Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Filip de Diversis (c. 1390 – post 1455.) [1440], Situs aedificiorum, politiae et laudabilium consuetudinum inclitae civitatis Ragusii (1440), versio electronica (Dom i svijet, Zagreb), Ed. Zdenka Janeković-Römer [word count] [100129diversis].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Previous section

Next section

De triplici moneta Ragusina, et modo vendendi comestibilia minutim, qui cedit, et comodus est omnibus, sed maxime pauperibus. Cap. XXI. 172

Postremo dicere dignissimum iudicavi de triplici moneta Ragusina, et modo quo comestibilia venduntur minutim communi omnium sed maxime pauperum utilitati, et commoditati plurimum serviente. In omni equidem recte ordinata civitate favori et apto victui eorum, qui gravantur inopia, magna solicitudine invigilatur. Nam ipsorum maior est multitudo. Et quia moneta in plures partes divisibilis admodum utilis est et necessaria omnibus, sed prepue inopibus. Idcirco Ragusii laudabiliter triplex funditur seu sculpitur vel insignitur moneta; prima et secunda argentea, tertia vero est ramea; prima dicitur grossus valoris trium solidorum Venetorum, in cuius una parte imago est Dei, at in altera Sancti Blasii protectoris urbis. Supra grossum maioris precii nulla est moneta Ragusina, nisi ducatus aureus Venetus, vel alterius dominii. Secunda dicitur medianinum, quia medius grossus est 173 valoris unius solidi cum dimidio Veneti; in huius uno latere sculpta seu impressa cernitur capitis domini Jesu figura, in altero Sancti Blasii. Hę due monetae per universam Bosnam Rassiamque tanquam bonae, ac sunt, expendantur precio et valore Ragusino. Tertia moneta ramea est, quam folarum dicunt; in istius una parte ·R· in altera caput hominis videtur insignitum, ad imaginem antiquarum monetarum ramearum, quas reges seu imperatores Constantinopolis seu Romani antiquitus fundebant, earum nanque grandis abundantia Ragusii esse solebat, et expendebantur. Hac nulla minoris valoris moneta habetur, triginta enim grossum cambiunt, quindecim medianinum, decem autem computantur pro uno solido Veneto. Hac est commodisima omnibus abitantibus Ragusii, et presertim egenis qui dietim emunt res necessarias victui minutim. Nam ut modus laudabilis vendendi comestibilia describatur, habens triginta folaros emet panem, carnes, olera, oleum, vinumque tale, quale cum 174 fuerit vini copia, venduntur equidem omni tempore bona vina, minus bona, et tristia, quodque precio suę bonitatis vel malitiae minutim dico. Quod ut clare pateat. Ecce fit panis venalis quatuor folarorum, carnium castrati libra venditur decem folaris, et interdum duodecim, et similiter agnorum. Bovum autem, hircorum, pecudum, caprarum, et arietum octo, et interdum decem, quarum libram et libras macellatores unicuique vendere consueverunt iuxta emptoris voluntatem. Sed olera ut caules, blites, lactucę, petroselinum, ruta, rucula, salvia, borago, cicorta, radichium, raphani, radices, fęniculi, fronde, floresque, seu semina anetum, rosę, violę, lilia et cętera talia; similiter ceresa, amarena et eiusmodi fructus in fasciculis feruntur, vendunturque a rusticis, illorum autem fasciculorum unusquisque venditur uno folaro; similiter scopę mirteae, unde fit, ut quilibet cuiusvis aetatis olera et tales fructus optime sciaet et possit absque dolo vendentis emere, qui ementi 175 deligendi sibi grata tribuit libertatem. Poma vero et pira recentia et vetera, fabę recentes, ficus, caricę, nuces, avellanę, amigdala et huiusmodi fructus numero minutim venduntur. Potest ergo expendi in aliquo horum fructuum unus folarus. Oleum similiter follaro venditur uno, duobus, tribus et sic ultra; quare saepius mulierculae pauperes in sero emunt oleum uno obulo[ERROR: no reftable 1:] aut duobus in lucerna, ut noctu vigilent laborando, vel etiam in parapside ut ferculum condant. Sicque lac quoque venditur, et sinapicus sapor, limones, arantia, cucumeri numero veneunt, et quisque unum solum emit, cum appetit. Et ut brevis sim, tanta est hęc commoditas, quanta vix dici, aut excogitari potest, portitoribus rerum eiusmodi edibilium pueris quidem singula vice, qua aliquis eorum ad domum mittitur, unus folarus traditur. Sed num est dimittenda lignorum venditio? Non certe, cum sit comendabilis et fructuosa, lignorum salma interdum multa, interdum pauca 176 secundum vel lignorum copiam, aut aeris temperiem et distemperiem uno grosso emitur, qui est precium, et tribus aut quatuor obulis, qui dantur portitori. Eunt autem ipsi ligniferi onusti humeros lignis per urbem clamantes et quęrentes emptorem, quare inopes non aportet, ut ab operibus suis devient necessitate lignorum. Onerantur autem illi ligniferi more camelorum, qui extenduntur in terram, ut commodo valeat onus apponi, dehinc aliorum auxilio elevantur. Ancillis, quae vitiosissimę sunt, ut recte commemorat Joannes Ravenas, vinum potui non conceditur, nisi in festis Paschalibus et tunc parce. Si qua fugerit a domino, preco publicus eam publice de mandato domini rectoris, qui id iubet, ad preces patroni proclamat, et tunc nemo eam pręsummit retinere. Carceratur et liberatur pro patroni voluntate. Cum datur triticum molendinario, ut farinam adducat, quidam officialis communis triticum ponderat, et demum 177 cum apportatur farina, farinam, quae si fuerit aequivalentis ponderis ad plus deficientibus duabus libris, solvitur molendinario pro quoque stario grossus unus et folari XXIII. Si vero duabus plures librae defecerint; condemnatur duodecim folaris pro qualibet libra ultra duabus, pro quibus nullam pęnam incurrit. Possem plures alias consuetudines describere, sed quoniam principaliores abunde perscripsi, quibus opusculum hoc meum longius quam instituissem, auctum est. Plura nunc scribenda mihi non fuerunt. Sufficiant ergo hęc, quae de laudabilibus consuetudinibus Ragusinis notavi officio meo ad laudem omnipotentis Dei, qui Ragusinis nobilibus et civibus plebeis opes multas sua pietate concessit, et in dies elargitur. Unde omnes, qui possunt, domos magnificas hedificant, vestes sibi et suis dominabus pomposas et honestas sericas et laneas efficiunt, dominarum indumenta lapilis, margaritis preciosis, argento et auro ditissime ornantes.

178

Convivia inter se sumptuosa gaudentes perficere saepius consuescunt, et pauperibus presertim sacerdotibus pie auxiliantur, ut cum eis Deus usque participare dignetur eius summam pietatem et clementiam suęque bonitatis clavum, quo cuncta mirabili ordine regit et conservat.

Previous section

Next section


Filip de Diversis (c. 1390 – post 1455.) [1440], Situs aedificiorum, politiae et laudabilium consuetudinum inclitae civitatis Ragusii (1440), versio electronica (Dom i svijet, Zagreb), Ed. Zdenka Janeković-Römer [word count] [100129diversis].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.