Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Filip de Diversis (c. 1390 – post 1455.) [1440], Situs aedificiorum, politiae et laudabilium consuetudinum inclitae civitatis Ragusii (1440), versio electronica (Dom i svijet, Zagreb), Ed. Zdenka Janeković-Römer [word count] [100129diversis].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Previous section

Next section

Philippi de Diversis de Quartigianis Lucensis artium doctoris eximii et / oratoris Situs aedificiorum, politiae et laudabilium consuetudinum / inclitae civitatis Ragusii ad ipsius Senatum [ERROR: no reftable 1:] descriptio incipit.

COGITANS ego sepenumero Senatus inclite Ragusine quęque a nobis praeter tempus aliena existere, quod quidem tantummodo nostrum sapientum sanctione, vel ignavie, vel desidie, seu etiam huius seculi inanibus gaudiis impendere, hominis acre et duriter reprehensibilis est, ac more belluarum viventis, quae totę moriuntur nil de futuris considerantes, quoniam tantum presęntia, ut appetitu moventur, sentiunt; causis quas infra enumerabo, iam diu mecum ipse statueram quoddam opusculum edere, in quo litteris et posteritati mandarem tuae ornatissimae urbis Ragusii, quam antiqui vel Epidaurum vel Lausum dixerunt, commodum situm, aedifitiorum amplitudinem, et ornatum principatum politicum recte a legislatoribus institutum, et laudabiles 2 ac memoria sempiterna dignas consuetudines vel otio marcescerem, aut litterarum studium vel dicendi rationem postergarem. Sed maxime ut eorum omnium veritatis descriptione civitas tua Ragusina pacis et quietis amatrix per orbem profecto famosissima eius laudum digna etiam ab iis, qui eam nullo tempore viderunt, aut coluerunt, seu nunquam transfretarunt, haberetur, et iudicaretur; et linguis multorum praesertim Latinorum, qui forte aliter credere videntur (quoniam in Illirico quod Sclavoniam appellavit collocata est) ipsius laudes et nomen bonum celebrarentur, ac mea opera qui advena sum ipsius situs optimus, ędifitia pulchra, politia recte disposita, et commendandi mores item apud remotisssimas nationes cognosceretur. Arbitrabar enim, hac ipsa mea descriptione ipsius famam, et laudabile nomen multis seculis perpetuari, ac in plerosque gratias habituros, quoniam eiusmodi negotium, et rem ab aliis hucusque postergatam memoriae litterarum tradere curassem non quidem pretio, non pręcibus, non tui favoris causa, non pompa, non inani gloria, non adulatione meae menti inimica, nec alicuius aut 3 aliquorum complacentia, sed solum tum meo exercitio, tum harum rerum veritate, pulchritudine, et ornatu caeteris scriptura manifestandis, tum denique temporis gratia mihi vendicandi, quod noctu tantum modo superest vel diebus festivis, qui tamen in audiendis divinis officiis, et amicorum conversatione, quibus cum caeteris temporibus esse nequeo, magna ex parte ac libentius mihi vel labuntur vel consummuntur illud vero logicae et philosophiae studio expendere delectat, cuius bonam portionem hoc tempore hac in re consumpsi. Ut igitur proponitum meum ausim dicere commendabile, exequerer, pluribus mensibus elapsis hanc descriptionem quietus et animo iucundo scribere diligentius coeperam, ei paulisper et pedetentim quo rem ipsam mihi vel sui natura, vel meo exili ingenio gravem plenius commodiusque conficerem, studendo. Et ecce fortuna fallare suę mutabilitatis moribus in me usa, quibus quietos turbat, et anxios saepe consolatur, innocentes opprimit, et protervos extollit, me magno furore et indiscreto ictu acriter invasit, et angustiis ac damno circumdedit, quae cum accidissent non potui non 4 turbari. Non enim stoycorum unus existo, qui turbare aut turbari nesciunt. Sed communium hominum viam sequens, in quibus iram cadere scimus, et tristitiam, cum non existant lapidei, illo turbine motus ab incepto opere tunc destiti, a quo pene animum alienaram. Videbatur equidem fortuna ipsa huic honori et famae Ragusinae urbis meo studio perpetuandae plurimum invidere, vel forsan me a somno voluit excitare, cum meam vitam Ragusii finire statuissem. Nec mea velim animi turbatione quis digne ammiretur. Nam etiam ipse Deus nostris peccatis homo factus cum praevidisset ipsius passionis acerbitatem, quam ei illaturi erant, qui plurima ab ipso benefitia et pietatis opera ac saluberrimam doctrinam receperant, ait: “Tristis est anima mea usque ad mortem.” At posteaquam eam fallacem fortunam mihi minatam et damna inferentem vel virtutem superavi, vel in bonum vici, quoquo modo res se habuerit, omnibus postergatis vel iniuriis vel damno, auxiliante ipso glorioso Domino nostro Jesu Christo, qui pro ipsum crucifigentibus ad patrem in cruce oravit dicens: “Pater, ignosce illis, quia nesciunt quid faciunt."; animum meum ad institutionem describendi Ragusii revocavi, procedensque 5 opusculum hoc ad finem decretum conduxi. In quo quidem ea tantum inserui, quae vera scio, et palpavi sine alicuius mendacii admixtione, nec rem earum aliquam, plusquam vel sit, vel sua natura exigeret, excollere verbis aut sententiis laboravi, ne quis falsidicus iure queat asserere, hanc rem a me perfectam, ut tuo magnifico regimini adularer. Dominus enim Jesus et mea conscientia testes verissimi sunt, eorum nullo me movisse ad scribendum; sed solum iis quas superius dixi, causis et rationibus. Quis namque, vel Raguseus vel advena verbo simplici narrans omnia haec, a me diligentius scripta et multis temporibus una congregata cuiquam nationi, vel homini singulari narrare sufficeret, vel recordaretur? Quis etiam tot et tanta simul audire pateretur? Quae tamen legendo nulli taedium afferunt. Nec advertunt omnes hęc cuncta, quoniam quae quotidie et continuis temporibus fiunt, mentibus singulorum ammirationem non inducunt, nec firmibus radicibus inprimuntur. Sicut non miramur solem super terram, aut sydera polo oriri, et lumen effundere, aut imbres, seu nives ac grandines coelitus descendere, aut 6 mare ventis commoveri ob scilicet ipsorum talia consueta opera. Sed bene ammirantur praesertim homines indocti solis et lunae eclipses, quoniam raro eveniunt. Quia vero verisimili quadam credulitate videor videre nonnullos et Raguseos tuos et advenas humano errore, cuius est plerumque bona in malum interpretari et convertere, clam et publice asserturos, me huic rei attentius studiosiusque invigilasse, quo gratius aut promptius seu etiam utilius a te et tuis nobilibus accepter aut confirmer, seu temporibus futuris approber cum ballottis. Sciant aperte omnes velim, teste Deo, qui solus cordium secreta novit, hoc propositum nunquam mihi in mentem venisse. Dicant hii tales, aut praesumant, quidquid eis libuerit, id fiet eorum morbo non autem meis meritis. Rei veritas suis verbis aut falsis praesumptionibus mutari non poterit; unde perpulchre inquit Boetius: “Imprudentia sibi semper mentiens rerum veritatis mutare non potest.” Scripsi autem stilo dicendi claro et aperto consuetis usus et domesticis vocibus, quo facilius unusquisque rem hanc intelligere valeat. Hoc me 7 docuit Cicero Arpinas eloquendi regula, fons et forma, qui, cum in plerisque locis mandet nobis posteris, ut verbis apertis iuxta agendorum merita utamur, id in eius orationibus, epistolis, ac aliis operibus perpulere et copiose summo studio exercuit. Summe igitur, quaeso, inclite Senatus, et aequo animo suscipe hoc meum opusculum, quod descriptionem situs, edifitiorum, politiae et omnium fere laudabilium consuetudinum urbis Ragusinae appellavi, in quo si quid boni, recti atque laudabilis vel legendo vel audiendo compereris, quod tibi gratum existat, vel tua magnificentia dignum, optimo rerum conditori, a quo omne bonum fluit, et donum perfectum tribuas, praecor. Sin autem quid non limatum, indecens aut etiam incompositum fuerit, id vel meae ignorantiae, vel debili ingenio aut quotidianis negotiis ascribendum fateor, cum quicquid tale fuerit meum procul dubio censendum 8 iudicem. Amplius forte quis mirabitur, cur omnia huic operi inserta tantum modo bona sint? Et omni laude celebranda? Cum non sit urbs, communitas, principatus quisquam et homo particularis in hoc seculo, cuius non reperiatur aliqua labes vel morum aut iuris corruptela, unde forsan adulationis vitio me arguere videretur. Fatebor verum esse nemine sine culpa vivere, cum dicat psalmista: “Omnis homo mendax.” et apostolus Jacobus: “Si dixerimus quod peccatum non habemus, nos ipsos seducimus.” etc. Sed adulandi ratio cessabit. Cum enim male loqui pravitate naturae lapsae maior hominum cetus paratus promptusque sit, et ad obloquendum natura sagacissima inclinetur alteri cuivis obiurgandi, aut si qua Ragusii indirecta sunt aut fiunt, scribendi locum reliqui, cum pro meo dicendi officio ad id natura me inclinante, bona et vera dicere, et literis mandare instituerim, de quibus et pro eorum descriptione 9 laus omnis, gloria et honor tribuatur piissimo domino Jesu, qui excogitare, operari, mediare et denique perficere eius largitate concessit. Sed ad rem iam veniamus et dicamus, quod cum urbs Ragusina, quae Epidaurum seu Lavusium antiquitus dicebatur, sit commodissimo loco sita, edifitiis communibus et privatis ornata, legum ordinibus recte disposita, et consuetudinum laudabilium numero magno referta, neminem merito debet pudere vel Ragusii oriundum fuisse, aut aliunde a se, vel a maioribus ultro deductum, constitutum et incolam ac civem effectum, cum digne eam felicitatis partem adeptus sit, quam confert commodo sita et recte disposita divisio dicendorum et edifitiis ac consuetudinibus ornata civitas. Quae omnia, ut clare pateant, primo de situ, tum de edifitiis, tum de principatu seu universa politia, demum de laudabilibus consuetudinibus urbis Ragusii sermo fiet et loquar.

Explicit prohemium et divisio operis. 10
Previous section

Next section


Filip de Diversis (c. 1390 – post 1455.) [1440], Situs aedificiorum, politiae et laudabilium consuetudinum inclitae civitatis Ragusii (1440), versio electronica (Dom i svijet, Zagreb), Ed. Zdenka Janeković-Römer [word count] [100129diversis].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.