Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Filip de Diversis (c. 1390 – post 1455.) [1440], Situs aedificiorum, politiae et laudabilium consuetudinum inclitae civitatis Ragusii (1440), versio electronica (Dom i svijet, Zagreb), Ed. Zdenka Janeković-Römer [word count] [100129diversis].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Previous section

Next section

De arte lanificii fundata Ragusii auctore Petro Pantela. Cap. VIIII.

ARTIFICUM copias et populi multitudinem urbem 133 oportere nemo dubitat, tum urbis defensione, tum necessitatis victus et vestitus auxilio et ammonitione. Hinc invigilare convenit, et urbs queque eo artificio precipue decoretur, quo gentes innumerę iuste ad urbem vocentur, ultro veniant, ibique propriorum operum sudore quieto animo vivant. Hoc quidem pacto urbs et populi beantur. Cognito itaque summo suffragio quod ars lanificii videlicet pannorum civitatibus confert, nam concurrunt multę personę ad urbem cum absque utriusque sexus magna multitudine hominum ea fieri non possit, ut ipsam intelligentibus liquet statuerunt eam artem Ragusii supplantare. Cognoverunt enim multitudine gentium adveniente introitus communitatis augeri, ac domorum affictus, et vini optimum pro vendentibus futurum precium, et multos alios artifices ad urbem venturos. Sed quoniam eius artificii Lombardi sunt bene docti, idcirco duo fratres unius matris legitime geniti et duorum patrum videlicet Paulus Businus et Petrus Pantela Placentini, ut id artificium Ragusii fundarent, inventi sunt, quibus ut rem utiliter et cum diligentia 134 conficerent, hęc infrascripta comoda Ragusini contulerunt. Concesserunt eis de bonis errarii communis iperperorum quinque millia decennio ab ipsis tenenda sine aliquo redditus vel utilitatis gravamine, cum quibus artem initiarunt, et radicitus fundaverunt. Fuitque expensis Reipublicę extra ianuam Pillarum domus quędam magna hędificata cum tinctoria et purgo deorsum, superius autem videlicet in primo solario sunt habitationis thalami et totius artis loca distincta per cameras, sub velamine vero domus sunt cloderie pro pannis extendendis et sucandis, cum opus est. Hanc domum decem annis gratis habuerunt, et totidem annis tanquam cives quo ad expeditionem et gabellas civitatis pro pannis a se factis tractati fuere. Sed quia ille Paulus brevi tempore vixit, omnis ordo et fama ac perfectio eius rei Petro attribuitur, qui domum illam ordinavit, et eam possedit, et artem omnes edocuit, est enim eius artificii peritissimus, unde in brevi fuit ditatus, vineas emit, domos proprias fabricavit, multas barchas et 135 naves conquisivit, et finitis decem annis pecunias communitati restituit, et civilitati perpetuę Ragusinę ipse cum Philippo et Bartholomeo de Sylva suę sororis filiis gratissime donatus est. Hinc evenit multos advenisse urbem multis aliis artificibus exundasse et amplissimam famam per universum orbem sibi vendicasse, tantaque multitudo personarum crevit in urbe, ut ausim dicere eam unam ex causis extitisse, quibus invigilatum est aquęductui. Sicut ergo Placentię quidam huius Petri patruus, vocatus et ipse Petrus, aureis literis in libro lanificum seu mercantiarum scriptus est, quia primus eam artem illic fundavit, ita perdignissimum foret, ut hic Petrus non solum literis auri scriberetur in libro mercaturę, verum digne statuenda sibi esset in medio urbis statua quędam marmorea in sempiternam tanti beneficii, quod civitati contulit, laudabilem memoriam. Non enim a seculo auditum est, in Illyrico lanas pecudum Valentiae aut Tortoxae pannos efficere, quod eo auctore nunc habetur Ragusii, et ita habetur, ut annuatim texantur 136 quatuor millia pannorum laneorum, quorum artificio miram consequuntur commoditatem omnes cives Ragusini, sive fuerint nobiles, seu plebei, sive divites seu pauperes, sive masculi seu femelae, et ut multa simul colligam, inde lucrantur advenae et terrigenae; affluit multis artificibus civitas, quae introitus gabellarum id propter lanificium amplissimos exigit; et cives qui ex redditibus possessionum vivunt, plurimum gaudent. Quare laudanda usque et semper est haec artificium pertinax dilectio, quae in Ragusinis nobilibus invenitur. Hac quidem dilectione et eorum principatus et totius urbis magnificentia duos bonos tubetas, duosque tibicines, quos dicunt pipharos, unum depictorem, unum mareschalcum equos ferripedantem, unum artificem, unum loricarum magistrum, unum balistas facientem, unum barbitonsorem, unum funificem, et alios multos artifices stipendio communi retinent; tam et si alii eiusmodi mecanici artifactores Ragusii commorentur, qui privatis solutionibus vivunt, licet non aeque commode ac priores quibus preter 137 communes pecunias licitum est et privatas recipere. Sicque urbs Ragusina artificium operibus copia magna exuberat, de quibus sat dixisse videor.

Previous section

Next section


Filip de Diversis (c. 1390 – post 1455.) [1440], Situs aedificiorum, politiae et laudabilium consuetudinum inclitae civitatis Ragusii (1440), versio electronica (Dom i svijet, Zagreb), Ed. Zdenka Janeković-Römer [word count] [100129diversis].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.