Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Marulić, Marko (1450-1524) [1510], Regum Delmatiae atque Croatiae gesta, versio electronica (), Verborum 4606, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio – historia] [word count] [marulmarrdcg].
Previous paragraph

Next paragraph

Interim impius Seislauus fugato patre regnum possedit donec Deo ulciscente hostili manu (ut monstrabimus) interemptus poenas daret. Per idem enim tempus erat in Pannonię partibus uir quidam nomine Tecomilus, presbyteri filius, magister custosque armentorum principis Vdislaui inter Pannones nobilissimi, cui inprimis charus fuit. Nam cum ipse Vdislauus mirum in modum uenationibus deditus esset, semper in his exercendis Tecomili opera usus est. Nemo enim illum anteire aut animi uiriumque robore aut pedum pernicitate poterat. Cęterum Tecomilus die quodam inter uenandum cum forte odorisequam domini canem, quam Pallussam nominabant, leui ictu percussisset eam a se abigendi animo accidissetque ut ipsa in quadam minus firma uerticis parte percussa statim expiraret, domini iram ueritus effugit; illam enim prę cęteris omnibus uenaticis canibus domino gratam esse nouerat quoniam et narium sagacitate et corporis decore cęteris pręstabat. Hac igitur de causa Tecomilus fugiens transtulit se ad Seislauum regem ab eoque est gratanter susceptus et inter familiares habitus. Post hęc Vdislauus princeps cum Bosnam irrumpens uicos oppidaque popularetur agrosque uastaret, Seislauus rex cum suis aduersum profectus ad flumen Drinum cum illo conflixit. Quo in pręlio egregia prę cęteris Tecomili opera est usus. Is enim inter hostium globos leonis instar discurrens et exiliens fundebat fugabatque aduersarios nunc hunc nunc illum irrequieta ensis rotatione cędens, alios saucians, alios protinus interimens. Plurimis denique in fugam conuersis ipsum insecutus principem inflicto uulnere ex equo in terram deturbat ruentique imminens caput abscindit, abscissum regi iam uictori offert; ea tamen pugna eis quoque qui uicere cruenta fuit, cum de ipsis etiam non pauci tunc desiderati sint. Seislauus igitur uictoria potitus cum suis lętus ac triumphans rediit, sed non ita tunc feliciter dimicauit ut paulo post infeliciter corruit, ne quis diuturnam impunitatem sceleri suo speret. Mox enim Vdislaui uxor, ingentis animi mulier, audita mariti cęde Pannonię regem adiit auxilium ab eo petens. Quo cuncta quę exigebantur concedente continuo magnam uim militum comparat, Seislaui regnum ingreditur, ipsum in agro forte uenantem reperit statimque tentoria eius inuadit. Seislauus cum nec equum inscendendi spacium habuisset, capitur nec quisquam ex cognatione eius reliquus fuit qui tunc in potestatem inimicorum non uenisset. Omnes enim una cum eo uenatum ierant nihil tale ueriti neque omnino quicquam suspicantes. Iussit mulier Seislauum in uincula coniici, naribus auribusque truncari et omnibus ostentui esse. Foedum sane spectaculum, sed tantis hominis flagitiis non indignum. Vesperi deinde in flumen Sauum cum uinculis deiectus pręfocatur; atque hunc exitum habuit illa in patrem impietas in Deumque contemptus.

Previous paragraph

Next paragraph


Marulić, Marko (1450-1524) [1510], Regum Delmatiae atque Croatiae gesta, versio electronica (), Verborum 4606, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio – historia] [word count] [marulmarrdcg].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.