum ignis inextinguibilis et uermis immortalis! Quis nunc talia mente secum uoluens non cum ingenti uiuat pauore, non semper trepidet, non quotidie totis uiribus contendat, quomodo et tantum malum effugiat et tantum bonum acquirat, non denique omnia praesentia contemnat, dum contemplatur futura? Quod si ad parabolam respicimus, lex illa, quae malis necem, bonis honorem proposuit, sententia diuini iudicii est. Deus morte aeterna peccatores punit, iustos autem uitae immortalis felicitate remunerat. In tanto ergo uitae necisque periculo constricti, ita metuamus, ut non desperemus, ita speremus, ut nunquam sine metu simus, dicente Propheta: Seruite Domino in timore, et exultate ei cum tremore!

441
Previous section


Marulić, Marko (1450-1524) [1510], Quinquaginta parabolae, versio electronica (), Verborum 13330, Ed. Branimir Glavičić [genre: prosa oratio - parabola] [word count] [marulmarquinqu].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.