Croatiae auctores Latini: inventa |
domum | qui sumus | textus | auxilia | tolle, lege! | |
Filip de Diversis (c. 1390 – post 1455.) [1440], Situs aedificiorum, politiae et laudabilium consuetudinum inclitae civitatis Ragusii (1440), versio electronica (Dom i svijet, Zagreb), Ed. Zdenka Janeković-Römer [word count] [100129diversis]. Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.
De pulchritudine murorum et turrium et numero iannuarum et stratis
soleatis. Cap. III
URBS Ragusii montibus et mari circundata, quo ab inimicis tutor fieret, murorum grossorum et alte levatorum fortissimo vallo est munita. Turres frequentes et caetera pro fortitudine civiumque securitate 23 opportuna ordine summo statuerunt, et aedificarunt ipsius possessores. Habet portum chatenis ferreis grossis clausum, quem intrare nulli licet, nisi prius obtineatur a dominis licentia. Qui in eo portu intra scilicet chatenas fuerint, piratas aut violentiam non timent. Quatuor eius sunt ianuae fortissime, quarum duarum exitur et intratur per terram, duabus vero aliis per mare. Platea vero urbis lata decenter iuxta amplitudinem civitatis existentis ad modum chonchae longae lateribus tota soleata est. Sicque omnes viae principales, quo pacto Venetiarum calles et viae soleati cernuntur. Hanc urbem cum multum ornent aedificia privata pulchra et magnifica, maxime tamen honore et commendatione dignam efficiunt aedifitia communia, de quibus dicendum est. Eorum quaedam, ut prius distinctum est divinis cultibus, quaedam autem communitatis operibus decreta sunt. Prima initio, secunda deinde scribam.
Filip de Diversis (c. 1390 – post 1455.) [1440], Situs aedificiorum, politiae et laudabilium consuetudinum inclitae civitatis Ragusii (1440), versio electronica (Dom i svijet, Zagreb), Ed. Zdenka Janeković-Römer [word count] [100129diversis]. |
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.