Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Filip de Diversis (c. 1390 – post 1455.) [1440], Situs aedificiorum, politiae et laudabilium consuetudinum inclitae civitatis Ragusii (1440), versio electronica (Dom i svijet, Zagreb), Ed. Zdenka Janeković-Römer [word count] [100129diversis].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Next section

Quarta pars caeteris praestantior. Cap. 1.

QUEMADMODUM omne quod est dividitur in silabam et accidens, creatum et increatum, rectum et iniquum, laudabile et vituperabile, divinum et humanum, ita omnis hominum consuetudo est divina vel secularis, de laudabili consuetudine loquor. Dicturus igitur de consuetudinibus Rhacusanis laudabilibus, quae divinum cultum attingunt primo, postea de secularibus loquar. Communis et laudabilis consuetudo marium et foeminarum est, solertissima cura singulis diebus sancta templa, cum domo exierint, adire, in quibus Dei offitia et missarum oblatio seu celebratio dietim exercentur, dicuntur et offeruntur vel a sacerdotibus secularibus vel religiosis mendicantibus, quibus mos est utriusque sexus ut plurimum perfecta missa super calice offerre unum grossum vel medium, quod profecto nullibi in Italia aeque generaliter tanta largitate seu elemosina fieri, vidi et audivi. Vivunt quippe 103 ex eiusmodi oblationibus quotidianis complurimi sacerdotes, qui aliter victus et vestitus commoditatem non habent, benefitio firmo carentes, ignorantesque quid sequenti die ad victum habituri sint. Dominicis diebus Adventus Domini in crepusculo canitur missa Beatissimae Virginis Mariae in ecclesia cathedrali, cui intersunt multae personae admodum devotae. Tempore quadragesimali in eadem ecclesia meridiei cantatur missa, cui nobilium et bonorum seu divitum blebeyorum utriusque sexus pars plurima interest, tametsi mane missam submissam audierint, illa autem perfecta pransum itur. Cum fere omnes matronae tam nobiles quam plebeyae post primum partum seu tempus competens primo partui et si steriles fuerint omni quasi tempore vellato capite incedant, tempore devoto quadragesimae nullam vel antiquam, vel iuvenem videres capite discooperto incedentem. Sunt autem studiosissimae divinis adesse officiis, et indulgentias visitare spreto omni labore itineris saxosi, vel montuosi, prae caeteris dominabus, quas ubilibet viderim. Ferunt tamen omnibus temporibus 104 quaedam matrimonii insignia ab utraque aure pendentia aurea vel argentea auro velata, quae firmatur in velamine capitis, quae cercellos latine, obozi sclave nominant, non sunt autem auribus fixa, sed ponuntur et removentur ad libitum, ligantur autem quodam argentea catenula, quae firmatur in vellamine capitis, quod clizach, seu riguletum dicunt. Circulos istos potissimum in signum coniugalis copulae gerunt, quoniam plurimae innuptae viles tamen annulo utuntur. Ferunt tamen et annulos plures magni valoris. Sumptuose nanque ornantur a sponsis hoc exigentibus urbis abundantissimis divitiis. Hec modica dicta sint de communi omnium Ragusinorum devotione et laudabili divinorum consuetudine. Nunc dicam laudabiles mores Senatus, primo circa Dei cultum, deinde circa conversationem pacis, et tutellae civitatis et honorificentias forensium.

Next section


Filip de Diversis (c. 1390 – post 1455.) [1440], Situs aedificiorum, politiae et laudabilium consuetudinum inclitae civitatis Ragusii (1440), versio electronica (Dom i svijet, Zagreb), Ed. Zdenka Janeković-Römer [word count] [100129diversis].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.