Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Filip de Diversis (c. 1390 – post 1455.) [1440], Situs aedificiorum, politiae et laudabilium consuetudinum inclitae civitatis Ragusii (1440), versio electronica (Dom i svijet, Zagreb), Ed. Zdenka Janeković-Römer [word count] [100129diversis].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Previous section

Next section

De septimo principatu habente curam custodiae totius civitatis. Cap. XI.

Septimum est eorum, quos oportet curam custodiae universae civitatis habere pace et bello, nocte et die, ut urbis moenia et portae tuto et fideliter custodiantur. Sciaturque qui, quot et quales in urbe et destrictu existat athletae apti bello terrestri et maritimo seu aquatico, et qui nautae, ut cum opus est, velox fiat provisio. Hic prae caeteris perpulchre ordinatus est Ragusii principatus. Omnium siquidem nobilium et plebeorum citra sexagesimum annum nomina viritim in cedulis sunt descripta. Sexagenarium enim transgressi ab urbis custodie liberantur 77 statuto. Descriptorum seniorum caedulę in uno, iuniorum autem in altero saculo permanent, de nobilibus nunc loquor. Singulo igitur mense pro civitatis custodia tres ex antiquioribus et sex de iunioribus transcendentibus annum trigesimum principes statuuntur, curam habituri die nocteque urbis clausurique et aperturi ianuas. Qualibet noctu unus trium et ex sex duo custodes existunt, quibus adherent plures plebei sorte etiam deputati; unus eorum trium nobilium communitatis palatium cum aliquibus plebeis diligenter custodit. Duo caeteri cum aliis popularibus plateam et civitatem noctu curant et circuunt, murorum vigilias solecitant, custodes dormientes arguant et carceris aut compedum poena puniunt. Euntes in tenebris sine lumine capiunt et caetera operantur, quae tutellae civitatis neccessaria videntur, temporibusque debitis aperiunt etiam claudunt iannuas. Est autem inter eos eiusmodi ordo, ut uno die et una nocte oneratis tali custodia 78 duabus noctibus, et duobus diebus sine illius modi labore et cura remaneat. Et eo pacto ipsorum novem quisque decem diebus interpollatis uno in mense gravatur seu principatur. Sequenti deinde mense alii totidem instituuntur, et sic successive dum fiat circulus. Januas vero civitatis custodiunt quidam pauperes homines fideles aliquam duo, aliquam tres, qui quoniam urbs ipsa summa pacis tranquillitate fungitur, illarum custodiae sufficiunt. Hi neminem ex aliis regionibus vel martimis vel terrestribus venientem vel advenam vel Raguseum nobilem aut plebeum ingredi permittunt, nisi eius vel eorum adventus prius ab eis vel eorum altero significetur nobilibus quibusdam, qui eorum offitio cazamortae dicuntur, auctoritatem habentes diligenter sciscitari, an qui veniunt, ex locis morbiferis venerint, an ex sanis. Si ex salubri loco venisse constiterit, libera fertur intranti potestas ac licentia. Sed si ex pestifero, 79 per mensem eis exilium seu confine traditur in quibusdam insulis, ubi nullus habitat. Si qua gentium multitudo superveniat vel per mare, vel per terram plebei, artifices custodiae iannuarum armati deputantur et presunt. Et si ad venientibus triremibus quibuscumque remiges et alii nautae intraverint, qui communiter rixas et inter se vulnera committunt, ne qua fraus improvisa adversum rempublicam fieri posset, caeteri plebei artifices urbem armata manu circumeundo custodiunt, primis januas observantibus. Et quoniam tela praevisa minus ledere solent, ut presciatur cuisque classis adventus, cum civitati dominetur mons quidam altus, in cuius summitate existit quaedam ecclesiola Sancti Sergii, tanquam una turris, ibidem resident tres pauperes homines, qui stipendium commune recipiunt. Horum offitium, cum viderint aut naves aut barcosia aut triremes vel etiam biremes ex oriente aut occidente venientes, eadem parte, unde venerint, signa tot in 80 modum arbusculorum plantare, quot viderint carbusa[ERROR: no reftable 1:] venientia. Sunt autem ea signa distincta secundum longitudinem, cuius distinctione palam a civibus cognoscitur, an fuerint triremes, aut alia ligna maritima. Si fuerit triremis aut plures triremes apparuerint vel etiam biremas, unus custodum quam primum domino rectori nuntiat, quale vela exoperuerit, et ubi illa vel velantia aut remis euntia reliquerit; quod profecto rectissime provisum est, quo sciant et possint oportunis consilio habito diligentius et salubrius providere, ac honorificentius. Sunt et alii nobiles infra XXX annum in cedulis notati, quorum unus singula nocte, cui sorte evenerit, curam custodiae castri Sancti Laurentii fundati super quiddam scopulo saxeo extra muris urbis habet, illud dormitum pergens, et cum eo aliqui plebei. Mutantur autem cum sero eius castri custodes, distat a moenibus civitatis jactu uno balistae. Sed ut demum sciatur, qui apti sint ad bellum, et qui ad navigandum; trium 81 insularum scilicet Zupanae, Mediae et Calamotae, seu Calafotae[ERROR: no reftable 2:], omnes homines nominatim scripti sunt, qui maiori ex parte navigantes et balistarii sunt apti videlicet navigare et bello maritimo pariter; et notati habentur omnes incolae Pogliezae, Malfi, terrarum novarum Slani, Umblae, Gravosii, Zonchetti, Breni, Canalium et aliorum locorum Ragusinae dictioni subditorum, quae terram firmam respiciunt, horum pauci balistis utuntur, sed generaliter remiges boni et fortes existunt et ensibus furiosi, nam non multum vitam curant. Horum omnium nomina distinctis locis in cancelaria seu notaria servantur. Cum opus est vel pro urbis tutella et defensione, vel classe seu triremibus armandis contra piratas, aut quavis alia neccessitate, sorte vocantur et insularum et aliorum locorum homines, qui et urbem custodire, et ab inimicis defendere et classem armare sufficiunt, dirigentibus illos, qui sunt ingenio 82 debiles ipsorum superioribus. Veniunt vero, quam primum eis mandatum fuerit per quosdam nobiles juvenes quidem, qui tum ad insulas tum ad alia loca mittuntur sumptibus communitatis pro illis convocandis et scribendis, quibus sors contigit. Si qui malignitate venire neglexerint, quod perrarum est, rigore iustitiae puniuntur, transeuntes aliis ad exemplum. Hic est pulcherrimus armandi ordo et homines presto habendi, quibus cum armatur, stipendium communitatis traditur. Quam cito autem armentur galeae, cum de laudabilibus consuetudinibus loquor, quibusdam exemplis declarabo. Plura alia potuissem huic principatui addere, que ipsum bene dispositum Ragusii firma ratione probarent. Sed haec sufficere mihi visa sunt, quibus ausim concludere ipsum optime ordinatum existere, de eo igitur sat dictum sit.

Previous section

Next section


Filip de Diversis (c. 1390 – post 1455.) [1440], Situs aedificiorum, politiae et laudabilium consuetudinum inclitae civitatis Ragusii (1440), versio electronica (Dom i svijet, Zagreb), Ed. Zdenka Janeković-Römer [word count] [100129diversis].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.