Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Marulić, Marko (1450-1524) [1516], Evangelistarium, versio electronica (), Verborum 155872, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - tractatus] [word count] [marulmareuang].
Previous section

Next section

De contemptu glorię. Caput XVI

Quod si in fortibus censeri cupimus, pręter iam dicta hominum rumusculos et famę mundanę blandimenta ne aucupemur. Siquid benefeceris, notum esse ei sat est, qui fidelium hominum benefacta ęternę beatitudinis mercede compensat. Inanem autem gloriam semper fugiendam esse | Saluator noster et exemplo monstrauit | et pręceptis docuit. [ERROR: no link :] Matth8 Descendens de monte leproso mundato iniunxit, ne cui diceret. In hoc instruens | oportere nos quidem beneficos esse erga proximum | et tamen laudationes hominum non quęrere. [ERROR: no link :] Luc5 Duobus quoque cęcis, cum redintegratis oculis uisum eis contulisset, comminatus dicitur, ut cauerent ne quis sciat. quanuis euangelista subiungens dicat: [ERROR: no link :] Mar9 Illi autem exeuntes (in domo enim sanati fuerant) diffamauerunt eum in tota terra illa. Ex quo discimus beneficia quę contulimus tacere quidem, quę autem recepimus prędicare. ut in altero ostentatio, in altero uitetur ingratitudo. Iccirco cęci isti post acceptam sanitatem | ne iussi quidem silentium tenere potuerunt. neque tamen ob hoc reprehenduntur. quia et Dominus ideo iussit ut doceret humilitatem, et illi ideo non obedierunt, ne magis ingratitudine offenderent. [ERROR: no link :] Matth12 Iterum gloriam hominum minime appetendam esse ostendens, cum multos aduersa ualitudine uariis-que morbis oppressos pristinę sanitati restituisset, pręcepit eis (ut Mattheus ait) ne manifestum se facerent. Quanquam enim non possumus non esse manifesti, quoties erga plurimos pietate liberalitate-que utimur, nulli tamen alii | nisi soli Deo hoc quod pro eius amore pręstamus, notum fieri | cupere debemus. Quemadmodum in iis qui graui morbo liberati sunt, sanitas latere non poterat, et tamen ipse qui eam induxit medicus, quasi latere posset, ne uulgaretur imperauit. testatus bona quidem omni loco omni tempore facienda esse, non tamen ideo ut alii sciant, sed ut obsequium pręstetur Deo, qui ea fieri pręcipit | ad suam non ad hominum gloriam, ut eam mercedem, quam nemo alius pręstare potest, ab ipso recipere mereamur. Nullo modo cęlari potest illius uita, quem mortuum fuisse omnibus manifestum est, [ERROR: no link :] Mar5 et tamen Dominus filia archisynagogi suscitata non solum pręcepisse dicitur, sed uehementer pręcepisse, ut nemo id sciret. Quorsum ergo spectat, quod ita pręcipiat, nisi ne per bonum quod agimus, uulgi uoculas requiramus? qui enim id captant, mercedem a Domino promissam non merentur. Sed quęri potest, cum toties opera sua pręceptor humilitatis cęlari iusserit, cur apud Gergezeos demoniaco sanato dixit: [ERROR: no link :] Luc8 Redi in domum tuam | et narra quanta tibi fecit Deus! quare hic nunciari mandat, quod in supra dictis tegi silentio pręcipit? respondemus quia alibi de se tanquam de homine silentium imponendo iactantiam uitandam docuit. hic autem quasi de Deo narrari oportere non dissimulauit. ut et nos quicquid bene agimus, non ad nostram sed ad Dei laudem referamus. itaque non dixit | "quanta ego", sed "quanta tibi fecit Deus". Illud quoque qualiter accipi debeat, nunc indagandum occurrit, quod in Marco scriptum legimus: [ERROR: no link :] Mar7 Et ingressus domum neminem uoluit scire, et non potuit latere. Sed hoc apud

-- --

gentiles in finibus Tyri et Sydonis gestum esse meminisse debemus, quibus non antequam Iudeis prędicandum erat Euangelium. quia ergo uulgandi gentibus Euangelii nondum tempus erat, Dominus Iesus noluit tunc illis nunciari per apostolos, sed tantum agnosci per miracula, his duntaxat qui ultro ad fidem uenturi erant. Non ergo uoluit aliquid quod non potuit, sed et quomodo uoluit latuit, et quomodo noluit, latere non potuit [ERROR: no link :] Mar7 rogatus-que a muliere Syrophoenissa filiam eius a demonis uexatione liberauit. ut dum Verbi prędicatio subtrahitur, mirabilium operatio credere uolentes inuitaret. Neque enim repudiari debent, qui non uocati ad Christum ueniunt, si etiam uocati cum uenerint saluentur. Cęterum quia glorię contemptorem etiam inuitum ac nolentem sequitur gloria, [ERROR: no link :] Mar7 apud eundem euangelistam habemus, quod Saluator noster | his qui surdum et mutum hominem ad se adduxerant | et sicut rogarunt sanum receperant, pręceperit ne cui dicerent | sed quanto magis pręcipiebat ut tacerent, tanto plus prędicabant | et eo amplius admirabantur dicentes: Bene omnia fecit, et surdos fecit audire | et mutos loqui. pręcipiebat sane ut tacerent, sed tamen prędicantes non increpuit. Quo etiam nos opera nostra | et ad laudem nostram latere uelimus | et ad profectum aliorum non latere. Sciebat enim ille, cui etiam futura pręsentia sunt, quia magis prędicaturi erant, quod multis profuturum esset | et nequaquam ex hac causa silentium imperabat, sed ex ea, qua inanem gloriam non admittebat. Alioquin superuacaneum foret iubere aliquid eis, quos contrarium facturos non ignorabat. In omnibus igitur iustitię pietatis-que operibus quęrendę proprię laudis absit intentio | sed alienę utilitatis causa, ut innotescamus non desit charitas. et id quoties uidebitur opportunum. hoc est cum non sit periculum, ut uel auditor iactantię crimen imputet | uel doctor committat. Quod quoniam frequenter contingit, semper tutius existima | nihil de te prędicare, nihil quod Deo teste agis, ab aliis inspici uelle. Glorię quippe mundanę cupiditate duci omnino nefas esse etiam tunc monstrauit Dominus cum diceret: [ERROR: no link :] Io8 Ego non quęro gloriam meam. Qui illum uere imitari desyderat, non quęrat gloriam suam, sed gloriam Dei, monente Apostolo ac dicente: [ERROR: no link :] Cor1.10 Siue manducatis siue bibitis | uel aliud quid facitis, omnia in gloriam Dei facite. Illi omnia in gloriam Dei faciunt, qui nihil ex iis quę bene laudabiliter-que agunt, sibi arrogant, sed cuncta ad gratiam Dei, qua semper indigemus, referunt. latere uolunt ne ipsi laudentur, latere nolunt ut laudetur Deus, obseruantes pręceptum dicentis: [ERROR: no link :] Matth5 Sic luceat lux uestra coram hominibus, ut uideant opera uestra bona, et glorificent Patrem uestrum qui in cęlis est. Neque hoc repugnare putemus alteri sententię postea dictę: Attendite ne iustitiam uestram faciatis coram hominibus ut uideamini ab eis. per hoc enim quod subiunxit: ut uideamini ab eis, ostentationem facti prohibet, non spectaculum. Eadem ratione et elemosinam fieri iubet in occulto | et orationem in abscondito, ut totum optimi cujusque studium sit | non suam laudem, sed Dei quęrere. Huiuscemodi occultationem et parabola illa nobis insinuat: [ERROR: no link :] Matth13 Simile est regnum cęlorum thesauro abscondito in agro, quem qui inuenit homo abscondit. Thesaurum in agro | uitam perfectiorem in Ecclesia intellige. hanc cum inueneris, ita abscondere debes, ut quod per gratiam Spiritus Sancti adeptus es, per tuam inanem iactantiam non amittas. Et quoniam hoc cęleste donum comparari non potest, nisi contemnantur terrena: [ERROR: no link :] Matth13 Vadit inquit et uendit uniuersa quę habet, et emit agrum illum. Renunciat enim omnibus carnis uoluptatibus qui perfectus est, ut uoluptate spiritus, quę in Deo habetur, frui possit. Quanto tamen perfectior fuerit, tanto minus latere poterit. Non potest abscondi ciuitas in monte posita | neque lucerna super candelabrum lucens. Quanuis in solitudine et in montibus ferarum petat cubilia ab humano cultu semotus, Deo tamen uolente proditur, ut alii suo exemplo ad calcandam mundi gloriam cęlestium amore

-- --

accendantur. Solus ergo in Domino gloriari poterit, qui uanitatis humanę pompam honores-que contempserit. Sic enim et Apostolus gloriatus est dicens: [ERROR: no link :] Gal6 Absit mihi gloriari, nisi in cruce Domini nostri Iesu Christi, per quem mihi mundus crucifixus est, et ego mundo! Et si humilitas ista sanctos deceat, profecto non sancti sed stulti sunt, qui terrenę laudis honore delectantur. Horum nunc dementia ueri assertione ostendenda est, nequis errore lapsus uitium amplectatur pro uirtute | et dum honorari ab hominibus appetit, a Deo reprobari mereatur.

Previous section

Next section


Marulić, Marko (1450-1524) [1516], Evangelistarium, versio electronica (), Verborum 155872, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - tractatus] [word count] [marulmareuang].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.