Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Filip de Diversis (c. 1390 – post 1455.) [1440], Situs aedificiorum, politiae et laudabilium consuetudinum inclitae civitatis Ragusii (1440), versio electronica (Dom i svijet, Zagreb), Ed. Zdenka Janeković-Römer [word count] [100129diversis].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Previous section

De principatibus temporalibus utilibus. Cap. XVII.

CUM sint quidam in urbe a superioribus alieni principatus, non quidem neccessarii sed utiles et honesti, qui a Senatu vel Maiori vel Minori aut 98 Rogatorum iuxta diversa interdum occorrentia ad tempus instituuntur, de his breviter dicere disposui, eo maxime quod illorum nullus ordo servatur, quoniam quae in temporibus extraordinaria, quo ad nos eveniunt, nullum inter se ordinem habere videntur. Eiusmodi sunt isti principatus; conclusis et firmatis conventionibus aquaeductus cum ipsis conductoribus, ut in secunda parte dictum est, ellecti fuere octo nobiles, qui dicti offitiales aqueductus diligenter curarent, ut canale eiusque muri stabili fundamento et duratura aedificatione fierent et murarentur, ne parsimonia calcis, aut aliarum rerum neccessariarum tanta pecunia reipublicae inepte expenderetur. His etiam onus iniunctum est, molendina et caetera utilia urbi fabricandi super eo aquaeductu, omnibus autem illis perfectis cessabit, ut arbitror, id offitium, quanquam meo iuditio foret laudabile, ut principatus unus institueretur perpetuo trium saltem mutandorum annuatim, quorum interest saepius revidere, an canale seu aquaeductus vel molendinorum fabricatio aliquod detrimentum pateretur, quo constante vel reparari facerent, aut Senatui minori, cum 99 solicitudine rem oportunam indicarent. Simili modo, cum palatium magnifice et sumptuose cum columnis altis et grossis ornatis diversarum imaginum sculptura Senatus consulto fuisset aedificandum, elligerunt quosdam nobiles, qui illis omnibus operibus palatii praessent, et illos dixerunt offitiales operum vel aedifitii palatii. Finito palatio hic similiter principatus desinet. Cum etiam scribendum est quodvis novum decretum, aut alicuius magni ponderis dictitantur litterae, quae foras mittendae existant, adsunt quidam nobiles cum scribanis, seu cancellariis animadvertentes, ut singula recte scribantur ex ordine a Senatu tradito; ea re finita completur offitium. Cum armantur triremes, instituitur classis princeps, et unius cuiusque triremis supercomitus, qui cum reversi fuerint, nullam in classe amplius habent potestatem. Cum suspitione pestis salariandi extiterint nobiles remansuri ad custodiam civitatis, quibusdam detur auctoritas illos quoquo prętio eis viso salariandi, illis autem salariatis desinit talis principatus. Hoc pacto diversis multimode occurrentibus statuuntur in Rhacusio plurimi principatus 100 utiles, honesti et temporales, de quibus plura inserere superfluum videtur. Si quis ergo abiectis passionibus aequo animo et speculationi diligenti adverterit consilia, iuditiorum genera civile scilicet et criminale, principatus successione perpetuos, et eos, quos temporales vocavi, verissime ratione mecum praedicabit, politiam Rhacusanae urbis recte a legum latoribus fore institutam, et iustis ordinibus ac provisionibus fundatam et firmatam. Quod maxime confirmat ipsius reipublicae magna prosperitas, et status pace perfectus, quo actum est, ut Ragusii commode reperiantur sex, quae sunt cuilibet bonae civitati summe neccessaria, immo sine illis civitas perfecta constare non potest. Haec sunt alimenti preparatio, arma, artificum opera, pecuniae abundantia, iudicium et sacerdotium. Ex quibus perpulchre colligitur agricolas ratione alimenti, artifices ratione pugnandi, praesertim divites, quo bellantibus et urbem defendentibus satisfaciant, iudices qui sapientia pollere 101 debent, ut cuique ius debitum reddatur, et sacerdotes, ut Dei cultus, et animarum salus procuretur, civitati admodum fore necessarios. Parantur enim et undocunque vehuntur et feruntur alimenta, ut in prima parte ostensum est. Arma habentur copiosius, ut balestae archus, sagittae, enses, clipei, loricae, bombarde, lanceae, spicula et alia diversorum armorum genera. Artifices multi sunt ut lanifices, quorum operibus annuatim texuntur Ragusii pannorum laneorum quatuor millia, aurifices, navifactores, cimatores, sutores, carpentarii, muratores, cerdones, lapicidae, cordifices, fabbri, pilliparii et alii multi defensores urbis. Est fere incredibilis pecuniarum copia, sive thesaurum reipublicae, sive civium nobilium et plebeiorum opulentiam magnam si voluero describere. Juditium et sacerdotium ex iis, quae dicta sunt abundanter inesse manifestum est. De politia itaque dictum sit.

Explicit tertia pars de politia. 102
Previous section


Filip de Diversis (c. 1390 – post 1455.) [1440], Situs aedificiorum, politiae et laudabilium consuetudinum inclitae civitatis Ragusii (1440), versio electronica (Dom i svijet, Zagreb), Ed. Zdenka Janeković-Römer [word count] [100129diversis].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.