Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Marulić, Marko (1450-1524) [1516], Evangelistarium, versio electronica (), Verborum 155872, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - tractatus] [word count] [marulmareuang].
Previous section

Next section

De aversis a Deo. Caput XI

Et cum tanta felicitas sit eorum, qui ad Deum conuersi mores suos corrigunt, non ambigimus ęque grandem esse miseriam illorum qui obdurantur.

-- --

Prędica, argue, obsecra, increpa | opportune importune | nihil proficis, cum in spinis, quę sementem uerbi Dei pręfocant seminas | uel super lapide, ubi semen radices agere non ualens arescit, uel in uia ubi conculcatur et atteritur. Coram praua assuetudine corruptis hominibus quoties de Deo, de sanctis, de uitę honestate incidit sermo, corrugant nares, contrahunt frontem, os distorquent, uultum auertunt, et taciti etiam dicere uidentur: [ERROR: no link :] Io6 Durus est hic sermo | quis potest eum audire? Tales erant pharisei illi ac Legis periti, quorum scelera cum argueret Dominus, coeperunt (ut Lucas ait) [ERROR: no link :] Luc11 grauiter insistere et os eius opprimere. De quibus in Ioanne conquęritur Saluator et ait: [ERROR: no link :] Io8 Non potestis audire sermonem meum. Dextera igitur aure carent, ne bona audiant, ueluti Malchus ille cum a Petro uulnus accepisset. Is tamen adduci ad Iesum ut curaretur sustinuit | Isti uero peruicatius auditum obdurasse uidentur, ut aspis, ne intelligant uocem sapienter incantantis. Quod si ultra eis pręcepta salutis ingerere perseueraueris indignantur | et iam in contumeliam prorumpunt. [ERROR: no link :] Ioa9 Totus in peccatis natus es inquiunt et doces nos? Vnde autem fit, quod tam obstinato proposito cęlestem aspernentur disciplinam, parabola Euangelii de nuptiis recitata docet. Ad quas inuitati | quoniam uenire noluerunt, [ERROR: no link :] Matth22 alius inquit abiit in uillam suam, alius ad negotiationem suam. Delicię quippe hujus sęculi et ipsa terrenarum opum cupiditas auertunt animum a cęlestium contemplatione | et caduca bona ęternis pręferre compellunt , quia hęc futura expectantur, illa uero pręsenti uoluptate deliniunt. ita ut quę nondum habentur, iam uel non esse omnino | uel haberi non posse credantur. Illi ergo qui tam impie subuersi sunt, nec fidei certę | nec firmę spei sunt. Alii luxurię, alii auaritię student | et cum sensuum suorum affectibus seruiant, uirtutibus uacui et ad uitia proni efficiuntur. [ERROR: no link :] Matth24 Recedente enim Domino de templo cordis eorum non relinquitur lapis super lapidem, qui non destruatur. vsque adeo Barrabam, id est diabolum sibi dimitti gaudent, | ut eundem Christo Domino, qui pro ipsis crucifixus est, anteferre non dubitent. Attendant tamen, si nondum penitus obsurduerunt, et cognoscant | ad se quidem omnia illa pertinere, quę salutarem doctrinam nolentibus admittere | minatus est Christus Dominus. Ad illos enim quos iustitię suę doctores constituit | et ad prędicandum gentibus destinauit dixit: [ERROR: no link :] Matth10 Quicunque non receperint uos | neque audierint sermones uestros, exeuntes foras de domo uel ciuitate | excutite puluerem de pedibus uestris. Amen dico uobis | tolerabilius erit terrę Sodomorum et Gomorreorum in die iudicii quam illi ciuitati. Sodoma enim et Gomorra ante Euangelium subuersę sunt, at isti ultro oblatum respuunt ac repellunt, dum pręceptis eius contraria operantur. O miram mentis peruersę cecitatem! non uident quam labile bonum sit mundanę luxurię uoluptas cui adhęrent, quam firmum et stabile cęleste regnum quod contemnunt, quam graue perpetuum-que malum infernalis cruciatus, quem mox subire coguntur. Sed iam istos in damnationis interitum tam pertinaciter currentes relinquamus, cum etiam ab ipso omnium Domino relicti esse uideantur. et illis pro tempore consulamus, qui ad capessendas accedunt uirtutes, ut in eo bono quod semel sibi proposuerint constanter perseuerent. Sicut enim in uitiis obdurare perniciosissimum est, ita in beneuiuendi cura minus esse constantem | turpe indecorum-que habetur.

-- --

Previous section

Next section


Marulić, Marko (1450-1524) [1516], Evangelistarium, versio electronica (), Verborum 155872, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - tractatus] [word count] [marulmareuang].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.