Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Filip de Diversis (c. 1390 – post 1455.) [1440], Situs aedificiorum, politiae et laudabilium consuetudinum inclitae civitatis Ragusii (1440), versio electronica (Dom i svijet, Zagreb), Ed. Zdenka Janeković-Römer [word count] [100129diversis].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Previous section

Next section

De ordine appellandi a sententiis latis per consules Ragusii. Cap. IIII

Solet, quoniam vero humana conditio ad modum fragilis, vel errore, vel astutia, vel odio, vel amore, vel timore aut praetio, rectum iuditium interdum pervertere ius reo concedendo, et iustum condemnando. Idcirco laudabilissime iustissimeque sancitum est, ut qui se praeter rectum gravatum a consulibus credit 64 possit libere ab eorum terminationibus, et sententiis se appellare apud Minorem senatum, deponendo tamen secundo vice caratos, in quibus fuerit condemnatus. Ea appellatio vero per Minus consilium Rogatorum consessui proponitur audienda, examinanda, et recto iuiditio decidenda, et approbando, vel reprobando terminanda. Si confirmatur seu approbatur consulum sententia, perduntur carati depositi, et sententia firma est in eternum. Sed si reprobatur, depositos carato lucratur et eos in quibus fuerat condemnatus. Si autem actor item voluerit ius petere coram eisdem iudicibus seu consulibus, denuo causam tractat illi autem videor videre cautius, de hinc causam illam terminant, habent vero pro caratis duo pro centenario. Jura litigantium civiliter et criminaliter dicunt, proponunt, petunt, accusant et defendunt tam coram Senatu, quam coram domino rectore, iudicibus, et consulibus sex cives nobiles, qui advocati curiarum sunt seu litigantium. Hi diligenti studio ex potioribus elliguntur, et prudentioribus antiquioribusque quo ignaras legum et consuetudinum persones commodius et rectius informent, et eis consulant.

65

Partiuntur in duas partes, quarum tres unam, tres aliam perficiunt. Cum quis vult ipsorum aliquem pro eo loqui, tres grossos monetae Ragusinae valoris novem solidorum Venetorum sibi elargitur, et tunc danti tres illius partis facti sunt eius advocati in illa tantummodo causa. Si enim aliam causam denuo aggressus fuerit, tres item grossos exbursabit. Sanxerunt autem ut arbitror, legislatores eiusmodi parvam immo minimam advocatis solutionem, ne quis inopia desistat a iure suo petendo. Nam tametsi Ragusini nobiles, et multi plebei mercatores copia grandi divitiarum exuberent, caetera tamen gentium multitudo copiosa ingenti paupertate afligitur. Sunt et quidam alii tres, videlicet his vel superiores aut sibi pares aetate prudentia et iurium communitatis peritia, qui communis advocati dicuntur. Horum offitium est, utilitatem et honorem urbis, ac iustitiam contra sceleratos puniendos nomine reipublicae proponere, defensare, et Senatui studiosius persuadere. Hi omnes annuarium habent offitium, nisi terminos Ragusinae ditionis exiverunt, aut 66 rectores locorum quae foris sunt, ut Stagnum est, assumantur, et eorum quisquam sequenti anno ea dignitate fungi nequit. In prescriptis omnibus consiliis et offitiis civilium et criminalium oratores, seu arrengatores advocati iudices et consules legis statuto latine loquuntur, non autem sclave, nec tamen nostro idiomate italico, in quo nobiscum phantur et conveniunt, sed quodam alio vulgari ydiomate eis speciali, quod a nobis Latinis intelligi nequit, nisi aliqualis immo magna eiusmodi loquendi habeatur saltim audiendo consuetudo, panem vocant pen, patrem dicunt teta, domus dicitur chexa, facere fachir, et sic de caeteris, quae nobis ignotum ydioma parturiunt. Hec dicta sint de consiliis, de curia civili, et criminali, de appellationibus, de advocatis, et eorum ydiomate Latino, deinceps de spetialioribus principatibus agendum videtur.

Previous section

Next section


Filip de Diversis (c. 1390 – post 1455.) [1440], Situs aedificiorum, politiae et laudabilium consuetudinum inclitae civitatis Ragusii (1440), versio electronica (Dom i svijet, Zagreb), Ed. Zdenka Janeković-Römer [word count] [100129diversis].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.