Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Marulić, Marko (1450-1524) [1516], Evangelistarium, versio electronica (), Verborum 155872, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - tractatus] [word count] [marulmareuang].
Previous section

Next section

De perfectione vitę. Caput XX

Perfectioris uitę conuiuium est, ad quod inuitat nos Dominus. multos quidem uocat, sed non omnes qui uocati sunt ueniunt. alium retinet corporis uoluptas, alium cumulandarum opum cupiditas impedit. de quibus dicitur: [ERROR: no link :] Matth22 Illi autem neglexerunt, et abierunt, alius in uillam suam, alius uero ad negociationem suam. His grauati uenire omnino nequeunt. Deponendum est ergo onus, si altiora cupis ascendere et de paucorum esse numero electorum. Tunc te uere a Deo electum esse noueris, cum magno animo illa quę multorum sunt contemnere coeperis | et omnem prorsus affectum ad solum Christum conuerteris, solum imitari statueris. Ait enim: [ERROR: no link :] Matth10 Qui amat patrem aut matrem plus quam me, non est me dignus. qui amat filium aut filiam super me non est me dignus. Ita tuos ama, ut Deum non offendas. alioquin plus te illos diligere argueris, quorum causa peccare non timueris. quandoquidem etiam propria mors magis est eligenda | quam crimen committendum. Ideo subditur: Et qui non accipit crucem suam et sequitur me, non est me dignus. Etenim quemadmodum ipse crucifigi uoluit, ut nos redimeret, ita tu crucis mortem timere non debes dum tuum confiteris redemptorem. Tunc autem uere uiuere incipis, cum pro eius nomine occideris. Qui perdiderit animam suam inquit propter me, inueniet eam. Transit enim de morte ad uitam, de terreno habitaculo ad cęleste regnum | semper beatus futurus qui mori innocens maluit quam nocens uiuere. Solent autem parentes cognati-que qui mundana sapiunt, modis omnibus iter impedire ad perfectionem tendentium. conqueruntur se derelictos, omni se solatio destitutos. Qua in re cauendum est, ne nostra erga parentes pietas | impietas fiat in Deum. Contemnendi quippe sunt, quoties a Dei seruitio auertere nos moliuntur, et quasi odio habendi, ne nos odio simus Deo, si uocationes eius atque inuitamenta crebro cordibus nostris infusa neglexerimus. Cum pręsertim ipse Dominus noster dicat: [ERROR: no link :] Luc14 Siquis uenit ad me | et non odit patrem suum et matrem et uxorem et filios et fratres et sorores, adhuc autem et animam suam, non potest meus esse discipulus. denique ait: [ERROR: no link :] Luc14 Qui non renunciat omnibus quę possidet, non potest meus esse discipulus. Non potest toto pietatis affectu inhęrere Christo, cuius animus aliqua terrenarum rerum cura in diuersum distrahitur. In eo enim deficiat necesse est, in quo adhuc aliqua carnali cupiditate inclinatur. Propterea quidem uocati apostoli, quoniam aliter sequi Christum non poterant, [ERROR: no link :] Matth4 et retia et parem reliquerunt. Non poterant effici Christi discipuli, nisi per omnia ei se conformari studuissent | emularentur-que eius paupertatem, humilitatem, castitatem, docendi studium, omnes uiuendi curam, omnia sustinendi patientiam. [ERROR: no link :] Luc16 Siquis uult inquit post me uenire, abneget semetipsum, et tollat crucem suam, et sequatur me. Abnegat semetipsum, qui non iam carni paret sed spiritui, non jam mundo sed mundi Domino seruit. ut longe alius sit | quam qui hactenus fuerit . Tollit autem crucem suam, qui pro ueritate asserenda nec supplicia deuitat | nec mortem horret, atque ita Christum sequitur. Ille enim cum Dominus esset, formam serui accepit | et qui in se impassibilis erat, in homine assumpto crucem passus est. ne id nos pro nomine eius subire timeremus, quod ille pro amore nostro proferre uoluit. Ne autem paupertatem metuas: Quęrite inquit primum regnum Dei, et hęc omnia quę uidelicet uitę necessaria sunt | adiicientur uobis. Ne etiam mortem exhorrescas ait: Qui credit in me, non morietur in ęternum. ne denique suppliciis terrearis: Mundus inquit gaudebit, uos uero contristabimini | sed tristicia uestra conuertetur in gaudium. Tu interea si perfectę consummatę-que religionis laboribus implicari durum putas, promissę mercedis magnitudinem consydera. ait enim: [ERROR: no link :] Marc19 Vos qui secuti estis me in regeneratione cum sederit Filius hominis in sede maiestatis suę, sedebitis et uos super sedes duodecim iudicantes duodecim tribus Israel . Perfectis ergo suam communicaturus est dignitatem, qui cum ipso communicare non dubitarunt laborum angustiarum-que patientiam. Duodecim autem sunt qui iudicant | et totidem qui iudicantur. quia illi filii lucis sunt tanquam duodecim horę diei. hi uero filii tenebrarum sub eodem nocturnarum horarum numero comprehensi. Quanuis enim non omnes damnandi sunt, minus tamen illis clari, quos perfectionis opera commendant. Sequitur: [ERROR: no link :] Marc19 Et omnis, qui reliquerit domum uel fratres uel sorores aut patrem aut matrem aut uxores aut filios aut agros propter nomen meum, centuplum accipiet et uitam ęternam possidebit. hoc est sublimiorem beatitudinis obtinebit gradum uita-que perenni perfruetur. Exquisitę enim sanctitatis uiri, licet uitę ęternitate aliis in paradiso sanctis pares erunt, beatitudinis tamen magnitudine atque gloria illis pręstabunt. dicente Apostolo: [ERROR: no link :] Cor1-15 Stella enim a stella differt in claritate. sic et resurrectio mortuorum. Quanto quis plenius in se Christi similitudinem expresserit eum hic imitando, tanto illi proximior est futurus in cęlesti regno. Hoc certe ipso pollicetur dicens: [ERROR: no link :] Io12 Siquis mihi ministrat, me sequatur, et ubi ego sum, illic et minister meus erit. Siquis mihi ministrauerit, honorificabit eum Pater meus. Hęc talia si recte perpenderis, profecto iam nihil tibi aut factu difficile uidebitur | aut toleratu durum. Iam tibi sedebit animo uendere uniuersa quę habes: diuitias, uoluptates, concupiscentias, et emere thesaurum illud prę omnibus mundi thesauris concupiscendum, nunc quidem in enygmate absconditum, tunc autem manifestum futurum, cum uidebimus illud sicuti est. hoc idem enim est et preciosa margarita, qua comparata nihil erit ultra desyderandum, cum omnis plenitudo gratię in Christo sit. in quo sunt omnes thesauri sapientię et scientię absconditi. [ERROR: no link :] Coll2 In ipso enim inhabitat (ut Apostolus ait) omnis plenitudo diuinitatis corporaliter. Libenter igitur eliges esse cum Christo pauper, in Deo diues sis. optabis cum illo emori mundo, ut uiuas Deo. terrena denique omnia sordere tibi incipient, cum in cordis tui hospitiolo susceperis Christum. Nihil illo est dultius , nihil suauius. Iure suo dixit, cum ad sui seruitium fideles inuitaret: [ERROR: no link :] Matth11 Iugum meum suaue est et onus meum leue. Hoc diuinus psalmista | sensit dicens: [ERROR: no link :] Ps33 Gustate et uidete, quoniam suauis est Dominus. Hac certe dulcedine affecti erant apostoli, cum inter flagella gauderent, quoniam digni habiti sunt pro nomine Iesu contumeliam pati. Et cum sęuissimi tyranni tormenta proponerent, necem minarentur, ne Iesum euangelizarent, tacere omnino non poterant. tanto illis nomen Domini sui iocundius fuit | quam uitę pręsentis usus | aut doloris per supplicia infligendi euasio. Tales itaque esse debent qui uolunt montem excelsum conscendere cum Petro | et operarii fieri uineę Domini | et abiecta seculi huius sarcina per foramen acus transire | percalcatis-que mundi angustiis ad beatam illam regni cęlestis amplitudinem peruenire. Tu igitur qui relicta syndone nudus impiorum manus effugisti, ne reuertaris tollere tunicam tuam, nec aratrum tenens respicias retro, ut aliquando imprudenter concupiscere incipias, quod propter Christum prudenter reliquisti. Multo melius est non uouisse uiam perfectionis | quam postquam uoueris regredi uelle | et cum Anania Saphira-que Spiritui Sancto mentiri audere.

Previous section

Next section


Marulić, Marko (1450-1524) [1516], Evangelistarium, versio electronica (), Verborum 155872, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - tractatus] [word count] [marulmareuang].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.