Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Filip de Diversis (c. 1390 – post 1455.) [1440], Situs aedificiorum, politiae et laudabilium consuetudinum inclitae civitatis Ragusii (1440), versio electronica (Dom i svijet, Zagreb), Ed. Zdenka Janeković-Römer [word count] [100129diversis].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Previous section

Next section

De laudabili processionum divinarum observatione, quae ex more servantur per dominum rectorem et Senatum Ragusinum. Cap. II. 105

ANTIQUA et catolica consuetudine Dei et sanctorum honore plures fiunt annuatim processiones, quae summo studio venerantur a domino rectore et Senatu Ragusino interdum Minori tantum interdum Rogato, interdum Maiori accensos cereos gerente, qui de bonis errarii communitatis emuntur. Earum prima est in ordine processio, quae fit tertio Calendas Februarii reverentia Sancti Blasii eius urbis protectoris, pro cuius quidem solemnitate plurima commendabilia servantur. Primum accedunt custodiae urbis vigilaturi fere omnes agricolae et nautici ex insulis, et aliis ruribus cum balistis, arcubus, ensibus, clipeis, et spiculis, quique sub eorum duce militantes bini et bini, precedentibus tibicinibus rusticalibus. Hi domino rectori se ostendunt facturi eius, et consilii mandatu; deinde omnes artifices cuiusvis existant conditionis, etiam carniferi, cereos et candelas ardentes in vigilia ordine binario in ecclesia Sanctae Mariae, ubi principale festum celebratur, offerunt, videntibus domino rectore et eius consilio. Sed ad processionem de qua est intentio iam veniamus. Quo festum processionis venerabilius 106 sit, Senatus minoris decreto invitantur omni doctores salariati, et omnes advenae honorabiles, sive mercatores, sive alterius conditionis. Sedet autem dominus Rector sub architectis palatii in medio medicorum, nisi ibi fuerint qui altioris gradus vel dignitatis. Et utrinque alii forenses cum nobilibus Minoris et Rogati consilii, qui omnes adesse debent illi processioni, dum religiones mendicantium multis reliquiis sanctorum et vestibus sacris et aliis rebus divinis ornatae hymnos cantantes ad ecclesiam catedralem perrexerint. Tunc vero domino rectori presentatur cereus accensus depictus caeteris praestantior, deinde cuilibet tam civiillius consilii[ERROR: no reftable 1:], quam salariato, et advenae invitato similiter praebetur cereus accensus sed non pictus. Hi omnes cerei de bonis reipublicae sanciente Senatu emuntur; et postea precedentibus tubis communitatis lictoribusque regiminis dopleria magna accensa manu ferentibus itur a domino rectore et a caeteris ordine bino ad templum Sanctae Mariae. Tuncque descendit ex loco, qui dicitur Sancta Sanctorum dominus archiepiscopus cum unis reliquiis, quem sociat dominus rector, vel cum lumine precedit. Post vero dominum praesulem graditur quidam nobilis adolescens, cuius offitium est cum quadam virgula 107 illos percutere, qui indiscrete conarentur illas reliquias tangere vel turpiter osculari. Deinde alii sacerdotes, abbates et monaci ac religiosi mendicantes viritim descendunt, quorum quisque reliquias gerit, et singulum precedit unus vel nobilis, vel advena cum cereo ardente, ut decorentur sancti reliquiae, et post cuiusque tergum pergit adolescentulus nobilis, ea conditione, qua primus sequitur dominum praesulem; tamen meo tempore non ferebatur virga, quia forsan plebs solito facta est moratior. Illi reliquiligeri tot numero existunt, quot ferunt cereos, qui interdum sexaginta numerum excedunt. Ornatur atque altare maius illis reliquiis cohopertis auro et argento, quos thesaurarii sacerdotibus et diaconibus consignant super altari ponendas, ubi quidam nobiles asistunt illarum custodiae, quorum offitium desinit finita missa solemni, quoniam tunc omnes illae reliquiae ad capellam reliquiarum cum lumine reportantur. Itur cum processione sic ordinata circum ecclesiam. Fit autem utrinque personarum choors magna habentes candelas benedictas, quibus cum illas sanctorum reliquias tangunt, et se ipsos signo crucis et earum tactu armant. Cuilbet illorum adolescentulorum, qui terga sacerdotum sequuntur, cum sint per Consilium minus ellecti, dantur in praemium 108 sui laboris duo grossi de bonis communitatis manibus camerariorum. Post prandium autem dominus rector vocat nobiles iuvenes utriusque sexus choreasque ac tripudia solatiaque delectabilia servat, et fieri iubet cum tubis et tibiis sonantibus, ut sicut animae saluti vacatum est ante, ita post comestionem corporum gaudio et delectatione tempus adhiberetur. Aliquotiens item iuventus mascula posito circulo argenteo quatuor unciarum in equis currit cum hastis, et qui annulum lancea ter sumpserit currens, illum recipit; et qua solatia ampliora sint, et spectaculum gratius, tres communiter habentur eiusmodi annuli, quorum uno ter acceptorum aliquem alter suspenditio, et sic fit, donec omnes traditi sint accipientibus et currentibus cum hastis. Sed octava die accedit dominus archiepiscopus, et secum dominus rector et Consilium minus at templum Sanctae Clarae, ubi eo mane ad honorem Sancti Blasii missa solemnis celebratur. Quinta vero decima die simili modo in ecclesia Sancti Blasii apud logiam solemniter festum ipsius colitur. Hoc triplex festum efficitur interpolatis diebus, quoniam in tribus ecclesiis dominus archiepiscopus, aut dominus rector simul interesse non posset. Sed non possum preterire aliud laudabilissimum, quod reverentia 109 et honore ipsius eorum protectoris perpulchre, sanctae et pie servatur. Cum enim civitas ipsa sit tota, ut dictum est mercaturae dedita, nonnulli vel eorum infortunio aut sua, ut ita loquar, mercandi ignorantia debitis gravati urbem coguntur deserere, alioquin carceribus recluderentur. Quo igitur cum creditoribus pacisci valeant illi gravati, et civitatem ac familiam, et amicos visitare, triduo ante festum die scilicet ultimo Januarii summe mane arbor quedam altissima habens longitudinem et circuitum unius mali navis maximae in medio plateae in quadam columna grossa quadra erigitur, et fortissime clauditur, quae quidem columna charrus, et Orlandus dicitur, quoniam in illa est Orlandi forma sculpta ensem manutenentis in signum iustitiae, quae ibi exercetur. Nam ad illam ligantur, et fistigantur aliquando scelesti homines, quibus etiam interdum barba comburitur. In ea item est signata mensura brachii communis, quo mensurantur telae, rassiae, et res aliae, quae circum illam ab advenis morlachis, et aliquibus mulieribus venduntur. Illa autem cum tubis a nautis erecta, in cuius summitate ponetur vixillum Sancti Blasii, tute adveniunt, et urbem intrant omnes debitores mansuri libere septem continuis diebus, in quibus multi pacta cum creditoribus contrahunt. Cum itaque octava die deponatur, illis septem diebus tacet omnis civilium et criminalium 110 causarum rumor, quoniam nemo cogitur cuiquam invito animo solvere, et si quis male meritus per id tempus foret passurus, protrahitur eius poena usque ad arboris depositionem, quae stendardum dicitur. Hoc malum sive stendardum item pari conditione levatur die secundo Iulii ad honorem translationis brachii Sancti Blasii superius nominati, cuius festum cum processione fit die quinta ipsius mensis. Sed non est haec processio solemnitatis et praestatione, cuius prior, cui hanc addidi honore venerat et consuetudine simili arboris, qua bis in anno fides infidis conceditur. Nam promissis deficiens infidus iure appellandus est. Alia processio secunda scilicet ordine temporis fit die nono Martii ex instituto quadraginta annorum vel circa, gratiae ut reddantur Deo et quadraginta martiribus, qui sua pietate et illorum intercessione, precibusque Sancti Blasii eo die liberavit urbem a turpi iugo servitutis, quod sibi coniuratum fuerat a quibusdam qui cognita coniuratione ab ipsis facta morte mulctati fuere. Hanc tantum sociant nobiles de Consilio rogatorum cum cereis accensis, iturque ad ecclesiam Sancti Blasii, ubi praedicatur, et gratia libertatis conservata a domino Jesu ad memoriam illorum reducitur, ut Deo grati esse non desinant. In festo Sancti Marci Evangelistae processionaliter ad illius 111 sacram edem pergitur sed sine luminaribus, haec non est multum solemnis.

Previous section

Next section


Filip de Diversis (c. 1390 – post 1455.) [1440], Situs aedificiorum, politiae et laudabilium consuetudinum inclitae civitatis Ragusii (1440), versio electronica (Dom i svijet, Zagreb), Ed. Zdenka Janeković-Römer [word count] [100129diversis].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.