Marulić, Marko (1450-1524) [1510], Quinquaginta parabolae, versio electronica (), Verborum 13330, Ed. Branimir Glavičić [genre: prosa oratio - parabola] [word count] [marulmarquinqu].
DE PARADISO Parabola XLIX
Quoniam autem similitudines, id est parabolae, semper minus aliquid
habent quam res ipsa, quae per illas designatur, quicquid inferno
diximus, parabola est. Eadem profecto ratione, quicquid nunc de
paradiso, hoc est caelesti regno, dicturus sum, erit parabola. Quia
nunquam tanta de illo dici queunt, ut multo maiora non
supersint. Igitur, cum inferni loca et poenas lugubri quodam atramento
descripserimus, econtrario paradisum, ubi perfecta felicitas est,
candidiore omni cerusa colore Domino adiuuante depingemus. Paradisus
igitur amplissima amoenissimaque planicies est, caelo sublimior, sole
luculentior, astris nobilior, omnibus thesauris preciosior, omni
decore ornatior, omni rerum miraculo mirabilior, omnium plena bonorum
et nullius particeps mali. Hanc mente contemplatus Baruch propheta in
illam prorupit uocem: O Israhel, quam magna est domus Dei et
ingens locus possessionis eius! Magnus est, et non habet finem,
excelsus et immensus. Hanc ipsam sibi uehementer affectauit
rex Dauid, cum diceret: Domine, dilexi decorem domus tuae, et
locum habitationis gloriae tuae. Et alibi: Quam dilecta
tabernacula tua, Domine Deus uirtutum! Concupiscit et deficit anima
mea in atrio Domini. Merito magnificentiae regni sui
obliuiscitur, dum paradisi pulchritudinem miratur. Merito terrena
omnia contemnit, dum caelestia animo metitur. Si enim illic domus Dei
est et habitatio gloriae eius et tabernacula atriumque Domini Dei
uirtutum, nonne, sicuti Deo maius nihil est, ita paradisi loco nullus
omnino locus excellentior, nulla gloriosior sedes, nullum felicius
domicilium? Illic se uidendam praebet Sancta Trinitas, Deus unus, Pater
in Filio et Filius in Patre, et cum utroque Spiritus Sanctus, non in
aenygmate per speculum, sed facie ad faciem. Ad quem psalmista ait:
Adimplebis me laetitia cum uultu tuo.
Etenim, quia Deus lux est, illic angelos hominesque sua illuminat
claritate. Et quia uita est, omnibus illic immortalitatem
incorruptionemque impartit. Et quia charitas est, omnes unum Ecclesiae
corpus efficit. Et quia denique bonorum omnium fons est, bonis
omnibus illos, quos ad se recipit, 437 implet, ita ut
nihil maius optent, nihil suauius gustent, nihil melius desyderent, [1] nihil appetant
beatius, nihil perennius incommutabiliusque cupiant. Nam nulla esse
potest ultra uotorum progressio, cum is habetur, in quo uno sunt
omnia, et a quo omnia, et per quem omnia. Ipsum solum possidere,
ipsius ineffabili conspectu perfrui plena beatitudo est et
perfecta. Cuius beatitudinis gaudium atque gloriam siquis uel uerbis
eloqui uel cogitatione complecti posse confidit, hic idem et stellas
caeli, et guttas maris, et terreni pulueris minutias numerare simul
ualebit. At cum etiam haec omnia (si fieri potest) numero
comprehenderit, cogitet adhuc, quanto maior est, qui et ea creauit et
cum eis reliqua omnia. Cogitet, qualia quantaque sint, quae nec oculus
uidit nec auris audiuit nec in cor hominis ascenderunt. Talia quippe
tantaque (ut Apostolus testatur) Deus praeparauit diligentibus se. Quod
si idem ipse caelum hoc nobis uisibile ipsaque mundi elementa: ignem,
aera, aquas, terram, et quae in eis sunt bona, iustis pariter et
iniustis communia esse uoluit, quanto his omnibus illa putanda sunt
praestantiora, quae iustis tantum perpetuo possidenda concessit? Quanto
eminentius bonum illud, quod a reliquis rebus diuina prouidentia ita
separauit, ut nulli alii nisi angelis, qui in ueritate steterunt, et
hominibus, qui pie iusteque uixerunt, proprium esset et peculiare?
Hoc certe illud est, ad quod capiendum fruendumque suos duntaxat
electos inuitabit Saluator dicens: Venite benedicti Patris mei,
possidete paratum uobis regnum a constitutione mundi! O,
prouocet saltem ad bene agendum tam immensae tamque inaestimabilis
beatitudinis certa promissio, quos a uitiis terribilium suppliciorum
minae non cohercent! Quamque magis uerendum est, ne tanto priuentur
bono quam ne pro scelere puniantur! Maiori enim dolore, ut equidem
reor, afficiet ipsos amissae caelestis felicitatis recordatio quam
illata infernalis ignis poena. Vtroque autem torquebitur, qui
praesentis uitae uoluptatibus diffluere quam Deo seruire maluerit.
438
Marulić, Marko (1450-1524) [1510], Quinquaginta parabolae, versio electronica (), Verborum 13330, Ed. Branimir Glavičić [genre: prosa oratio - parabola] [word count] [marulmarquinqu].
|