Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Filip de Diversis (c. 1390 – post 1455.) [1440], Situs aedificiorum, politiae et laudabilium consuetudinum inclitae civitatis Ragusii (1440), versio electronica (Dom i svijet, Zagreb), Ed. Zdenka Janeković-Römer [word count] [100129diversis].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Previous section

Next section

Quod duplices sunt principatus, scilicet perpetui, et temporales, et de primo principatu perpetuo servante iustum inter vendentes, et ementes. Cap. V. 67

Summa cura vigilandum est in urbe recte disposita, ut fiant principatus, qui superoribus subordinati civitatem bonam plurimum decent, sine quibus quiete urbs servari non potest. Horum quedam necessarii, et durante republica temporis successione perpetui appellentur. Alii autem utiles, et quo ad tempus occuriens oportuni, quos temporales dicamus velim. Perpetuorum primus est eorum, quorum interest iustum rectum et equalem iustitiam servare inter eos, qui vendunt et emunt cumularim(!?), et minutim, sive adventitii fuerint, seu cives artem vendendi et emendi servantes. Si enim hic principatus non esset in urbe, quo pacto mercatura sine dolo, et deceptione fieri posset? Huius principatus corpus perfectum pluribus offitiis perfectum est in urbe Ragusina. Nam quedam officialis iuratus praemium habens sui laboris in quadam doana omnes merces, pondere quae venduntur et venduntur summatim, aequo pondere librat, seu fuerint advenarum seu civium, cui indubie creditur de ponderibus. Eorum autem, quae minutim venduntur, iustitiam reddunt quinque nobiles, qui iustitiarii nuncupantur.

68

His incumbit cum diligentia videre, ut mensurae ac staterae aequae sint, et pondera iusta minutim vendendorum, cuius modi sunt mensurae bladorum, vini, pondera casei, carnium, et panis, qui in foro a pistoribus venditur. Et ut omnia brevi sermone concludam, ipsorum est, unicuique ius reddere de rebus minutim communiter iustum venditis, punire deceptores, et a contrafacientibus poenas exigere, ne personae inopes falso decipiantur, a quorum sententiis et condenationibus licet appellare ad Minus consilium. Sunt et quidam, qui sensarii aut misetę[ERROR: no reftable 1:] dicuntur, duo quidem populares, qui medii existunt inter vendentes et ementes cumulatim praemia a legislatoribus ordinata pro suis laboribus recipientes a contrahentibus, his datur plena fides, cum scrupulus aut diferentia oritur inter emptores et venditores. Et si aliquando altera partium aut indignatione vel ira, seu etiam malitia ad dominum rectorem vel consules ierit, si allegatus fuerit contractus factus per missetas, illis creditur, et fide indubitata perhibetur, cum sint iurati iusiurandum 69 fidelitatis, seu legalitatis. His omnibus et quodam adolescentulo nobili, qui staria bladorum, quae ex navigiis trahuntur, signat, perfectus est primus principatus urbis neccessarius.

Previous section

Next section


Filip de Diversis (c. 1390 – post 1455.) [1440], Situs aedificiorum, politiae et laudabilium consuetudinum inclitae civitatis Ragusii (1440), versio electronica (Dom i svijet, Zagreb), Ed. Zdenka Janeković-Römer [word count] [100129diversis].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.