Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Filip de Diversis (c. 1390 – post 1455.) [1440], Situs aedificiorum, politiae et laudabilium consuetudinum inclitae civitatis Ragusii (1440), versio electronica (Dom i svijet, Zagreb), Ed. Zdenka Janeković-Römer [word count] [100129diversis].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Previous section

Next section

De laudabili provisione, quae fit tempore pestis invalescentis, et fuga fere omnium. Cap. XIII.

QUONIAM vero accidit interdum pestem epidimiae per officiales cazamorte non posse illorum auctoritate ex urbe depelli, laudabilissimus Ragusinorum mos est, statim omnes pueros adolescentes iuvenesque utriusque sexus ab urbe removere. Hii enim infectioni aptiores videntur, et sunt. Et demum ne tota urbs pereat, cumque nullum epidimię salubrius remedium ipsa fuga inveniatur iuxta medicorum sententiam, qui aiunt; fuge cito longe et tarde revertere; decernunt quasdam novas leges nonnullis nobilibus, qui stipendio communi conducti remanent toto tempore cladis urbem et rempublicam gubernaturi. 147 Habent equidem arbitrium et auctoritatem totius Generalis consilii, artatam tamen multis novis decretis. Illis ergo commissa republica caeteri eunt ad loca saniora, qui proxima, qui remota. Remanentes abire non possunt pęna capitis et omnium suorum bonorum; conducuntque homines custodientes ianuas, muros et plateam civitatis provisione communi. Si quid grave aut periculosum reipublicae accidat, illico nobiles, et plebei qui extra sunt, ad portum conveniunt, providentes oportunis negotiis, et re ipsa poscente capitis abiecto periculo ingrediuntur, et datis ordinibus recedunt. Cum autem possunt exterius providere, cladi se non exponunt, et sapienter; quod, ut maxime clareat, quid acciderit in peste, quę viguit annis Domini MCCCCXXXVII. describam latius, quanquam id tetigerim, cum de dispositione aeris locutus sum. Eo tempore decem nobiles gubernaturi civitatem remanserunt, quorum novem infra quindenam periere morbo. Supervixit autem inter eos senior quidam nobilis aetatis annorum LXXXIII. 148 vocatus Marinus de Restis, vir quidem fidelis, prudens, boni consilii, vigilans saluti reipublicae, amator forensium, christicola catholicus, et optimus civis; defuncta tamen illius coniuge, plebei stipendio urbem custodientes pari casu morbi omnes fere ceciderunt, sicque civitas destituta videbatur, quae res acerrima hiis, qui foris erant, nobilibus patefacta eosdem coegit consilium in Malfo et Daxa convocare, ubi statuti sunt tres nobiles scilicet Zupanus de Bona cum duobus, amator recti et honesti, qui mille homines stipendiarios manere iusserunt extra urbis moenia, ut urbem utrinque super montem custodirent; duę naves quęlibet cum centum bellantibus ante catenam seu portum ancoris tenebantur, cum hiis duę biremes armatę, et aliqua barcosia per mare urbem circuibant; preter haec omnia singulo die accedebant tres nobiles quilibet scilicet cum cimba eius sex aut octo nautis armata, habentesque certam provisionem, ante catenam portus commorabantur, intus solo 149 illo laudabili sene totam urbem indefesse gubernante. Illi tamen semper petenti additi sunt iam remoto morbo sed respuentibus civibus ita celeriter reverti alii quidam nobiles, qui una cum eo principabantur, et rempublicam gubernarunt, donec universitas nobilium introivit. Istis igitur modis, et salutaribus remediis et provisionibus hactenus sese, urbem et libertatis dulcedinem laudabiliter servarunt, et a peste tutati sunt. Ea autem omnia tum vidi tum etiam audivi; meoque iudicio salubrius, illis novem defunctis, saluti et securitati conservationique urbis provisum fuit, quam ante. Verum nunc alias leges, alias provisiones, et multa decreta perpetuo hiis casibus observanda, ut audio, statuerunt, quae ad decimum principatum perpetuum deinceps spectabunt, nec hic ea fuerunt inserenda, quoniam de hiis tantum nunc loquor, quae consuetudine et non statuto perpetuo servantur. Consideret modo velim quisquis duxerit hęc omnia diligenter advertenda, et necessario 150 asserat, oportet nil hac in re consultius fieri posse.

Previous section

Next section


Filip de Diversis (c. 1390 – post 1455.) [1440], Situs aedificiorum, politiae et laudabilium consuetudinum inclitae civitatis Ragusii (1440), versio electronica (Dom i svijet, Zagreb), Ed. Zdenka Janeković-Römer [word count] [100129diversis].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.