Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Filip de Diversis (c. 1390 – post 1455.) [1440], Situs aedificiorum, politiae et laudabilium consuetudinum inclitae civitatis Ragusii (1440), versio electronica (Dom i svijet, Zagreb), Ed. Zdenka Janeković-Römer [word count] [100129diversis].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Next section

Cap. I

DICENDI ordo postulat ut de politia Ragusina recte a legislatoribus instituta iam loquar, quod cum plene a me fieri non confidam (est profecto res gravissima) id dum mediocriter fecerim, sat fecisse me omnes velim intelligant. Ut igitur prosequar, primo videndum censeo, quo nomine apellandum sit regimen Ragusinum in communi deinde de principatibus spiritualibus, qui civitatem oportent 48 singularis fienda erit mentio, pro quorum primo diligenter est advertendum, quod omnis civitas regitur aut ab uno, aut a pluribus. Si ab uno, aut ille est rex, aut tyrannus, primus dicitur principatus regalis, habens liberam et plenariam potestatem, et curat continuo communem subditorum utilitatem, si virtuosus fuerit rex, qualem decet esse regem. Secundus vocatur tyrannis, omnia ad eius commoditatem retorquens, spreta omnino subditorum utilitate. Si vero regitur a pluribus, aut illi sunt pauci, aut multi. Si pauci aut elliguntur virtute, aut divitiis et potentia. Primus virtuosorum, seu optimorum principatus aut potestas dicitur. Hii multitudinis bonum omni cura solicitant. Secundus paucorum tyrannis est, qui communia multitudini eis propria diversis modis efficiunt. Si autem regnant multi virtuosi, communi nomine politia dicitur. Et est politia eorum principatus, qui natura sunt liberi, et fere equales, ubi principantium, et subiectorum commutatio fit eorum equalitate, pluresque in uno aut diversis offitiis regentes instituuntur habentes potestatem choartatam legibus et statutis civitatis. Si vero tota populi multitudo principetur, dicitur 49 democratia, id est populi potestas. De hinc est intelligendum, omnes qui Ragusium incolunt, partiri in advenas et cives summendo civem largo modo, cum proprie is solus civis dicatur, cui inest potestas communicandi in principatu consiliativo et iudicativo; de advenis cum non sint pars urbis praetereo. Lucro enim tantum Ragusii morantur. Civium autem quidam exteriores, quidam interiores sunt. Primi agricolae, et navigantes colentes agros, vineas, ortos, et caetera huiusmodi ex quibus vitae fornimenta parantur. Hi recte sunt quales esse debent agricolae, qui et navigant, oportet enim eos esse robustos corpores et debiles ingenio et pusillanimes, ne queant adversum civitatem insidias, aut seditiones excogitare, aut exequi. Sunt tamen prompti vitam effundere, et periculis se submittere ad iussum regentium, ut patriam defensent, quod quidem satis mirandum videtur. Interiorum vero alii clerici, alii mercatores, alii artifices. Primi et ultimi regimini civitatis non presunt. Clerici in 50 divinis cultibus vacant, quorum, sanciente apostolo Paulo, non interest secularibus negotiis misceri. Artifices vero, ut lanifices, sutores, fabricatores domorum, aurifices, lapicidae, fabri, cerdones, et caeteri mechanici eorum artibus intendunt. Mercatorum alii plebei, alii nobiles appellantur. Primorum quidem sunt infimi dicti perlabuchii[ERROR: no reftable 1:] infima vendentes, et ementes, ut ova, galinas et huiusmodi. Quidam mediocres appellantur comardarii[ERROR: no reftable 2:], vendunt et emunt caseum, carnes salsas, et recentes, et talia. Quidam suppremi aurum, argentum, plumbum, caeram, triticum, coralia, piper, pannos, lanae, sirici, et auri, ac bombicis cremexinum, et huiusmodi multi valoris mercaturas operantur emendo, et vendendo. Quae omnia agunt etiam nobiles, quos mercatores suppremos appello, tamet si aliqui ex redditibus tantum vivant, qui tamen pauci sunt. Horum nobilium cura et offitium est praeter mercantias urbem regere, augere, et conservare, ac loca reipublicae Ragusinae subiecta, cuiusmodi sunt Stagnum, cum omni eius districtu, qui usque ad caput Cumanum extenditur. Insulęque Lagustae, Melitae, Zupanae, Mediae et Calamotę[ERROR: no reftable 3:] 51 nec non et Canalia, quorum pertinentiae cum Cataro confines existunt. Mirabitur forte quispiam, quo pacto nobiles dixerim mercatores, quoniam nobilitas mercaturae contradixit. Is velim sciat, territorium Ragusii tum sua sterilitate, tum gentium grandi copia parvi admodum introitus existere, ut nemo nisi aliis perdives fuerit, ex possessionibus cum re familiari vivere posit, quare peropus est mercantiis invigilare, in quibus ut Graecos sermones immitari videar, a primis unguiculis educant filios patres familias, qui, si dicere licet, in divitiis felicitatem et omnem virtutem in earum aquisitione, et avara cumulatione sitam credere videntur, et iudicare, quod si sic esset, omnes sancti nostre fidei, et omnes prisci philosophi et sapientes (quoniam opes spreverunt) infortunati, infelicesque fuissent, cui nec antiqui gentiles, nec nostri fideles unquam ascenserunt. His premissis, ut sciatur quo communi nomine dicendus sit Ragusii principatus. Scire interest, urbem Ragusii tributum certum annuatim exhibere sacrae maiestati regali Ungariae, cum elevatione ipsius vexilli certis temporibus serenissimum regem Ungariae dominum confitendo.

52

Si igitur hoc precise consideretur, non dubium est, quin principatus Ragusii regalis sit nuncupandus qui omnibus prestat, dum virtuosus rex existat. Sed quoniam ea sacra regalis maiestas vel gratia, vel pactis neminem suo nomine rectum mixit, regalis proprie dici non debet, nisi reductive. Nam hi mercatores, qui nobilitatis titulo gaudent, urbis omnimodam gerunt potestatem. Consciliantur quidem de futuris suis ballotis, praesentia disponunt et ordinant; praeterea vero iuditiorum suorum ordine, et propriis statutis discernunt, et iudicant. Quare potius quin immo vere dici debet principatus politicus, qui, ut in prioribus dixi, est liberorum potestas, et equalium principantes in subditos, et subditos in principantes convertens equalitate, pluribus unum offitium cum potestate artata prohibens iuxta ordinum, et statutorum urbis, et patruum sanctiones. Que quidem omnia huius descriptionis membra in regimine seu principatu Ragusino liquido patent. Omnes siquidem Ragusini patres aequo iure liberi sunt. Quodque offitium sive 53 parvum, sive magnum, ut in pluribus tribus saltim committitur legibus et ordinibus limitatum. Quae omnia quo apertius intelligantur, ad particularia devenire oportet.

Next section


Filip de Diversis (c. 1390 – post 1455.) [1440], Situs aedificiorum, politiae et laudabilium consuetudinum inclitae civitatis Ragusii (1440), versio electronica (Dom i svijet, Zagreb), Ed. Zdenka Janeković-Römer [word count] [100129diversis].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.