Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Filip de Diversis (c. 1390 – post 1455.) [1440], Situs aedificiorum, politiae et laudabilium consuetudinum inclitae civitatis Ragusii (1440), versio electronica (Dom i svijet, Zagreb), Ed. Zdenka Janeković-Römer [word count] [100129diversis].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Previous section

Next section

De duodecimo principatu videlicet divino caeterorum perfectissimo. Cap. XVI.

Duodecimus et ultimus perfectissimusque omnium principatum perpetuorum is statuitur, qui divinorum curam habet et studium cuius causa caeteri omnes ordine iusto fieri et oservari debent. Huius praesidentes onus gerunt salutis animarum totius urbis, quibus etiam imponitur ędium sacrarum et divinarum custodia ornatusque et conservatio rerum, quae sanctae sunt. Hic principatus Ragusii multimembris est. Nam eiusmodi pondus et dignitates habentium quidam sacerdotii 91 dignitate ornant, quidam autem mere laici existunt. Sacerdotum princeps pater et imperator est reverrendissimus dominus archiepicopus, cui animarum Ragusearum salus a summo pontifice Romano committitur. Est autem, vel esse debet Senatus consulto advena, et auctoritatem metropolitanam gerit, ut cum de templo catedrali scriberem, latius litteris commendavi. Hic palatium suum satis amplum habet iuxta ecclesiam Sanctae Mariae. Sui introitus communi opinione sunt ducati mille. Nunc est archiepiscopus reverendus dominus frater Antonius de Reate ordinis minorum sacrarum litterarum doctissimus magister, qui, cum studens discipulus fuisset, multae disciplinae capax sanctissimae memoriae domini papae Alexandri, qui prius dominus Petrus de Candia dicebatur ordinis minorum, suis florentibus studiis Italiae praestantissimus predicator, et verbi divini singularissimus gratissimusque nuntiator habitus est, dehinc pluribus annis universalis ordinis beati Francisci procurator in Sancta Curia 92 Romana extitit. Suisque postea virtutibus creatus dignissimus archiepiscopus Ragusii, legatus Sedis Apostolicae apud serenissimum olim Romanorum imperatorem semper augustum Sigismundum regem atque Ungariae et Boemiae fuit, nec non et apud serenissimum ducale dominium Venetorum, et ad illustrissimum principem Philippum Mariam dominum ducem Mediolani, et ad regem Franciae et ad omnes fere illustrissimos Christianitatis principes, reges, dominos et dominia, seu communitates. Fuit demum sacri consilii Constantiensis in Italia universalis legatus. Et breviter summus fuit vir, et prelatus in ecclesia Dei quare perpetuis temporibus gloriari poterit civitas Rhagusina, se talem habuisse et tanti praetii archiepiscopum patrem et prelatum. Sicut deinde, ut ad propositum revertar, duodecim canonici cives et nobiles, qui una cum domino archiepiscopo capitulum constituunt archiepiscopi ellectionem habentes. Meo tempore vigent duo inter caeteros immo prae caeteris magnis laudibus digni canonici, quorum unus vocatur dominus Mattheus de Georgiis, alter 93 dominus Mattheus de Ragnina. Primus secundo antiquior summa cura vigilat clericos et sacerdotes Dei amore propriis sumptibus educare: missas et offitia personaliter celebrare et omnibus postpositis attendere, ut divinus cultus continue debiteque ac horis congruis die noctuque in ecclesia Sanctae Mariae celebretur; homo quidem liberalis et rectus. Alter autem est decretorum pertissimus, qui singulis diebus dumtaxat possit (impeditur enim aliquando quibusdam aegritudinibus et maxime podagra) divinis offitiis in ecclesia interest. Quae indirecta sunt sua peritia dirigit, vir eloquentissimus, amator honesti, et suavissimae conversationis, liberalis, iucundus et virtuosorum ardentissimus dilector. Eorum duodecim totidem sunt capellani, qui a canonicis provisionem recipientes in templo Sanctae Mariae offitia divina dietim canunt et celebrant. Sub his sunt alii sacerdotes, praesertim advenae et subdiaconi; omnes hi sacerdotii dignitate fungentes baptizant, confessiones audiunt, et corpus Dominicum secularibus tribuunt de consensu et licentia reverendissimi 94 domini archiepiscopi et canonicorum, qui curam animarum ei et eis generalius impositam cum istis partiuntur. Quidam eorum infimorum sacerdotum sacristae dicuntur, qui aedes sacras, libros, calices et huiusmodi sacra custodiunt, et campanas debitis temporibus pulsant, quo conveniant sacerdotes, dicantque divina offitia. Hi sunt clerici huic principatui vacantes. Sed more laicorum quidam thesaurarii, quidam vero procuratores nominantur. Thesaurarii et procuratores Sanctae Mariae claves capsarum conservationis reliquiarum sanctarum, quae comptę sunt auro et argento, diligenti cura conservant, dantes certis temporibus aliquas ex illis numero sacerdotibus, ut populo ostendantur et ornetur altare maius. At finitis divinis offitiis ad loca conservantia reportantur. Procuratores autem ecclesiarum, quidam sunt Sanctae Mariae habentes curam ornatus et reparationis illius templi, cum peropus est. Hi servant mitram et baculum seu ferulam argenteam archiepiscopatus, et calices et paramenta magni valoris. Quibus omnibus utitur praesertim ipse praesul, cum 95 celebraturus est in festis Paschalibus et aliis solemnitatibus magnis. Quidam extant procuratores Sancti Blasii, quidam Lacromae videlicet monasterii introitum, quidam Sancti Dominici, quidam Sancti Francisci, quidam Sanctae Clarae, quidam hospitalis pietatis et alii ecclesiarum diversarum procuratores Ragusii habentur. Quibus omnibus seorsum commissum est, ut bona locorum eis commissorum curent, ne malo modo distribuantur, et illa tueantur, si quis eorum usurpationi vacaret. Istis modis completur principatus divinus Rhagusii. Posset tamen quis plurimum ammirari, cur hunc omnium perfectissimum et principalissimum principatum ultimo loco posuerim? Cum ipsa eius dignitate, prestantia finis, bonitate, excellentia et omni iusta ratione aliis anteponendus videretur. Fatebor hisce de causis id fieri honestum fuisse, vel potius debuisse. Sed quoniam finis, qui primus est in intentione et ultimus in consecutione, principium et media praecedere minime debet, cum imponat his necessitatem, quae sunt ad finem, ideo hic principatus divinus 96 postremo loco recto ordine servatus fuit, ut intelligatur, caeteros omnes principatus in hunc, tamquam in finem suum perfectissimum ordinari. Sic enim a phylosophis et doctissimis viris fieri cognitum est, sive grammaticalia, sive logicalia, sive naturalia, sive moralia, seu etiam rethoricalia considerentur. Nam cum grammaticae finis sit discernere congruum ab incongruo, quorum primo exprimitur mentis conceptus per orationem scilicet congruam et perfectam: prius traditur partium orationis notitia, quam de oratione fiat traditio. Cum vero logice finis existat verum a falso dividere per syllogismum, aut secundum alios per argumentationem, primo dicitur de terminis, oratione et propositionibus, quae sunt partes syllogismi, deinde de syllogismo. Sed cum rethorice finis sit apte dicere et quodam ornatu argumentari vel concionari, primum genera causarum et caeterę partes simplices determinantur, postea vero docemur finem consequi. In phisicis componitorum naturalium notitiam quaerimus, quae nisi prius cognoscitur partes compositi, scilicet materia et forma, nunquam haberetur. 97 Impossibile est profecto compositum noscere illius ignoratis partibus. Moralia demum felicitatem intendunt, ad quam hominum mentes impellere nituntur, persuadendo rationibus et exemplis. Et quia nemo felix esse potest nisi virtuosis operibus fulgeat, hinc est quod primo de iis, quae ad felicitatem conducunt, tractetur, autem in fine de ipsa felicitate. His ergo rationibus et aliis multis motus ultimum feci in ordine principatum divinum, de quo cum plura dici potuissent, haec pauca sat esse iudicavi. Si qui alii principatus in urbe Ragusii perpetui inveniantur, ad aliquem eorum duodecim, qui dicti sunt reducantur, necesse est. Quare de magistratibus successione perpetuis hactenus dictum sit. Deinceps de temporalibus dicendum censeo.

Previous section

Next section


Filip de Diversis (c. 1390 – post 1455.) [1440], Situs aedificiorum, politiae et laudabilium consuetudinum inclitae civitatis Ragusii (1440), versio electronica (Dom i svijet, Zagreb), Ed. Zdenka Janeković-Römer [word count] [100129diversis].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.