Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Filip de Diversis (c. 1390 – post 1455.) [1440], Situs aedificiorum, politiae et laudabilium consuetudinum inclitae civitatis Ragusii (1440), versio electronica (Dom i svijet, Zagreb), Ed. Zdenka Janeković-Römer [word count] [100129diversis].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Previous section

Next section

De opere pietatis sociandi et venerandi corpora defunctorum. Cap. XVIII.

A nuptiis ad opus et morem pium defunctos humandos comitandi congruus et decens est transitus. Nam proverbio dicitur, in nuptiis et funere amicos dignosci, quod sibi id velle videtur eos, qui sincere amicantur, prosperis gaudere, et adversis ac se ipsum et ultra tristari. Cadaver Ragusinum nobilis viri vel mulieris non pestiferum (nam id a paucis sociatur) et destitutos mares socians veneratur dominus rector cum fere omnibus nobilibus, quos prosequuntur cives et mercatores plebei, et plurimi artifices. Matronae nobiles matronas et virgines plorantes capillis per humeros 168 sparsis, sociant, tenent, et ortantur. Ferunt autem feretrum nobiles ętatis contigue defuncti non quidem humeris at vi manuum. Plorantes mulieres in orbe feretri stant; et incedunt se decapillantes, proiiciuntque capillos super cadaver, cuius manus et faciem sępenumero osculantur, cum illi ipsum deponunt, quo paululum requiescant. Unde sicut sponsę interdum stant in via salutantes, qui ipsas speculantur, sic funus aliquando deponitur, ut id viventes interdum complectantur. Humato ipso, dominus rector cum maribus dolentibus it ad ecclesiam cathedralem, et secum alii nobiles, ibique aut urbis presul aut aliquis frater mendicantium predicans vitam defuncti aut defunctę commendat, et ex parte turbatorum gratias agit. Tunc vero sociantur dolentes omnes usque ad domum, ubi sunt simul comedentes et sedentes usque in tertiam diem, quando post prandium eunt bini ad logiam, ubi sedent aliquandiu. Dominę vero dolentes a mulieribus 169 ad aliam domum seorsum a masculis conducuntur, ubi sit similiter ab aliquo mendicante mortui laudatio et vivorum quaedam exortatio. Ibi sunt pluribus diebus lacrimantes et una convivantes. Sunt quaedam mulierculae inopes doctę quendam modum ploratus, qui non intelligentibus cantus videtur; hę precio accepto funus pręcedunt eum conquęrendi seu plorandi ritum alta voce exprimentes. Haec omnia in funeribus popularium fiunt; excepto quod dominus rector non comitatur, licet alii nonnulli nobiles interdum interesse dignentur, nec itur ad ecclesiam cathedralem, quo in morte nobilium tenditur. Funeribus tamen medicorum, scribanorum, seu cancellariorum, et aliorum salariatorum alicuius precii intersunt dominus rector et cęteri fere omnes nobiles. Haec de pietate Ragusinorum in defunctos breviter perstrinxi, et sat sunt.

Previous section

Next section


Filip de Diversis (c. 1390 – post 1455.) [1440], Situs aedificiorum, politiae et laudabilium consuetudinum inclitae civitatis Ragusii (1440), versio electronica (Dom i svijet, Zagreb), Ed. Zdenka Janeković-Römer [word count] [100129diversis].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.