Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Filip de Diversis (c. 1390 – post 1455.) [1440], Situs aedificiorum, politiae et laudabilium consuetudinum inclitae civitatis Ragusii (1440), versio electronica (Dom i svijet, Zagreb), Ed. Zdenka Janeković-Römer [word count] [100129diversis].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Previous section

Next section

De tutoribus qui fiunt pupillis et conservatoribus rerum advenarum morientium Ragusii. C. XII.

PUPILLORUM orfanorum atque delirantium cura singularis Ragusinorum silentio pretereunda non est, cum pietatem, sanctimoniamet rem laudabilem sapiat. Nam si qui remanserint patribus orbi vel utroque parente, nec sint etate 145 maturi, aut etiam si quis lascive antiquorum suorum bona et indigne consummere iudicantur, et si quis vel infirmitate aut senio deliraret, non habens fideles dispensatores suorum bonorum, illis aut illi quamprimum Senatus minor tutores constituit, qui bonam curam habeant bonorum sibi commissorum, nec posunt electi tutores renuere, nisi solverint iperpera XXV pro pęna. Pro utilitate vero pupillorum et aliorum, quibus tutores instituunt, communitas, quanquam non egeat, illorum pecunias in se recipit, tribuens portionem seu lucrum quinque pro centum annuatim, et cum fuerint adulti, si voluerint eis restituuntur numero omnes eorum pecuniae, quod summe laudandum iudico. Sicque, si contingat quemvis advenam intestatum mori, illico Senatus minor aliquos conservatores fideles bonorum defuncti constituit, qui ea conservat, dum haeres illius aut venerit, aut nuntium pro illis accipiendis miserit. Tenentur autem, qui tutores aut conservatores fuerint, omnium bonorum sibi commisorum inventarium 146 regimini presentare, cum non valeant de illis quicquam pertractare, nisi quantum eis fuerit ab Senatu concessum. Hic modus si in multis Italicis urbibus servaretur, multi quidem qui paupertate gravantur, opibus exundarent. Hoc igitur pacto utilitati civium invigilant.

Previous section

Next section


Filip de Diversis (c. 1390 – post 1455.) [1440], Situs aedificiorum, politiae et laudabilium consuetudinum inclitae civitatis Ragusii (1440), versio electronica (Dom i svijet, Zagreb), Ed. Zdenka Janeković-Römer [word count] [100129diversis].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.