Filip de Diversis (c. 1390 – post 1455.) [1440], Situs aedificiorum, politiae et laudabilium consuetudinum inclitae civitatis Ragusii (1440), versio electronica (Dom i svijet, Zagreb), Ed. Zdenka Janeković-Römer [word count] [100129diversis].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.
De hiis, quae communitas Ragusina servat, cum illustrissimus rex Hungariae
moritur, et etiam in novi electione. Capitulo X.
Dignum fuisset post pertinacem Ragusinorum fidelitatem collocasse
commendabilem eorundem morem, quem servant diligenter cum quis eorum dominus
rex Hungariae moritur, et alter defuncti loco rex legitime eligitur et
creatur. Sed armandi celeritas adversum predones maritimos, medicorum ac
docentium adolescentes digna commemoratio, et artificium utilissima provisio
meum scribendi proponitum paulisper distraxerunt, unde tam et si prius
dicendum hac de re fuerit, tamen acquiescet hoc in loco reponi; nec mihi
idcirco subirascetur, dumtaxat sua commendatione non careat. Sed quoniam
novi regis electio fieri non consuevit, nisi altero iam mortuo, primo
sciendum est, quod cum Ragusinis firmiter constat regem Hungariae ipsorum
dominum 138 periisse, omnes lugubre vestiunt,
prohibetur tubarum et tibiarum sonus, quo ad novus rex creatur,
vel saltim duobus mensibus. Fiunt in ecclesia cathedrali ipsius exequiae
funerales sumptibus non parvis communitatis. Nam eliguntur tres nobiles,
quibus cura eius rei et expensa committitur. Hii diligenti studio in medio
templis tabernaculum coopertum veluto altum parant, quod in longitudine et
latitudine universum cereis ardentibus illuminatur, similiter et totus
chorus desuper. Statuunt item per latitudinem trabes cum cereis accensis.
Sed sub tabernaculo aptatur discus in formam et locum barrę, ubi stat corona
aurea, ensis regalis, et caetera regiae maiestatis insignia; invitantque
oratores, qui infra missam funeralem, quam celebrat urbis presul, vitam,
mores et gesta principis defuncti enumerat et collaudant. Accedunt omnes
mendicantes et monaci, qui cum canonicis et sacerdotibus omni officio illi
divino intersunt; omnibus assignantur candellę ardentes sex unciarum
139 quęlibet, nec deficit thuris vapor
copiosus. Haec omnia cum parata sunt, ad templum concurrunt, et Senatus
mandato veniunt dominus rector, et caeteri omnes nobiles, qui senatum
ingrediuntur bini quidem. Nam coram atrio ad sonum campanae magnae
congregantur omnes cum vestibus nigris, hoc statuto ut nemini liceat inde
abire, nisi completa absolutione, quae fit a domino archiepiscopo, sed hos
praeter nobiles alii fere cuncti cives utriusque sexus pueri, adolescentes,
iuvenes, viri et matronae, et senes denique adsunt; nec aperiuntur
apothecae, nisi post prandium, cum stetur usque ad tardam horam meridiei in
exequiis venerandis, commoventur porro animi satis atque etiam satis
compassione; nec fuit dimittenda oblatio pecunialis, quam singuli sacerdotes
eo die pro defuncto rege celebrantes recipiunt de bonis communis. Cuique
enim propria prebetur oblatio, cuius auxilio ipso die vitam nutrit; diceres
rem devotam et summę fidelitatis ac sinceri amoris prestans et firmum
iuditium. Huius rei testes multi dici et enumerari 140
possent, sed ne longius pergam, me verum testem offero, qui id
bis fieri vidi, primum pro morte serenissimi olim imperatoris Sigismundi ac
Hungarię et Boemiae regis illustrissimi, cui defuncto Decembris die VIII.
annis Domini MCCCCXXXVII. in Posonio Ragusini exequias celebrarunt die XX.
Januarii MCCCCXXXVIII. Secundo pro serenissimi principis Alberti morte
Romanorum, Hungariae et Boemiae regis illustrissimi, et Austriae ducis
inclyti, qui cum exterminio imphandorum Teucrorum invigilaret, diem suum
clausit extremum Octobris die XXVII in MCCCCXXXIX. Huius venerandissimę
exequiae aequa priori expensa, sed meo et aliorum multorum iudicio primis
ordine superiores, quo ad astantium prudentia factum fuit celebrate fuerunt
die VII. Decembris eiusdem millesimi, quarum utrisque interfui, et post
orationem cuiusdam magistri Blasii sacrae paginae doctoris ordinis
prędicatorum rogatus ego cum totius 141 Senatu
plano consensu et ardenti me audiendi desiderio peroravi.
Haec sunt, quae in funeribus regalibus servant. At cum novus rex eligitur,
creatur et coronatur, audiuntur campanę festivae, deponuntur lugubres
vestes, pulsantur tubae et tibiae. Fiunt processiones per urbem universam
solemnes, lętatur omnis populus, dantur dona novum vera fide ferenti illi
videlicet, qui regales litteras primum attulerit. Eliguntur et mittuntur
legati ad novi regis sacram maiestatem cum muneribus et tributo,
duntaxat debeant; qui nomine totius Senatus Ragusini
privilegiorum et pactorum atque gratiarum confirmationem petunt, et
fidelitatem constantissimam et obedientiam perpetuam suae sacrae maiestati
spondentes, profitentesque clementissime consecuntur. Quae omnia
solertissime facta oculis meis conspexi, cum electus, creatus et coronatus
fuit ipse serenissimus rex Albertus, de cuius obitu prior facta est mentio.
Habuit, qui litteram regalem presentavit, multa dona 142 et singulares honores, sed presertim auri ducatos centum.
Legati fuerunt Johannes de Gondola vir quidem annosus, Michael Marini de
Restis, et Jacobus de Georgiis, qui munera pulcra et tributum debitum
ferentes, quęque voluerunt, benignius impetrarunt, quinimo militiae honore
si assensissent, ipse illustrissimus rex libenti animo Prage donasset
eosdem, qui incredibili fere amoris affectu recepti ab eo, et visi ac
decorati fuerunt, nec immerito, cum fidelissimorum suorum legatione
potirentur de quo satis dictum sit.
Filip de Diversis (c. 1390 – post 1455.) [1440], Situs aedificiorum, politiae et laudabilium consuetudinum inclitae civitatis Ragusii (1440), versio electronica (Dom i svijet, Zagreb), Ed. Zdenka Janeković-Römer [word count] [100129diversis].
|