Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Marulić, Marko (1450-1524) [1516], Evangelistarium, versio electronica (), Verborum 155872, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - tractatus] [word count] [marulmareuang].
Previous section

Next section

De animi imbecillitate. Caput XV

Si eum fortem esse constituimus, qui cupiditatibus dominatur, quis erit imbecillus et infirmus nisi qui sese his in seruitutem dederit? Hęc autem seruitus multo turpior atque foedior est | quam illa quam fecit captiuitas | aut quam nascendi attulit conditio. Neutra enim istarum officit quin etiam in ipsis magis liberi dominis nostris esse possimus. Maior quippe libertas est | non esse subiectum uitiis | quam non esse hominis mancipium. Vere igitur imbecillus est, quem superat auaritia | uel fraudulentia | uel simulatio | uel arrogantia | uel uanagloria | uel ira | uel gula | uel luxuria | uel libido | uel inconstantia | uel timor | uel ociositas | uel eorum quę ab Ecclesia recepta sunt incredulitas | cętera-que id genus. quę quoniam rationi naturęquę repugnant, quis quis illis seruierit, non iam inter homines computandus sed inter pecudes erit numerandus. Ratio enim propria hominis est. bestiarum autem natura id tantum sequi, quod suggerit appetitus | nullum-que boni ac mali discrimen habere in his quę appetuntur. Imbecillus es igitur, si iugo premeris auaritię, cui seruiendo | non poteris seruire Deo. [ERROR: no link :] Matth5 Non potestis inquit Deo seruire et mammonę. hoc est Deo et diuiciis . Syri enim diuitias mammonam appellant. Qui autem diuitias pręferunt Christo | et nihil egeno porrigunt, ipso Dei Filio in fine iudicante | audituri sunt: Esuriui

-- --

et non dedistis mihi manducare. cuius criminis conuictus diues ille, qui se tantum pascebat, in inferno sepelitur. ut semper miser sit, quem miserorum non tetigit pietas, dum sua cupide retinet | et pecuniam magis quam Christum diligit. Imbecillus item

-- --

es, quando alterum dolo seducere contendis. ab iniustitię enim uitio superaris, quoties alios fraude aliqua supplantare moliris. Non poterit in eo pectore habitare Christus, in quo domicilium sibi fecit dolus. Nam ipse de eiusmodi homine dixit: [ERROR: no link :] Matth8 Vulpes foueas habent et uolucres cęli nidos, Filius autem hominis non habet ubi caput suum reclinet. Non habet Christus ibi requiem, ubi stabulantur uulpinę fraudes et uolucrum instar alte se erigentis hominis elatio. fraudulentię autem comes est simulatio. Semper enim simulationibus utitur fraudulentus, aliud facie pręferens , aliud in corde occultans. Qui licet homines fallat, Deum non potest decipere. Si modestum, si pium, si castum, si denique iustum se esse finxerit, cum longe alius sit, nonne cum illis damnabitur, quibus dictum est: [ERROR: no link :] Matth23 Veh uobis scribę et pharisei hypocritę, qui mundatis quod de foris est calicis et parapsidis , intus autem pleni estis rapina et immunditia! veh uobis qui similes estis sepulchris dealbatis, quę a foris apparent hominibus speciosa, intus uero plena sunt ossibus mortuorum et spurcicia . Quanto igitur melius id esse quod apparere uis, quam quod non es uideri uelle? Imbecillus quoque es, si committis ut te sibi subiiciat superbia | te-que arroganter incedere cogat. Ea superatus aliis pręferri concupisces | et plus honoris quam quod mereris tibi exhiberi postulabis. Quam rem scribis et phariseis exprobrans Dominus ait: [ERROR: no link :] Matth. 23. Omnia opera sua faciunt, ut uideantur ab hominibus. dilatant enim philateria sua | et magnificant fimbrias. amant autem primos recubitus in coenis | et primas cathedras in synagogis | et salutationes in foro | et uocari ab hominibus rabbi. Ergo et inanis glorię cupido arrogantibus dominatur. de quibus in Euangelio Ioannis dicitur: [ERROR: no link :] Io11 Dilexerunt gloriam hominum magis quam gloriam Dei. Statuit ergo eos diabolus supra elatę iactantię pinnaculum , ut quo altius ascenderint, grauius elidantur cum ceciderint. Vis nosse quam infirmi sint qui sic corruunt? non ui coacti sed uerbis deliniti sua sponte labuntur. Diabolus enim

-- --

nisi imbecillior homine esset, non ei quem supra templum posuerat dixisset: Mitte te deorsum, sed ipsemet eum pręcipitem dare tentasset. Quis ergo corruit , nisi qui imbecillis inimici callidę suggestioni paret? ut non inuitus sed uolens subuertatur et cadat. A quo quidem casu eo difficilius exurgunt ambitiosi, quo magis adulantium sibi palpatione delectantur. Ideo in Euangelio dictum est: [ERROR: no link :] Luc6 Veh uobis cum benedixerint uobis omnes homines! et per prophetam Dominus: [ERROR: no link :] Ese3 Popule meus, qui te beatum dicunt, ipsi te decipiunt, et uiam gressuum tuorum dissipant. Veh ergo illis, qui per adulationem ita allucinantur ut se peccatores esse non agnoscant cum laudantur! Cares pręterea mentis fortitudine, si te iracundia occupat et furere compellit. Talis fuit sacerdotum ille princeps, qui cum audisset Iesum confitentem se a dextris Dei sedere, in rabiem concitatus uestimenta scidit | et in clamorem prorupit | blasphemum eum uocans, qui assertor erat ueritatis. Neque enim potuit quod uerum erat intelligere ira prępeditus | aut quod rectum est iudicare. usque adeo excęcari solent, qui supramodum irascuntur. Sed neque ille fortis est habendus, qui uentri seruit | et omne suum studium in cibo potu-que delicatius quam uitę ratio postulat comparando ponit. Vt autem cognoscas quam perniciosa gulę seruitus sit, de manducante et bibente cum ebriosis

-- --

in Euangelio est scriptum, [ERROR: no link :] Matth24 quod diuidet eum dominus | partem-que eius ponet cum hypocritis. ut uidelicet ibi ficta crucietur abstinentia, ubi simulata torquetur sanctitas. Illic inquit erit fletus et stridor dentium. ut miserabiliter lugeant qui in conuiuiis immoderate lętati sunt | et esuriendo siccis crepitent dentibus, quos esculentis poculentis-que resperserant crapulando. atque ideo alibi dicitur: [ERROR: no link :] Luc6 Veh uobis qui saturati estis, quia esurietis. qui autem gulę atque uentri sese in seruitutem dedit, idem luxurię libidinis-que uitio facile cedet. Ventris enim repletione uenas inflari intumescere-que necesse est, et inde pudenda ipsa in venerem concitari et in turpem pruritum exardescere. Quam autem male cum illo agitur, qui his affectibus est addictus, prodigi filii in Euangelio miserabilis testatur euentus. [ERROR: no link :] Luc15 Deuorasse dicitur substantiam suam cum meretricibus et ad inopiam redactus pauisse porcos. Etenim substantiam nostram deuoramus, cum per peccatum diuinę gratię lumen in nobis consumimus. atque ita porcos pascimus, rem gratam faciendo immundis spiritibus, qui nos ad impudiciciam stimulant | et si peccato inquinatos uiderint gaudent. Peccare autem non tantum opere libidinoso foedo-que, verum etiam turpi cogitatione possumus, dicente Domino: [ERROR: no link :] Matth5 Omnis qui uiderit mulierem ad concupiscendam eam, iam mechatus est eam in corde suo. Hoc autem quod uiris dicitur, etiam mulieres respicit. quia caput mulieris uir est. Ita fit, ut quod capiti uetitum est, nec corpori licere intelligatur. Pręterea imbecilli animi certissimum argumentum est | uoluntas incerta. nunc hoc nunc aliud placet, proposito semper labanti et instabili. Quod si ille qui bene institutus perseuerat usque in finem saluus erit, nonne is qui in uia uitę multiplex ac uarius est, procul erit a salute? Profecto nihil prodest corrigi, ubi contingit repente deprauari. Sed cętera percurramus, cum de isto inconstantię uitio abunde dictum est supra. Igitur neque ille fortis erit, qui timore perterritus delinquit | et dum uel rerum suarum uel corporis detrimentum uel uitę periculum cauet, Deum offendere non ueretur. [ERROR: no link :] Luc23 Timuit Pilatus Cęsarem, quando Christum damnauit, quem confessus erat esse innocentem. [ERROR: no link :] Mar14 Timuerunt apostoli, cum comprehendi uidissent Iesum, et dum fragili uitę metuunt, ueram deserendo fugerunt . Timuit Petrus, quando Dominum se nosse negauit. pro quo postea Spiritu Sancto confirmatus mori non timuit. Infirmi etiam atque abiecti animi indicium est ociositas. Nonnulli quippe uirtutis operibus ideo exerceri nolunt, quia uerentur ne labori succumbant. malunt-que ignauo ocio torpescere | quam ullam religiosę uitę fatigationem subire. [ERROR: no link :] Io25 Hi sunt palmites illi infructuosi | a uera uite abscindendi | et cum nullum sanctę actionis humorem habentes exaruerint, mittendi in ignem ut ardeant. Tempus enim ad bene agendum datum | nihil agendo consumpserunt. defoderunt-que in terra talentum | a Domino ideo commodatum ut rediens exigat illud cum foenore. et si hac lege talentum istud accipimus, quomodo restituemus, si lucri nihil fecerimus? Postremo qui animo imbecillo est, ne fidelis quidem esse poterit. Semper enim dubius pendet | et dum errare metuit errat. diuersarum gentium diuersas consyderat sectas | et cui earum adhęrendum sit, incertus fluctuat. Cum nulla uerior credibilior-que religio sit | quam quę Deo autore tradita est hominibus. Istos uero qui adhuc in ambiguo uersantes nihil affirmare audent, pusilli animi esse declarat ipse Dominus, qui discipulis tempestatem formidantibus: [ERROR: no link :] Mar4 Quid inquit timidi estis | necdum habetis fidem? de talibus alibi ait: Ad tempus credunt, et in tempore tentationis

-- --

recedunt. Ac ne plura enumerando longius protrahatur oratio, Cuicunque uitia dominantur, imbecillus et infirmus est. fortis autem inuictus, cui adest uirtus, quem non deserit ratio, qua ipse suam uoluntatem a sęculi uoluptatibus auersam ad ea quę cęlo digna sunt dirigit | et ad ęterna properans ea quę temporalia sunt, constanti atque erecto animo contemnit.

Previous section

Next section


Marulić, Marko (1450-1524) [1516], Evangelistarium, versio electronica (), Verborum 155872, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - tractatus] [word count] [marulmareuang].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.