Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Filip de Diversis (c. 1390 – post 1455.) [1440], Situs aedificiorum, politiae et laudabilium consuetudinum inclitae civitatis Ragusii (1440), versio electronica (Dom i svijet, Zagreb), Ed. Zdenka Janeković-Römer [word count] [100129diversis].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Previous section

Next section

De ecclesiis Ragusii et primo de templo S. Mariae. Cap. IIII

Quoniam omnis bona civitas quandam principalissimam 24 pro cultu divinio domum habere consuevit, quae aliorum urbis templorum caput extiteret, ut quondam Hierusalem templo Salomonis gloriabatur, et nunc quaeque civitas principale prelati et catedrale templum habet. Ne urbs Ragusii eo honore privaretur, magnificam, pulchram et ornatam aedificarunt ecclesiam catedralem sub honore beatissimae virginis Mariae sanctissimae matris domini Jesu, redemptoris nostri. Volueruntque et firmo decreto instituerunt antiqui patres, ut, quemadmodum Beatissima Virgo omnium fidelium mater et refugium est, sic haec ecclesia suo honori et nomini dulcissimo dedicata omnium ecclesiarum urbis et districtus Ragusii mater et caput haberetur. Placuit et Summis pontificibus sacrosanctae Romanae ecclesiae, ut haec foret metropolitana ecclesiarum seu episcopatuum Catarii, Tribunii, Stagni et Curculae. Et ipsius pastor et rector archiepiscopus diceretur, ut episcoporum princeps uno nomine intelligeretur. Erat autem Ragusii archepiscopus tempore suae edificationis dominus Andreas de Luca. Ipsius 25 pulchritudinem et ornatum brevibus verbis complectar, longitudinem aut latitudinem omnino preteriens. Parietes lapidibus non terreis, sed, ut communi nomine utar, vivis diligenti cura mensuratis et multo studio perpolitis aedificati sunt, exterius habentes columnulas circum unde facilis est gressus et deambulatio circa templum. Transcendit autem locus iste in modum deambulatorii medium altitudinis murorum, cum multis diversorum animalium simulachris muris insertis, cohopertura ipsius plumbea. Tres habet iannuas, unam magnam et principalem, qua ut plurimum ingrediuntur et exeunt matronae et praesertim iuvenes et sponsae et continuo processiones, alteram ab uno latere ea paulo minorem, qua solent in maiori parte ingredi et egradi viri, cuiusvis conditionis existant; altera ab alio latere statuta est secunda paulo minor, per quam intrant et exeunt plerumque dominus archiepiscopus et quidam canonici, ac antiquae matronae quae apud eam ianuam intro divina audiunt officia. Navem habet et latera, quae columnis magnis et grossis a navi ecclesiae dividuntur. In lateribus sedet 26 sexus foemineus. Navis autem divisa est in locum qui antiquitus dicebatur Sancta Sanctorum et nunc chorus et locum populo et universitati secularium concessum, ut ibi stantes et orantes divinis vocibus intendant. Hic est sedes domino rectori urbis deputata et quaedam subsellia pro caeteris masculis. In choro vero sunt loca canonicis et sacerdotibus assignata, in quibus tamen interdum aliqui seculares praesertim nobiles divina audiunt. In summitate est altare maius choopertum pulchro ciborio super quatuor columnis ornatumque est ditissima pala seu anchona argentea. Iuxta hoc extat catedra lapidea quaedam, ubi dominus archiepiscopus vel missam audiens vel eam celebraturus audit, sedet et moratur. Ab alio altaris latere est quaedam bancha lignea lapide circundata, ubi sedet sacerdos cum diacono et subdiacono. Extra seu infra chorum scilicet in loco populi est quoddam pulpitum amplum super columnis miro artifitio formatum, sub quo est quoddam altare parvum lapideum quidem ubi cantantur epistolae et Evangelia, ac populo festa nuntiantur et indicuntur ieiunia. Estque fons baptismalis. Solum enim 27 in ea datur baptisma, cum nulla altera sit Racusii ecclesia parochialis. Tota est soleata seu pavimentata vivis lapidibus diversorum colorum. In parietibus utriusque alae testamenti veteris hystorias et novi figuras aspicimus. Fenestre omnes et parvae et magnae vitreae cum sanctorum imaginibus colorati sunt, universa est architectis pulcherrimis et altis ornata. Nam navis architecti magni et alti usque ad velamen ecclesiae videntur. Sed super alarum columnis aedificati cernuntur architechti, super quorum altero structa strecta est quaedam non tam pulchra quam devota capella, in qua multorum sanctorum reliquiae argento ornatae servantur, et praesertim pannus albissimus, in quo involutus fuit dominus dominus noster Jesus infans, cum ipsum in ulnas recepit Simeon propheta dicens: “Nunc dimittis servum tuum domine.” Hic pannus sanctissimus in quoddam tabernaculo cristalino tenetur, qui proiectus in igne comburitur et combustus inde tractatus albior et mundior et integerimmus invenitur. Habentur etiam ibi et inter caeteras reliquias devotissimas diligentissime custodiuntur brachia duo sancti Blasii, in quorum uno clare vulnus recens pectinum ferri miranda res 28 cernitur, diceres heri factum fuisse. Super hac capella structi sunt alii et superiores architecti usque fere ad operturam inferiorem templi. Sunt et in hoc templo organa quae diebus solemnibus in missa et vesperis pulsantur a quodam huius rei causa premiato. Est domini nostri Jesu Christi pendentis in cruce forma argentea staturae communis, in cuius lateribus est scilicet in uno Sancti Jhoannis in altro matris domini figura argentea inaurata. Nunc non est sacristia sed loco post altare utuntur vice sacristiae, qua tamen usque ad paucum tempus canonicorum et procuratorum ordine aedificari debet. Sunt in ea praeter altare primum, ad quod ascenditur quatuor gradibus tribus lapideis et uno ligneo, quinque alia altaria super quibus dietim complures missae a sacerdotibus et capelanis celebrantur. Quibus omnibus prestantissimam dixerim esse et pulcherrimam istam principalem et metropolitanam ecclesiam, de cuius principatu in tertia parte operis mihi dicendum reservo, nunc de aliis dicam ecclesiis, quae Sanctam Mariam respiciunt.

Previous section

Next section


Filip de Diversis (c. 1390 – post 1455.) [1440], Situs aedificiorum, politiae et laudabilium consuetudinum inclitae civitatis Ragusii (1440), versio electronica (Dom i svijet, Zagreb), Ed. Zdenka Janeković-Römer [word count] [100129diversis].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.