Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Marulić, Marko (1450-1524) [1516], Evangelistarium, versio electronica (), Verborum 155872, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - tractatus] [word count] [marulmareuang].
Previous section

Next section

De fidei constantia et virtute. Caput II

Cęterum nisi rectę religionis fides semel suscepta constanter teneatur, uirtutes quoque effluere ac dissipari necesse est. Conuulso quippe fundamento | quicquid superędificatum fuerit, corruet. Firma sane fides fuit cęcorum illorum, qui increpati ut tacerent, magis clamabant: [ERROR: no link :] Luc. 18. Domine miserere nostri fili Dauid. [ERROR: no link :] Mar. 10. Matth. 20. Chananeę quoque mulieris inconcussa permansit credulitas, quam ipsa ne contempta quidem dimisit, et quod credendo atque sperando poposcerat, perseuerando impetrauit. Inuicta denique fuit ipsorum martyrum in credendo constantia. Cęde, ure, occide inquiunt. cuncta quę homini inferri possunt tormenta | prius in corpore nostro perferemus | quam Christum negabimus. [ERROR: no link :] Matth. 15. Hi ergo fuere, qui domum sibi non in terra, sed in cęlo ędificare uolentes, fidei suę fundamentum supra firmam petram posuerant. atque ideo domus illa nec fluminis illisione | nec ualidis uentorum flatibus potuit moueri. Sed hanc quoque in credendo constantiam a Deo petendam esse docet Dominus, dum ad Petrum conuersus ait: [ERROR: no link :] Luc. 22. Ego rogaui pro te, ut non deficiat fides tua. Stabilitę autem in Deo fidei quanta uis uirtus-que sit, quis explicet? [ERROR: no link :] Matth. 15. Chananea credens responsum accipit: Fiat tibi sicut uis. quod multo plus est, quam si audisset: fiat tibi sicut petisti. Minus enim interdum petimus quam uolumus, ne impudens uideatur petitio. Et illud profecto ad credulos est dictum: [ERROR: no link :] Io. 8. cognoscetis ueritatem, et ueritas liberabit uos. Casso nimirum labore tota gentilium philosophorum schola desudauit in quęrenda ueritate, quam sola Christi aperuit fides. Frustra Romani liberos se

-- --

esse iactitarunt, dum orbi terrarum dominarentur. Fidei enim Christianę ueritas uere liberos reddidit credentes, non potentię fastus terrenę. Sola quippe ex corruptibilibus incorruptos et ex mortalibus facit immortales. Virtus etiam fidei in eo enituit, quod ex tam infirmo principio tantum roboris concepit, ut humiles homines, pauperes, inermes | neque persecutionibus | neque cędibus cohiberi potuerint, quin longe late-que reuelatę diuinitus ueritatis uerba disseminarent. [ERROR: no link :] ps. 18 In omnem terram exiuit sonus eorum, et in fines orbis terrę uerba eorum. [ERROR: no link :] Matth. 15. Hoc sane fuit granum illud synapis quod minimum erat omnium seminum, postquam autem creuit, maius factum est omnibus oleribus | euasit-que arbor grandis, in cuius ramis uolucres cęli habitarunt. Nusquam enim alibi cęlestia contemplantium mentes iocundius conquiescunt | quam in ipsa euangelicę doctrinę lectione. [ERROR: no link :] Matth. 17 Mar. 4 Luc. 13. Luc. 17 Si habueritis inquit fidem | sicut est granum synapis. Ad naturam seminis referendum est, ex quo fit arbor magna. Magna igitur fide opus est, ut magna operemur, et credentibus nihil impossibile sit. Etenim perfecte credentes nihil inutiliter petent | ideo nec montes transtulisse feruntur, non quia nequiuerint, sed quia non expedierit. Non minus autem mirabile fuit | mortuos suscitasse, quod quidem fecerunt, quam montes transtulisse; quod fecissent, si utile fore censuissent. Vnde alibi etiam Dominus ait: [ERROR: no link :] Mar. 9. Si potes credere, omnia possibilia sunt credenti. Sed uideamus quę-nam sunt ista omnia quę factu possibilia dicat. Centurionis fides seruum suum paraliticum sanat, dum ipse a Domino audit: [ERROR: no link :] Matth. 8. vade et sicut credidisti fiat tibi! Fides mulieris emoroidas patientis ipsam morbo liberauit: fimbriam tetigit Saluatoris nihil de omnipotentia eius hęsitans, et meruit audire: [ERROR: no link :] Luc. 7 Filia fides tua te saluam fecit. Fides

-- --

leprosos mundauit, et ei qui reuersus pro beneficio accepto gratias egit dicitur: [ERROR: no link :] Luc. 8 surge uade quia fides tua te saluum fecit. Fides cęcum illuminauit. qui dum misericordiam implorat ut uideret, statim audiuit: [ERROR: no link :] Luc. 17 Respice, fides tua te saluum fecit | [ERROR: no link :] Luc. 18 et confestim uidit. atque ut benefactori

-- --

gratiam quam poterat referret, sequebatur illum (ut euangelista ait) et magnificabat Deum. [ERROR: no link :] Matt. 9 Fides Iairi synagogę principis filiam eius mortuam uitę restituit. Domino enim iubente ut surgeret, quę iam exanimis plangebatur, uiua in pedes se erexit . Fidei denique merito Martha et Maria Lazarum fratrem, quem mortuum sepultum-que et iam fetentem fleuerant, iterum uiuum receperunt. dicente Domino: [ERROR: no link :] Joan. 11 qui credit in me, etiam si mortuus fuerit uiuet. et rursum: Si credideritis inquit, uidebitis gloriam Dei. Pręcessit ergo fides, et subsecutus est tam grandis miraculi effectus. Omnium tamen quę per fidem Christi facta sunt | quę-que fiunt fient-ue, hoc maximum quidem est, quod per eam ipsi credentes de mundi huius miseriis ad cęlestem transferantur beatitudinem | perpetuo-que felices efficiantur. [ERROR: no link :] Matth.10 Mar. 8. Luc. 12. Omnis inquit qui confitebitur me coram hominibus, confitebor et ego eum coram Patre meo qui in cęlis est. Si ergo in terra, ut oportet crediderimus, illic certe in cęlesti gloria coronabimur, ut optamus. [ERROR: no link :] Luc. 7. Beatus inquit qui non fuerit scandalizatus in me! Scandalizantur illi qui dubitant | nec satis credunt. Vnde Apostolus: [ERROR: no link :] Ad Corin. prima 1. Nos ait prędicamus Christum crucifixum, Iudeis quidem scandalum, gentibus autem stultitiam , ipsis autem uocatis Iudeis atque Gręcis Christum Dei uirtutem et Dei sapientiam. Sed post Christum quid quęso beatius matre Christi? et ipsa tamen ideo beata prędicatur, quia de nuncio sibi cęlitus allato nihil dubitauit . Sic enim Spiritus Sanctus per os Elisabeth eius cognatę ad eam dixit: [ERROR: no link :] Luc. 1. beata quę credidisti quoniam perficientur ea quę dicta sunt tibi a Domino. Porro nequis quasi propinquę ad propinquam dictum cauilletur, audiat ipsum Dominum dicentem: [ERROR: no link :] Joan. 5. Amen amen dico uobis, quia qui uerbum meum audit | et credit ei qui misit me , habet uitam ęternam, et in iudicium non uenit, sed transit a morte in uitam. Vnde etiam latroni in cruce credenti atque confitenti respondit: hodie mecum eris in paradiso. In paradiso utique omnium bonorum pleno | et nulli unquam obnoxio molestię, nulli quęrelę. Cum

-- --

iterum Veritas Dei dicat: [ERROR: no link :] Joan. 6. Qui uenit ad me, non esuriet, et qui credit in me, non sitiet in ęternum. et paulo post: [ERROR: no link :] Joan. 6. Hęc est inquit uoluntas Patris mei, qui misit me, ut omnis qui uidet Filium et credit in eum habeat uitam ęternam, et ego resuscitabo eum in nouissimo die; ut uidelicet non solum in anima beatus sit, sed etiam in corpore. Atque ut se esse Filium hunc, in quem credere oporteat ostenderet, postea intulit: [ERROR: no link :] Joan. 6. qui credit in me, habet uitam ęternam. Pręsentis temporis uerbo utitur, ut credentes | et secundum ea quę credunt uiuentes iam beatę ęternitati prędestinatos monstraret. Ne autem minus recte credendo ab ipsa Patris diuinitate Filium separemus | Arrianę impietati assentientes, alibi idem ad Patrem conuersus dixit: [ERROR: no link :] Joan. 17. hęc est autem uita ęterna: ut cognoscant te solum Deum uerum et quem misisti Iesum Christum. Pater igitur et Filius | et utrique communis Spiritus Sanctus solus uerus Deus est, trinus in personis, unus in substantia. Et si hoc credere uita ęterna est, profecto qui sanctę Trinitatis fidem non tenent, licet unum Deum, unum Dominum et credant et prędicent, uitam ęternam habere non poterunt.

Previous section

Next section


Marulić, Marko (1450-1524) [1516], Evangelistarium, versio electronica (), Verborum 155872, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - tractatus] [word count] [marulmareuang].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.