Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Marulić, Marko (1450-1524) [1516], Evangelistarium, versio electronica (), Verborum 155872, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - tractatus] [word count] [marulmareuang].

Next section

De fide Deo pręstanda. Caput I

Primus igitur sperandę beatitatis gradus fides est. Credamus Deo, credamus Dei Filio | et quicquid Spiritu Sancto instructi diuini homines de iis quę non uidimus, nobis testati sunt, indubitatę credulitatis assensu suscipiamus. Ut iacto rectę fidei fundamento | cęteras quibus beata uita comparatur, uirtutes superędificare possimus | et de nobis dici queat: [ERROR: no link :]Jo. 20. Beati qui non uiderunt, et crediderunt! Vnde etiam sacramentum corporis et sanguinis sui Dominus sub panis uini-que specie instituit, ut non quod cernimus | neque quod tangimus, sed quod credimus in terra adorantes, hoc ipsum uidere

-- --

in cęlo mereamur exultantes. Et quoniam unus fidei nostrę finis est, diuino frui conspectu, consulens nobis ipse Saluator noster ait: [ERROR: no link :] Mar. 1. Penitemini et credite Euangelio. Tunc enim plurimum prodest Euangelii fides, cum nos delictorum, quibus Deum homines-que offendimus, penitet . Idem alibi pręcipit dicens: [ERROR: no link :] Mar. 10 Habete fidem Dei. qui fidem Dei habent, hi non humanę solertię callide inuentis argute-que conclusis credunt, sed soli ueritati diuinitus reuelatę firmiter adhęrent, humanam doctrinam diuinę semper posthabentes. Iccirco quidem et ad Samaritanam mulierem, id est ad animam per fidem saluandam ipse ueritatis magister Christus dixit: [ERROR: no link :] Jo. 4. crede mihi mulier quasi diceret: mihi crede qui Dei sapientia sum, non philosophis qui humana sapiunt, non poetis priscę fatuitatis scriptoribus, qui in deorum vix numeranda multitudine delyrant . neque Iudeis qui Trinitatem denegant | non intelligentes in una simplici-que substantia personarum pluralitatem, quam et ipse sanctus propheta Dauid uidit dicens: [ERROR: no link :]ps. 109 Dixit Dominus Domino meo sede a dextris meis. et alibi: [ERROR: no link :] ps. 41 verbo Dei cęli firmati sunt | et spiritu oris eius omnis uirtus eorum. Quod si recte acciperent, etiam in ueteribus Scripturis mysterium sanctę Trinitatis contineri faterentur | et nobiscum simul sentirent. Crede mihi inquit. distantiam quidam faciunt | inter credere Deo | et credere in Deum , ut credere in Deum sit per fidem operari | et eius cui credimus pręcepta exequi. Hinc idem ait: [ERROR: no link :] Joan. 6. hoc est opus Dei, ut credatis in eum quem misit ille Prius tamen credimus, deinde operi accingimur. alterum sine altero nihil proficit ad salutem. Cęterum fieri solet, ut ad sectę huius professionem accedentes nonnihil suspensum animum primitus gerant, deinde (si tamen dignoscendę ueritatis proposito hoc agunt) magis illuminati | nihil uerius esse existimant quam quod Sacrarum Litterarum monumentis contineri cognoscunt. Qui ita in fide stabiliri cupiunt (omnes autem cupere debent) Deo supplicent | et hominem illum imitentur, qui in Euangelio ait: [ERROR: no link :] Mar. 9. credo Domine adiuua incredulitatem meam.

-- --

Simul enim et credebat | et quasi incredulus nutabat. Et quoniam experimento iam didicerat | suam credulitatem omnino infirmam esse et imbecillem, nisi auxilio iuuetur diuino, a Domino opem petiit, ut perfectius crederet. Porro qui iam de religione nihil dubitant, continuo de Iudea ad montes transmigrare cupiunt, ad altiora

-- --

uirtutum culmina conscendere nituntur | et credendo in Filium peruenire festinant ad Patrem | ipso Filio dicente: [ERROR: no link :] Jo. 12. Qui credit in me, non credit in me, sed in eum qui misit me. Fide enim penetramus usque ad inuisibilia Dei. Ne autem ipsum qui est missus, minus aliquid habere putares | quam eum qui mittit, rursum ait: [ERROR: no link :] Jo. 14 creditis in Deum, et in me credite! ęqualem se illi testatur, dum eandem ipse de se fidem exigit, quę habetur de Deo Patre. Cui sententię et illud dictum congruit: [ERROR: no link :] Jo. 10. Ego et Pater unum sumus; non propter assumptam humanitatem, in qua minor sum Patre, sed propter substantię unitatem, in qua illi ęqualis sum. Cum ergo Patris et Filii et Spiritus Sancti unam eandem-que deitatem confessi fuerimus, consequens est, ut de ipsius Filii doctrina nihil hęsitemus. Postquam autem omnes prorsus ambiguitatis tenebrę cordis latebras excesserint, tunc reliquum erit, ut nobis ad bene beate-que uiuendum et cupiditas accendatur | et detur facultas. Quod quidem futurum pollicetur Dominus dicens: [ERROR: no link :]Matth. 13 Qui habet, dabitur ei et habundabit . hoc est, qui habet fidem, merebitur gratiam | et fructibus exuberabit uirtutum. [ERROR: no link :] 15 Sic et luxurioso prodigo-que filio, post offensam ad patrem reuertenti petenti-que ueniam non solum ignoscitur, sed etiam datur stola, ut ueteri homine deposito nouum induat. annulus in manu, ut iustitię operibus incumbat. calciamenta in pedibus, ut ipse firmiter incedens | aliis quoque se itineris, quo ad Christum peruenitur, ducem pręstet | atque alios doceat, quod ipse prius et didicerit et fecerit. Semper tamen meminerit | ad fidei perfectionem non nisi Deo adiuuante se posse peruenire. cum Saluator dicat: [ERROR: no link :] Joan. 6. Nemo potest uenire ad me, nisi Pater qui misit me, traxerit eum. Illi ad Christum trahuntur, qui

-- --

trahi uolunt | qui-que orant ut trahantur. nemo saluatur inuitus. Vt uelimus nostrum est, ut autem uelimus et possimus, Dei est. [ERROR: no link :] Joa. 7 Siquis sitit inquit, ueniat ad me et bibat. Sitiant igitur et esuriant iustitiam, qui iustitię pabulo saturari uolunt | et tunc demum ex abundantia cordis os loquetur. Ipse enim subiungit dicens: qui credit in me, sicut dicit Scriptura, flumina de uentre eius fluent aquę uiuę. quod exponens euangelista ait: hoc autem dixit de Spiritu, quem accepturi erant credentes in eum. Fidelis ergo Christianus ueritatis et intelligentię impletur Spiritu, quo iam plenus saluberrimis uitę pręceptis incipit scaturire. Minime quippe ociosi sunt, qui diuino aguntur Spiritu. Hic idem Christum Dominum in se manentem habet | dicente illo: [ERROR: no link :] Jo. 15. manete in me, et ego in uobis. et rursum: qui manet in me, et ego in eo. Quantum autem boni ex hoc consequamur , continuo declarat dicens: hic fert fructum multum. Ne quis tamen quicquam suę libertatis arbitrio magis | quam gratię tribuat diuinę, subiunxit: quia sine me nihil potestis facere. Itaque ut possimus, ut ualeamus ad uitę melioris perfectioris-que statum peruenire, futuri ędificii fundamenta non alibi ponenda sunt | quam supra firmissimam petram Christum , qui de semet loquens ait: [ERROR: no link :] Matth. 16 Et super hanc petram ędificabo Ecclesiam meam. Quam petram ille qui primus confessus est, Petri nomen accipere meruit. et inter apostolos tenere principatum. Hoc igitur quod Iudeis dictum est: [ERROR: no link :] Jo. 8. Si filii Abrahę estis, opera Abrahę facite, nobis quoque dictum putemus. [ERROR: no link :] gen. 15. Credidit Abraham Deo, et reputatum est ei ad iustitiam. Fides sola nunquam ei ad iustitiam reputaretur, nisi congruis fidei uirtutum ornamentis sese excoluisset. Et hoc est quidem quod alibi ait Dominus: [ERROR: no link :] Jo. 14. Qui credit in me, opera quę ego facio, et ipse faciet, et maiora horum faciet. Maius enim est | pie iuste-que uiuere | quam miracula facere, quę etiam per impios quandoque fiunt. Sed [ERROR: no link :] Jo. 18. qui ex ueritate est inquit, audit uocem meam. hoc est, qui in me credit, qui sum ueritas, hic pręceptis meis

-- --

obtemperat | et me imitari pro uiribus contendit.

-- --

Next section


Marulić, Marko (1450-1524) [1516], Evangelistarium, versio electronica (), Verborum 155872, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - tractatus] [word count] [marulmareuang].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.