Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Marulić, Marko (1450-1524) [1516], Evangelistarium, versio electronica (), Verborum 155872, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - tractatus] [word count] [marulmareuang].
Previous section

Next section

De animi constantia. Caput XII

Firmum ac stabilem esse oportet Dei seruum | nec iniuria lacessitum irasci | nec laudatum insolenter efferri. [ERROR: no link :] Matth. 15 Vtrunque pręstitit mulier illa Chananea. Cum enim canibus compararetur, quibus non erat concedendus panis filiorum, non est indignata, sed magis semet submisit dicens, quod etiam catelli micas panis comedant, quę de mensa cadunt dominorum. Rursum cum responsum Domini accepisset: [ERROR: no link :] Matth. 15. Magna est fides tua, fiat tibi sicut uis. Nequaquam tantę commendationis gloria sese extulit, sed potius eandem humilitatem, quam contempta non deseruerat, egregie deinde probata conseruauit, fidei suę magnitudinem magis ad diuine largitatis gratiam referens | quam ad arbitrii sui libertatem. Quod si quicquam ex eo sibi iactanter arrogasset, filiam pro qua supplicauerat, sanam non recepisset. Et nos igitur si ab iis quę nequiter commisimus purgari cupimus, modis omnibus caueamus, ne in eodem relabamur luto. alioquin per inconstantię uitium | nec satis creduli esse arguemur | nec ipsa quę intra nos est, sanari filia poterit. Est autem constantis animi repugnare cupiditatibus, a bono instituto nunquam deflecti, et cum semel ad colendam ęqui honesti-que uirtutem conuersus fueris, nusquam ab ea discedere uelle. Profecto qui sic sibi constiterit, intrepidus uitę finem expectabit, spe certissima firmatus de morte se transiturum ad immortalitatem | et illam beatitudinem, quam nec fando exprimere | nec cogitando possumus complecti. [ERROR: no link :] Luc6 Nos ergo tantę mercedis cupiditate flagrantes, cum sanctius uiuendi domum ędificare cęperimus , fundamentum eius supra petram stabiliamus. et ipsam uirtutum structuram nec malignorum spirituum uenti concutere poterunt nec pręsentium aduersitatum flumina obruere. immobilis inuicta-que perstabit, donec ad culmen usque perducatur summę perpetuę-que integritatis. Frustra autem Christum in cordis nostri monumento condimus, si constantię lapidem ad ostium monumenti non admouemus, ut eo aditum inimicis Christi, quantum in nobis est, prohibeamus. Qui sunt isti inimici procul longe-que abigendi | nisi uitia ipsa, quę salutaribus uitę monitis reluctantur atque obsistunt | et quicquid probe laudabiliter-que ędificatum fuerit, destruere festinant. Ab his quidem quicunque se illęsum incontaminatum-que custodierit, hic uere Christi discipulus erit. cui idem Dominus iure ac merito dicere poterit: [ERROR: no link :] Matth16 Tu es Petrus et super hanc petram ędificabo Ecclesiam meam. Ille enim uere petra est supra petram, qui dum Christi uestigiis innititur, in his in finem usque fixus perseuerat | et in Domino confidens, sicut mons Syon non mouetur in ęternum. Vt autem ista constantię uirtus quanta sit magis patescat, instabilitatis quoque uitium quam execrandum habeatur consyderemus .

Previous section

Next section


Marulić, Marko (1450-1524) [1516], Evangelistarium, versio electronica (), Verborum 155872, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - tractatus] [word count] [marulmareuang].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.