Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Filip de Diversis (c. 1390 – post 1455.) [1440], Situs aedificiorum, politiae et laudabilium consuetudinum inclitae civitatis Ragusii (1440), versio electronica (Dom i svijet, Zagreb), Ed. Zdenka Janeković-Römer [word count] [100129diversis].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Previous section

Next section

De Consiliis Maiori, et Minori, et Rogatorum [ERROR: no reftable 1:] , et quo pacto uniuntur, et eorum libertate. Cap. II.

Universa nobilium multitudo annum XVIII eius aetatis transgressa Consilium Maius perficit. Hoc ad pulsum ternum campanae unius magnae congregatur. Hoc leges statuit, expensas disponit, et concedit; hoc gratias et dona largitur. Hoc cunctos officiales et in urbe et in districtu ac locis ei subditis elligit, mutat, et revocat, et qui in illo non fiunt, ab inferioribus sua auctoritate instituntur. Huius breviter est omnis reipublicae potestas. Hoc meo tempore solum XXXIII progenies, seu domus, aut stirpes nobiles habentur, videlicet Babalea, Baseglea, Benessia, Binzolea, Bonea, Bondea, Bucignolea, Buchia, Chaboghea, Calichia, Crucea, Gradea, Gondolea, Gozea, Ghetaldea, Gorgea, Lucharea, Luchea, Martinusia, Menzea, Mlascagna, Palmotea, Procula, Prodanela, Pozzea, 54 Raynea, Restea, Sarachea, Sorghea, Tudisea, Volzea, Zamagnea, et Zervia. Nati legiptime ex his stirpibus nobiles appellantur, et non alii, sed revertamur ad proprium nostrum. Id Consilium magnum et generale locum tenet, ut figuraliter loquar, fontis de quo emanant rivuli, qui parvi, qui magni, vel arboris cuius rami quidam tenues quidam autem grossi reperiuntur. Nam ab hoc Consilio principali caeteri omnes urbis principatus offitiis presidentes fluunt, manant, fiunt et dependent. Eligitur enim singulo mense in eo unus ex nobilibus, qui comes, seu rector civitatis appellatur. Qui illis XXX diebus exactis alteri cedit, nec ad id offitium nisi post biennium reassummi potest. Huic aduntur XI nobiles, quorum quinque iudices, sex autem consiliarii nuncupantur. Hi cum rectore Consilium minus constituunt, quod ad sonum unius campanulae, quae ter pulsatur, quin subordinata campanae Maioris consilii convocatur saltim tribus diebus in ebdomada, scilicet Martis, Jovis et 55 Sabati. His XII adiunguntur nobiles XXXII, quibus omnibus statuitur Consilium rogatorum cuius congregatio sedat ad unicum sonum campanae mediocris. Sunt ergo tria consiliorum genera ad formam lineae predicamentalis, secundum sub et super ordinata. Nam quae agenda videntur, primum ad Minus consilium afferuntur, quod cum habeat aliquorum parvorum tamen plenariam a Maiori potestatem, quae sui fori fuerint, expedit. Alia autem proponit vel in Rogatis vel in Principali consilio. Potest enim et debet Minus consilium superiora convocare, cum opus videtur. Rogati res arduas discutiunt, quarum cum habeantur caeteris prudentiores, auctoritas ipsis est a principali commissa; non tamen queunt offitiales nisi aliquos, ut capitaneum, vel supercomitos, seu patronos galearum armandarum contra piratas elligere. Est enim eorum etiam potestas multis legibus astricta. Qui iudices vel consiliarii uno anno fuerint (est quippe offitium annuarium) sequenti anno ea auctoritate aut offitio potiri non valent. Fere autem in omnibus equivalentes 56 sunt iuvenum virorum et senuum ballotae. Dixi autem fere quoniam cum quis eorum salariatus in Maiori consilio approbandus aut reprobandus per Minus proponitur iniqui vel odientis aut indiscreti reprobantis ballota duarum approbantium vis obtinet, et potestatem. Et cum alicui salariato per Minus consilium proponitur aliqua salarii benemerita auctio, reprobantis ballota trium laudantium ponderis est. Quae quam honesta sit institutio, non est mea declarare. Sapientioribus enim id iudicare relinquo. Adde, quod recto consilio nemini in vita seu per tutam vitam suam aliquod offitium committitur, nisi tribus, qui thesaurarii appellantur, quorum onus est, bona quaedam defunctorum pauperibus elargiri, et procuratoribus Sanctae Mariae et Sancti Blasii, et aliquibus aliis ecclesiarum ministris, quorum offitia tamen non gubernant rempublicam, his omnibus est offitium vitale, dum non transierint limites subditos Ragusinis. Adde, quod in quolibet offitio plures instituntur offitiales, uno excepto videlicet vicariatu domini rectoris, cui unus annuatim tantum presidet, cuius auctoritas 57 est, iustitiam ministrare usque ad summam X yperperorum, ultra quam nequit item discernere dominus rector. Adde, quod cum sit quaedam curia civilis, cui sex president nobiles, unus eorum singula ebdomada consul dicitur. Caeteri iudices et illa ebdomada caeteris videtur dignior, sequenti vero fit inferior, et sic proceditur, dum fiat circulus. Si igitur consideretur ballotarum equalitas, commutatio principantium in subiectos, et e converso constitutio plurium simul in offitio, vel offitiis, et potestas legibus artata. Concludere licet et firmissime asserere regimini Ragusino singulas descriptionis politici principatus particulas inesse. Quare politicus regimen et principatum secure dicendum censeo. Quoniam autem servientibus famulis quos Romani littores seu fasces appellabant, quousque regimen indiget, qui vocent, et citent vocandos, campanas consiliorum pulsent, et malefactores vi adducant, et iussu dominantium torqueant, et carceribus recludant. Idcirco stipendio communi tenentur eiusmodi decem octo famuli vel littores, et unus carcerum custos, et magister. Illorum quidam praecones dicuntur, scilicet decem quos nominant vulgari nomine 58 bsduros, alii famuli octo ducentes, qui ducendi sunt violenter; hi vulgariter chenesaghi ab omnibus dicuntur, quin rectoris servi. Chenes enim sclave, latine comes vel rector dicitur: hi omnes praesertim domino rectori serviunt et obediunt, nec aliquo ire debent, vel de iure possunt sine domini rectoris licentia vel mandato. Hi domino rectori sedenti assistunt parati obedire, eundem vero precedunt bini, inter quos, et ipsi nemo medius ire potest, nisi foret ipsius filius ad modum parvus; id quidem et Romani servabant, ut inter consulem, et proximum littorem ex institutis antiquis nullus excepto filio parvo se interponeret. Ad consules enim per id tempus omnis delata erat potestas. Multa alia possem inserere, quae domino rectori incumbunt. Sed quia nunc solum offitia nominatim describo, in his amplius morari non statui. Cum tam dicere instituerim de offitiis sive principatibus spiritualibus, quibus recte disponitur civitas, conservatur, decoraturque; nam in urbe Ragusina profecto ordine reperiunutur.

Previous section

Next section


Filip de Diversis (c. 1390 – post 1455.) [1440], Situs aedificiorum, politiae et laudabilium consuetudinum inclitae civitatis Ragusii (1440), versio electronica (Dom i svijet, Zagreb), Ed. Zdenka Janeković-Römer [word count] [100129diversis].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.