Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Filip de Diversis (c. 1390 – post 1455.) [1440], Situs aedificiorum, politiae et laudabilium consuetudinum inclitae civitatis Ragusii (1440), versio electronica (Dom i svijet, Zagreb), Ed. Zdenka Janeković-Römer [word count] [100129diversis].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Previous section

Next section

De cerimoniis quae servantur quando traducitur uxor. Capitulo XVII.

Postquam dictum est et de genere uxoris, quod attentissimo spiritu querunt Ragusini 161 nobiles, relictis aliis, quae exiguntur in uxore, de modo eam traducendi dicere constitui, qui est iste. Octo diebus priusquam traducatur, sacrista Sanctae Mariae post Evangelium decantatum ex pulpito alta et clara voce nunciat populo, talem virum octava die sequenti uxorem ducturum talem dominam, nominans utriusque nomina et cognationem; quod quippe laudabiliter et catholice servatur, ut quicunque scierit aliquid obstare, quominus fieri possint legitimę nuptiae id manifestare festinet; dicunt autem illum diem nuptiarum fermentum, quoniam eo die fermentum pinsant, ex quo panis nuptiarum conficitur, tuncque sponsus festat, et suis consanguineis epulas et convivium prebet. Antiqua consuetudine die fermenti sponsus omnibus fere nobilibus, si nobilis fuerit, et medicis, magistro scolarum, cancellariis omnibus, et rationato solebat unius tartarę quartam partem, et vini duas fialas munifice delegare, quinta vero die sequenti 162 vel etiam octava cuilibet nominatorum unam galinam elixam, carnes suinas congelatas, et vinum pari vice. At nunc perpauci id servant, nisi fuerint predivites. Caeteri enim nec omnibus mittunt, nec bis elargiuntur. Postergant equidem presertim plures salariatorum, qui literas profitentur, et tantum unum donum transmittunt. Qua in re videor videre, quod sicut homine senescente avaritia iuvenescit, ita etiam sublimiore illo ratione status reipublicae, miseriam magis excolat. Nam tametsi primus mos foret sumptuosior, et prodigalitati propinquus, secundus vero moderatior, et forte consultior, et liberalitati vicinus; indignum tamen est literarii ordinis viros postponere. Huius rei testes sunt multi salariati et ego, qui simul id sumus experti, et in dies actu ipso experimur. Mane traductionis accedit unus ex notariis communitatis cum duobus testibus sponsam interrogatum, an in talem virum ut in suum legitimum sponsum consentiat, quae quidem, 163 ut moris est sponsarum, vel voce demissa vel inclinato capite, quod interdum ab astantibus matronis manibus capiti sponsę appositis curvatur, assensum prebet; deinde accedit sponsus pręcedente uno puerulo, qui cereum accensum manibus gerit, et eam annulo aureo desponsat, nullo penitus salvete facto; nisi voce depressissima. Apponitur autem sponsae capiti scilicet corona argentea auro tecta, et lapidibus preciosis ornata in signum virginitatis, qua ammissa per copulam carnalem deponitur corona, qua nisi virgines coronantur. A tergo autem pendet quoddam palium siricum diversorum colorum, quod antiquitus stragula vestis dicebat, id quadam catinula argentea nectitur, ubi tenet dexteram manum chirotheca coopertum. Levam vero sub veste nudam celat. Quidam adolescentuli, et iuvenes, ac matronę et virgines nobiles ex parte sponsi tubis et tibiis sonantibus mittuntur, ut sponsam conducant, dominae vero sanguine sponso coniunctiores sponsę 164 capiti, hoc est super illa corona, coronulas seu serica apponunt, et eam osculantur, quae cum e domo patris itura est, benedictionem Abrahe Isaac et Jacob audit prius a sacerdote patre animarum eius domus, deinde ab avo, si avus est, postea a patre vel patruo deinde ab avia si fuerit, et demum a matre, vel matertera. Incedit autem media duarum matronarum sanguine sibi vinctarum, quas babizas vocant, hę enim eam docent, quae tunc servanda sunt, in lectum collocant, et de mane illam exurgunt. Quędam pedisequa suę vestis, quae guarnazonum antiquitus vocabatur, caudam longam, faciem pene usque ad terram inclinata, id est cernua brachiis defert. Ea nanque cauda tunc brachio a sponsa geri nequit, nec esset decens, ut ferretur. Omnes, qui aut quae partem sponsi decorant, precedunt, et hii hęque epulas paratas edunt nuptiarum; sponsam et eius parentes decorantes secuntur, et ieiuni ieiunęque domos proprias repetunt.

165

Avus aut pater sive patruus sponsae seu eius propinquior eam medius duorum veneratiorum sociat usque ad iannuam sponsi, et cum perduxit eam in tutum portum revertitur. Cum receditur a domo paterna, itur ad ecclesiam Sanctae Mariae, ubi sponsa apud altare maius missam audit genibus flexis, offertque ducatum unum et quenque infra sacerdoti celebranti. Sponsa, dum it ad coniugem, sępius gradus sistit inclinato capite modestissime salutans, qui eam speculantur. Solebat ei mel dari esum ad ianuam sponsi et butyrum, ut sciret eligere bonum, et reprobare malum; eratque in ingressu ianuę vas plenum lacte aut aqua superposito lacte, quod sponsa cum pede ingrediens effundebat, ut indicaret a se in ędem ferri bonorum temporalium copiam; dabatur et sibi in limine cereus ardens, quem ferebat ipsa usque ad locum suae sedis. Nunc autem pauci servant eas cerimonias, quae gentilitatem sapiunt. In convivio non comedit sponsa, quoniam prius in domo paterna bonis cibis 166 et postea in camera reficitur. Die traductionis adsunt nuptiis amici et necessarii seu consanguinei sponsi. At altera die accedunt pater et mater et cęteri consanguinei sponsę, ibique convivantur animadvertentes, quid nocte precedenti actum sit de filia, an scilicet salva sit. Octava vero die accersitur ad aedem parentum, qui prestans convivium et sumptuosum efficiunt. Credo per id tempus abunde sponsi et eius domus conditiones laboret enarare suis parentibus; datur item ipsi colus depicta cum lana alba et rubea, et fusi, et digitarium argenteum pro suendo, ut frustra tempus non exponat, imo filet perornate, et suat aliquando. Haec omnia servant adhuc populares suo modo. Si quis eum ordinem recte consideravit, in ipso cognoscet honestatem, venustatem, solatium, gaudium, et festivitatem, atque nuptias admodum sumptuosas, de quibus dixisse sufficiat. Si addidero viduum viduam ducere in crepusculo ommissis prioribus 167 solemnitatibus, sed si viduus virginem traduxerit, cerimonie omnes servantur excepto uno. Nam tubarum sonus non precedit eos, qui ex parte sponsi pręeunt, sed solum sponsam et suos; si vero vidua a non viduo ducatur, servantur priora excepta corona virginitatis, et ad missam accessu.

Previous section

Next section


Filip de Diversis (c. 1390 – post 1455.) [1440], Situs aedificiorum, politiae et laudabilium consuetudinum inclitae civitatis Ragusii (1440), versio electronica (Dom i svijet, Zagreb), Ed. Zdenka Janeković-Römer [word count] [100129diversis].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.