Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Marulić, Marko (1450-1524) [1516], Evangelistarium, versio electronica (), Verborum 155872, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - tractatus] [word count] [marulmareuang].
Previous section

Next section

De vita solitaria. Caput XXI

Huic excellentissimę professioni accommodatissima solitudo est. Da igitur operam, ut in coenobio cęlla , in deserto locus ab humano cultu uacuus | legendi, scribendi, orandi | et ea quę ęterna sunt contemplandi opportunitatem tibi pręstent . Nulla horum libera meditatio habetur in frequentia coetu-que multorum. Vulgi clamor, urbani tumultus, amicorum interpellatio, mulierum conspectus, cognatorum mortes | mentem Deo intentam conturbant | nec in illo conquiescere ipsam pro uoto sinunt. In solitudine autem concupiscentię quoque magna pars tollitur, dum illa quę male concupiscuntur, nostris aspectibus procul submota latent. cum multo magis uisa moueant animum quam cogitata. et quod rarius cernitur, facilius obliteretur. Quantum pręterea uiro religioni dedito conferat ipsa solitudo, ex Euangelio discitur. [ERROR: no link :] Matth9 Principis filia uita defuncta non ante a morte suscitatur | quam tibicines et tumultuantium turba excluderetur. Solitudo itaque pręcipue quęrenda est, ut anima in peecatis mortua per poenitentiam ad gratiam uiuificantem reuocetur. Quoniam ut modo diximus, et pessimę animi cupidines minus in secessu uirium habent | et mens terrenarum rerum curis expedita ad contemplanda diuina magis attollitur . dicente ad discipulos Domino: [ERROR: no link :] Matth6 Venite seorsum in desertum locum | et requiescite pusillum! Multa quidem ubique pugna, sed tamen in deserto requies aliqua quanuis pusilla. Certior autem ibi uincendi spes est, ubi post laborem ad uires refocillandas nonnula quietis conceditur mora. Quod nobis innuere uolens Dominus, in deserto tentatus a diabolo collatis signis uictoria potitur. fuso denique fugato-que hoste triumphans angelorum utitur ministerio. Scriptum est enim: [ERROR: no link :] Matth4 Tunc reliquit eum diabolus, et ecce angeli accesserunt, et ministrabant ei. [ERROR: no link :] Luc21 Idem eos qui in Iudea sunt, ut ad montes fugiant hortatur. Iudea confessio et glorificatio interpretatur; ut is qui Christum confitetur | et ad celsiorem beatitatis gloriam aspirat, frequentiam fugiat solitudine-que delectetur. Quod si docendi officio fungitur | et uicos urbes-que peragrare necesse est, tantisper in publicum prodeat, donec populo saluti congrua per sermonem insinuet. [ERROR: no link :] Luc21 Erat enim Jesus (ut Lucas ait) diebus docens in templo, noctibus uero exiens morabatur in monte, qui uocatur Oliueti. ut nobis ostenderet et tempus et locum orationi contemplationi-que aptum. Commodissime enim tunc oratur, cum cuncta silent. Inter orandum autem in montem ascendere iuberis, ut sicut montium fastigia cęlo proximant, ita tu ad cęlestia contemplanda animo subleueris. Hoc ipsum Marcus quoque testatus est dicens: [ERROR: no link :] Mar6 Et cum dimisisset eos, quos uidelicet docuerat, abiit in montem orare. Dominus ergo noster, quod uerbis docuit, hoc exemplo monstrauit, in ipso orationis tempore secedendum esse a turba | et in loco secretiore orandum. Vnde iterum Lucas: [ERROR: no link :] Luc5 Ipse autem secedebat inquit in desertum et orabat. Desertum istud Mons Oliueti erat. mons autem contemplationis altitudinem designat. Sed ad hanc altitudinem ascendere nequimus, nisi hominum frequentiam fugerimus. Zacheus prę turba non poterat uidere Iesum. Difficile est enim in medio plebis uersari | et mentem in Deo fixam firmam-que habere. ascendit ergo arborem sicomorum ut uideret Iesum, altius-que sese cęteris errexit, non superbia sed cogitatione, extra turbam quęrens, quod in turba inuenire non poterat. Ioannes quoque Baptista in matris aluo sanctificatus, ut sanctior fieret, desertum incoluit. ibi manens Christum baptizare meruit | et de illo prophetare | et ab illo testimonium accipere dicente: [ERROR: no link :] Luc7 Inter natos mulierum non surrexit maior Ioanne Baptista. atque hunc eundem, quem homines ut prophetam honorabant, ipse plus quam prophetam esse asseruit. Postremo ipse Dominus Petro Iacobo Ioanni diuinitatis suę claritatem ostensurus, non solum in montem, sed in montem excelsum duxisse eos dicitur. Tanta uisione non poterant esse digni, nisi a turba secederent | et humana transgressi sublimitate contemplationis cęlestibus insererentur. Ex his quę dicta sunt, discere possumus, ut ille perquam raro conuersetur cum hominibus, qui sępe cum Deo esse desyderat. Nunc his qui sacerdotalibus initiari sacramentis uolunt ostendemus, quibus rebus et bonus constet sacerdos | et malus efficiatur, ut discant, quę sibi expetenda quę-que fugienda sint, ut bonorum potius gloriam consequantur | quam in sortem concedant malorum.

Previous section

Next section


Marulić, Marko (1450-1524) [1516], Evangelistarium, versio electronica (), Verborum 155872, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - tractatus] [word count] [marulmareuang].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.