Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Marulić, Marko (1450-1524) [1516], Evangelistarium, versio electronica (), Verborum 155872, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - tractatus] [word count] [marulmareuang].
Previous section

Next section

De vitę cupiditate. Caput XIX

Si diu uiuendi uel uota uel confidentiam hominum recte perpenderimus, plurimos quidem qui ita afficiuntur, uanitatis imprudentię-que arguemus. [ERROR: no link :] Luc12 Diu uiuere sperabat diues ille in Euangelio, qui frugum ubertate lętatus dilatare cogitabat horrea | cęllaria-que ampliare | et his quę una ęstas attulerat, per annos multos frui. Tantos autem cogitatus abscidit nunquam satis prouisa mors. atque nocte illa, qua ipse sibi longiora feliciora-que uitę spacia promittebat, coactus est decedere et cuncta quę collegerat, aliis relinquere possidenda. Frustra igitur aliquid diuturnum fore speratur, quod statim potest deficere. Sed aliud est sperare dices | aliud cupere. licet non idem sint, alterum tamen ab altero pendet, et ex desyderio spes, et spe oritur desyderium. Alioquin quid stultius esse potest | quam cupere aliquid, quod te assecuturum non speras? Sed cupis diu uiuere simul et speras, veruntamen times, ne te spes ista fallat, atque ita inter spem metum-que dubius fluctuas. Et cum ita sit, quęro abs te, cum uoti compos fueris, cum ad decrepitam usque ętatem perueneris, quam diu uixisti? annos centum aut plures fortasse | si toto hoc tempore Deo uixisti, pręclare quidem tecum agitur. mox enim in ęternum uiuere incipies. at si tibi tantum, male profecto rebus tuis consuluisti. Voluptas quippe omnis quę cum ętate pręterit, pro nihilo est, peccata autem manent et perdurant quibus grauatus animus ad inferos ruit, ibi pro breuibus delitiis poenas luiturus sempiternas. Quid quod omnium hominum breuissima uita est super terram? atque (ut Iacobus apostolus ait) [ERROR: no link :] Iac4 uapor ad modicum parens . Quę res cum neminem lateat, quid quęso tantopere cupimus, quod uelimus nolumus | cito pertransiturum non ignoramus? Diu uixit Adam, diu Mathusalem | alii-que nonnulli ex patribus. Diuturnitas tamen ista senescente mundo defecit. Quis enim nostra memoria centesimum uitę attigit annum? cum pręsertim psalmista dicat: [ERROR: no link :] ps89 Dies annorum nostrorum in ipsis septuaginta anni, si autem in potentatibus, octoginta anni , et amplius eorum labor et dolor. Quęre siquem inuenire potes octogenarium senem sanum. neminem certe reperies, cui uel aures non obsurduerint | uel uisus non hebetauerit | uel pedes non titubent, manus non tremant, dorsum non curuetur, dentes siqui reliqui sunt non fluitent, et tota corporis deformata facies non penitus alia sit quam fuerat. adde tussim, apoplesiam , paralisim , stomachi cruditatem, uentris tormina, inguinum tumorem, spirandi difficultatem, mingendi stranguriam | alia-que hujusmodi multa, quę annositas ipsa secum apportat, nec corpus modo, uerum etiam mentem infestans. Videas enim plerosque delyrare per ętatem | et qui paulo ante sapientes habiti erant, iam ridiculos esse. Cum-que tot mala una senectus afferat, nonne satis apparet | eum qui diu uiuere appetit, non uitam appetere, ut putat, sed morbos? Si quibus autem contingat, quod rarissimum est, ut etiam in senecta integris sensibus uegeto-que corpore et mente illęsa sint, hoc donum Dei est | cęlestis-que gratię fauor, non longęuę ętatis, quę cuncta corrumpere consueuit, beneficium. Quod Ecclesiasticus testatur dicens: [ERROR: no link :] Eccl46 Dedit Dominus ipsi Caleph fortitudinem | e t usque in senectutem permansit illi uirtus. In Iob etiam legimus: [ERROR: no link :] Iob32 Sperabam quod ętas prolixior loqueretur et annorum multitudo doceret sapientiam | sed ut uideo spiritus est in hominibus, et inspiratio Omnipotentis dat intelligentiam. Denique in Euangelio Dominus: [ERROR: no link :] Luc12 Dabo uobis inquit os et sapientiam. Hanc uero sapientiam et iuuenes expetere et senes debent. Quam si adepti fuerint, dabunt certe operam, non ut diu, sed ut bene uiuant, neque ut ętate, sed moribus graues sint. Nam diu uiuere hoc quoque mali habet, quod necesse sit, ut qui diu uixerit, mortes uideat multorum, lugeat liberorum orbitatem, ingemiscat coniugis, fratrum | cognatorum-que funera | et frequenter exitu tristetur amicorum. Quin etiam uel sua uel aliorum adhuc uiuentium infortunia deploret. quandoquidem crebrius mala quam bona contingere mortalibus solent. Quas ob res unam tantum habemus, (ut equidem reor) uitę diuturnioris concupiscendę causam. ut uidelicet quo plus uixerimus, uberiores poenitudinis nostrę fructus colligere possimus | tanto-que maius promereri apud Deum pręmium, quanto prolixioris temporis laborem eidem seruiendo sustinuerimus. dum et aliis prodesse optamus | et pro nobismetipsis cupimus facere satis. Alioquin longam uitam desyderare, non Dei sed seculi amatorum est. qui nullo pręsentium uoluptatum haustu satiantur. qui semper uiuere uellent, ut semper peccare possent. Et tamen male cupita senectus in eo illis bene consulit si uenerit, quod lasciuiendi uires obscoenos-que amputet affectus | et ad continentiam cogat uel inuitos. Cęterum quoniam fidei integritati congruit | non solum quę iussa sunt obseruare, sed etiam quę consulta perficere, opportune nunc occurrit | de perfectę religionis professione facere sermonem.

Previous section

Next section


Marulić, Marko (1450-1524) [1516], Evangelistarium, versio electronica (), Verborum 155872, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - tractatus] [word count] [marulmareuang].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.