Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Filip de Diversis (c. 1390 – post 1455.) [1440], Situs aedificiorum, politiae et laudabilium consuetudinum inclitae civitatis Ragusii (1440), versio electronica (Dom i svijet, Zagreb), Ed. Zdenka Janeković-Römer [word count] [100129diversis].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Previous section

De bono situ, ratione aeris et affluentiae aquarum, Cap. II

Sancitum est deinde, ut urbs eo loco situetur, ubi aeris sit dispositio bona et sanitati congrua et aquae potabilis copia. Cum enim his duobus summe necessariis elementis cuncta animantia et pręsertim homines maxime et frequentius utantur, ut vitam conservent uno quidem inspirandi et respirandi gratia, altero vero potu et cibo quibus sine animati vita constare nequit. Quid prodesset terrae vel maris congruitas, si aere indisposito et aquae carentia ibidem animalia homines vivere aut habitare non possent? Si ergo recte et aequamente cernatur, dicendum est, Ragusii aerem bene dispositum et aquae affluentiam haberi, quorum primum, ut clareat, cum per effectus in notitiam causarum ducamur, consideretur raritas morbi pestiferi, et virorum ac mulierum nobilium et plebeiorum sospes et fortis antiquitas et sensata. Nam antiquorum sententia, et scripturarum 14 laudabili et vera memoria urbs ipsa sexdecim communiter et interdum viginti annis continuo pestifera labe salubris et intacta servatur, inveniturque. Existunt et in ea viri mulieresque plures sexagenarii, septuagenarii, octuagenarii et aliqui ad nonagesimum, aliquis ad centum annos sua aetate vivit. Et mirum sani mente et, ut aetas ipsa confert, robusti corpore, et vultu rubicundi, quae quoniam evenire aut esse sine aeris bona dispositione minime possunt, verissime dicere licet Ragusii bonam fore aeris temperiem. Sed quia ventorum flatibus etiam consideranda est aeris conditio, ubi enim recentior regnaret ventus, illa regio salubrior dicitur, idcirco sciendum est, Ragusii praesertim duos ventos opponitos invicem regnare, Austrum scilicet et Boream, primus calidus est et sanitati contrarius, alter vero recentissimus et sospitati conformis. Hic Boreas Austri inimicus et expulsor potentissimus ibi regnat, et tanta vi flat furitque, ut vectibus ferreis claudi et duplicatis tabulis spectaculorum ianuas fieri oporteat; huius igitur flatu etiam aer Ragusinus bene disponitur. Consideretur pręterea pestis post cursum plurium annorum accidentis 15 vel celitus demisse subitus et ammirabilis finis. Solet namque in aliis urbibus et locis pestiferis saltim sex mensibus morbus perseverare et paulatim cessare. Ragusii autem duobus tantum vel ad magis tribus mensibus vires suas exercet. Mirandumque profecto est, quod tunc desinit, cum regnare crederetur. Consuevit enim morbus eius modi multos prosternere mensibus Julii et Augusti. At his mensibus sanatur peste Ragusium et ita sanatur ut omnibus qui furorem effugerant, ad urbem redeuntibus nullum deinceps appareat in ea morbiferum signum. O rem mirandam et commendatione dignam, quae aeris bene dispositi rationem confirmat. Hoc cum prius ab antiquis urbis audissem, quod mihi creditu dificilimum erat, currentibus annis Domini MCCCCXXXVII, die secundo Aprilis publice aparuit pestis, quae ita invalescebat, ut omnes communi fide crederent per annum curari non posse. Sic enim furiosa advenit ut regimen urbis decem viris nobilibus pecunia communi multa salariatis relinqui, et committi oportuerit, quorum quidem novem in paucis diebus periere, horum eventu considera lector, quid in aliis, qui remanserant agi debuerit, in quibus maxima quidem 16 strages fiebat. Nam ut fertur ab his paucis qui supervixerunt, saepius corpora unius diei eorum sepulchris non sufficeret. Non videbatur pestis, sed exterminium. Et tamen pietate Dei, quae magna est, et aere bene disposito in festo Johannis Baptistae praecursoris Domini, die videlicet xxiiii Junii, urbs morbo caruit et sic desinuit pestis, ut deinceps ex ęgrotis nemo obierit et ex sanis nullus infirmatus sit. Cumque omnes reversi fuissemus, nemine aggressa fuit ea lues. Haec omnia si quis aequo animo considerarit, praedicet, necesse est aeris bonam Ragusii dispositionem, et temperiem existere.[ERROR: no reftable 1:] Alterum elementum saluberrimum fuit aquae bibilis afluentia, qua sine urbs bene sita esse nequit. Jhoannes Ravennas hystoriam Ragusinam scribens, cum in multis conditiones Ragusii damnaret, praesertim de huius clementi copia, seu, ut verius loquar, penuria et parsimonia ingenti non tantum urbem, verum invitam acquae exibicionem civium longo processu damnavit. Ergo vero sua pace dixerim suo etiam tempore urbis situm damnandum non fuisse huius ratione. De dantium tamen voluntate aut opera taceo, veritatem enim scripsit de hoc. Nam tum temporis etsi urbs ipsa fonte seu aqueductu dulcissimi liquoris et copiosissimi non esset 17 affluens et ornata, ac meo tempore, tamen multis in locis urbis etiam tunc foret aqua viva resurgens ex medullis terrae non tamen summe dulcis, sed tempore necessitatis et obsidionis populo satisfactura. Haberenturque multa aquarum imbralium receptacula, quae cisternas appellamus, verissime affirmare potuissem Ragusii situm aquarum copia gaudere. Nunc vero firmiter dixerim aquam potabilem copiosissime Ragusii haberi fonte scilicet ipso seu aqua ex ipso, que fluit octo milibus passuum, pie, magnifice et liberaliter vecta, de qua seriosius dicam, cum de aedificationibus vel aedifitiis communibus fiet sermo receptaculis pluviarum et aquis resurgentibus. Quare concludere licet fundatores Ragusii eam urbem optimo loco situasse, sive terram, sive mare, seu aeris temperiem, sive aquarum denique copiam consideremus. De situ igitur satis dictum sit, nunc ad aedifitia eundum est.

Previous section


Filip de Diversis (c. 1390 – post 1455.) [1440], Situs aedificiorum, politiae et laudabilium consuetudinum inclitae civitatis Ragusii (1440), versio electronica (Dom i svijet, Zagreb), Ed. Zdenka Janeković-Römer [word count] [100129diversis].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.