Filip de Diversis (c. 1390 – post 1455.) [1440], Situs aedificiorum, politiae et laudabilium consuetudinum inclitae civitatis Ragusii (1440), versio electronica (Dom i svijet, Zagreb), Ed. Zdenka Janeković-Römer [word count] [100129diversis].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.
Incipit prima pars, videlicet de situ et hoc terrestri et maritimo.
Cap. I
VOLUNT optimarum civitatum situs institutores fundatoresque urbem situ
terrestri, et maritima commoditate gaudere, quorum altero urbs carens multis
incommoditatibus affligitur. Eis enim duobus facile auxilia consequitur et
fructus ac merces, nec non et edifitiorum materia, qua plurimum urbs quaeque
indiget, tam ex propria quam externa regione, seu remotis nationibus omni
cum facilitate ad eam feruntur et animalibus aut navibus conducuntur. Hiis
commodis exuberat Ragusium. Nam est terrae particeps, unde quotidie propriae
regionis incolae adventitiique quadam fere incredibili copia concurrunt,
equis et aliis animalium speciebus conducentes et humeris propriis
bayulantes, quae usui hominum tum ad vivendum, tum ad mercandum commoda sunt
et utilia. Nam urbis propinqui sive Ragusinis, sive aliis magnatibus subditi
ferunt et conducunt olera, flores, fructus suis temporibus recentissimos,
pullos, ova, 11 sues, lepores, et cętera
huiusmodi victui animantium debita. Remotiores vero mel, piscem, tabulas,
carbones exustos, rassias rudes, pelles, barcarum cohopertoria, quae celegas
apellant, lignea instrumenta pro pane pinsando, pro pannis lineis lavandis,
pro tesetoribus et denique multa animalia quorum carnibus homines
vescuntur. Caeteri vero terra venientes, qui ut plurimum mercatores
existunt, aurum, argentum, plumbum, cremexinum[ERROR: no reftable 1:] et piper, ceram et alia multa maximi valoris ex
Andrenopolis urbe, ex Rassia, ex Novo Monte praesertim et ex
Bosna. Habet etiam commodum maritimum civitas Ragusii, quo plurima bona
adipiscitur. Nam, cum sit multarum gentium copiosa, nequeatque incolas
propriae regionis terrae nascentibus, aut iis quę itinere terrestri
conducuntur, alere aut edifitiorum materiam nacisci, navibus dietim
advehuntur frumenta, mileum, ordeum et legumina, oleum, carnes salsae et
pisces, olivae, nuces, poma, castaneae, caseus, zucharum, aromata,
confectiones, medicinae, lanae, panni, linum, 12 vasa ramea, vitrea et terrea, coralia, sal et demum innumerę fere merces,
ac plurimi ducati aurei. Ex Italia florentissima et omnium bonorum
fecundissima, puta ex Venetiis, Marchia, Apulea, Abrutio, ut ex Fermo,
Pensauro, Rechanato, Anchona, Arimino, ad quae loca ex Tuscia et maxime
Florentia multae merces vehuntur, quę Ragusii expeditionem habent. Ex
Manfredonia, Ortona, Licio, Guasto, Aymonis (?), Baro, Barulo, Trano et
etiam Neapoli. Ex Sicilia, ut Palermo seu Panormo, ex Siracusis et cęteris
urbibus Siciliae. Ex regno Aragonum, ut ex Barcelona, et Valentia et aliis
locis eius regni. Ex Graecia, ut ex Arta, et Patrasso, Aulona, et multis
aliis regionibus; afferuntur etiam ligna, trabes, lapides, lateres, clavi,
ferrum cementum, tegulae, et reliqua quae sunt edifitiorum materia. Qui a
parte terrestri bona et mercaturas conducunt, ex Ragusio trahunt sal
copiosissime, pannos laneos, bombicinos et siricos, vasa vitrea et alia
multa pro victu et lucro perutilia. Qui vero mari aurum, argentum, plumbum,
ceram, pelles, piper, telas, coralia secum deferunt et ducatos aureos,
unusquisque videlicet 13 prout eidem utilius et
salubrius seu commodius videtur. Hoc igitur primo optime sita est urbs
Ragusii, nunc ad alia transeamus.
De bono situ, ratione aeris et affluentiae aquarum, Cap. II
Sancitum est deinde, ut urbs eo loco situetur, ubi aeris sit dispositio bona
et sanitati congrua et aquae potabilis copia. Cum enim his duobus summe
necessariis elementis cuncta animantia et pręsertim homines maxime et
frequentius utantur, ut vitam conservent uno quidem inspirandi et respirandi
gratia, altero vero potu et cibo quibus sine animati vita
constare nequit. Quid prodesset terrae vel maris congruitas, si aere
indisposito et aquae carentia ibidem animalia homines vivere aut habitare
non possent? Si ergo recte et aequamente cernatur, dicendum est, Ragusii
aerem bene dispositum et aquae affluentiam haberi, quorum primum, ut
clareat, cum per effectus in notitiam causarum ducamur, consideretur raritas
morbi pestiferi, et virorum ac mulierum nobilium et plebeiorum sospes et
fortis antiquitas et sensata. Nam antiquorum sententia, et scripturarum
14 laudabili et vera memoria urbs ipsa
sexdecim communiter et interdum viginti annis continuo pestifera labe
salubris et intacta servatur, inveniturque. Existunt et in ea viri
mulieresque plures sexagenarii, septuagenarii, octuagenarii et aliqui ad
nonagesimum, aliquis ad centum annos sua aetate vivit. Et mirum sani mente
et, ut aetas ipsa confert, robusti corpore, et vultu rubicundi, quae quoniam
evenire aut esse sine aeris bona dispositione minime possunt, verissime
dicere licet Ragusii bonam fore aeris temperiem. Sed quia ventorum flatibus
etiam consideranda est aeris conditio, ubi enim recentior regnaret ventus,
illa regio salubrior dicitur, idcirco sciendum est, Ragusii praesertim duos
ventos opponitos invicem regnare, Austrum scilicet et Boream, primus calidus
est et sanitati contrarius, alter vero recentissimus et sospitati conformis.
Hic Boreas Austri inimicus et expulsor potentissimus ibi regnat, et tanta vi
flat furitque, ut vectibus ferreis claudi et duplicatis tabulis
spectaculorum ianuas fieri oporteat; huius igitur flatu etiam aer Ragusinus
bene disponitur. Consideretur pręterea pestis post cursum plurium annorum
accidentis 15 vel celitus demisse subitus et
ammirabilis finis. Solet namque in aliis urbibus et locis pestiferis saltim
sex mensibus morbus perseverare et paulatim cessare. Ragusii autem duobus
tantum vel ad magis tribus mensibus vires suas exercet. Mirandumque profecto
est, quod tunc desinit, cum regnare crederetur. Consuevit enim morbus eius
modi multos prosternere mensibus Julii et Augusti. At his mensibus sanatur
peste Ragusium et ita sanatur ut omnibus qui furorem effugerant, ad urbem
redeuntibus nullum deinceps appareat in ea morbiferum signum. O rem mirandam
et commendatione dignam, quae aeris bene dispositi rationem confirmat. Hoc
cum prius ab antiquis urbis audissem, quod mihi creditu dificilimum erat,
currentibus annis Domini MCCCCXXXVII, die secundo Aprilis publice aparuit
pestis, quae ita invalescebat, ut omnes communi fide crederent per annum
curari non posse. Sic enim furiosa advenit ut regimen urbis decem viris
nobilibus pecunia communi multa salariatis relinqui, et committi oportuerit,
quorum quidem novem in paucis diebus periere, horum eventu considera lector,
quid in aliis, qui remanserant agi debuerit, in quibus maxima quidem
16 strages fiebat. Nam ut fertur ab his
paucis qui supervixerunt, saepius corpora unius diei eorum sepulchris non
sufficeret. Non videbatur pestis, sed exterminium. Et tamen pietate Dei,
quae magna est, et aere bene disposito in festo Johannis Baptistae
praecursoris Domini, die videlicet xxiiii Junii, urbs morbo caruit et sic
desinuit pestis, ut deinceps ex ęgrotis nemo obierit et ex sanis nullus
infirmatus sit. Cumque omnes reversi fuissemus, nemine aggressa fuit ea
lues. Haec omnia si quis aequo animo considerarit, praedicet, necesse est
aeris bonam Ragusii dispositionem, et temperiem existere.[ERROR: no reftable 1:] Alterum elementum saluberrimum fuit aquae bibilis afluentia, qua sine
urbs bene sita esse nequit. Jhoannes Ravennas hystoriam Ragusinam
scribens, cum in multis conditiones Ragusii damnaret, praesertim de huius
clementi copia, seu, ut verius loquar, penuria et parsimonia ingenti non
tantum urbem, verum invitam acquae exibicionem civium longo processu
damnavit. Ergo vero sua pace dixerim suo etiam tempore urbis situm damnandum
non fuisse huius ratione. De dantium tamen voluntate aut opera taceo,
veritatem enim scripsit de hoc. Nam tum temporis etsi urbs ipsa fonte seu
aqueductu dulcissimi liquoris et copiosissimi non esset 17 affluens et ornata, ac meo tempore, tamen multis in
locis urbis etiam tunc foret aqua viva resurgens ex medullis terrae non
tamen summe dulcis, sed tempore necessitatis et obsidionis populo
satisfactura. Haberenturque multa aquarum imbralium receptacula, quae
cisternas appellamus, verissime affirmare potuissem Ragusii situm aquarum
copia gaudere. Nunc vero firmiter dixerim aquam potabilem copiosissime
Ragusii haberi fonte scilicet ipso seu aqua ex ipso, que fluit octo milibus
passuum, pie, magnifice et liberaliter vecta, de qua seriosius dicam, cum de
aedificationibus vel aedifitiis communibus fiet sermo receptaculis pluviarum
et aquis resurgentibus. Quare concludere licet fundatores Ragusii eam urbem
optimo loco situasse, sive terram, sive mare, seu aeris temperiem, sive
aquarum denique copiam consideremus. De situ igitur satis dictum sit, nunc
ad aedifitia eundum est.
Filip de Diversis (c. 1390 – post 1455.) [1440], Situs aedificiorum, politiae et laudabilium consuetudinum inclitae civitatis Ragusii (1440), versio electronica (Dom i svijet, Zagreb), Ed. Zdenka Janeković-Römer [word count] [100129diversis].
|