Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Marulić, Marko (1450-1524) [1516], Evangelistarium, versio electronica (), Verborum 155872, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - tractatus] [word count] [marulmareuang].
Previous section

Next section

De fide sine operibus. Caput III

Vt autem fides nostra ex omni parte perfecta sit, operibus compleatur iustitię. Vt quid enim Euangelio credimus, si secundum Euangelium non uiuimus? quid

-- --

Christum confitemur, si pręceptis eius non obedimus? Talis fides | iuxta Iacobi apostoli sententiam mortua est. Mortui sunt ergo illi, qui quod uerbis credere se aiunt, factis non probant. de quibus Dominus ait: [ERROR: no link :] Matth13 Dicunt, et non faciunt. Illis utique comparandi, qui Christum spinis coronatum genuflexi adorabant, non ut eum uenerarentur, sed ut deriderent; uel etiam illis simillimi, qui eidem sitienti uinum quidem porrigebant, sed felle mixtum. [ERROR: no link :] 27 Quare autem ille uinum illud gustauit et bibere noluit? quia licet diligat confitentium fidem, fidei tamen pręceptis aduersantes non recipit. [ERROR: no link :] 22 Quanuis enim aliquis ad nuptias fidei inuitatus ueniat, uestem tamen nuptialem, hoc est uirtutum ornamenta non habens | de ędibus eliminatur | et quod deterius est, manibus pedibus-que ligatis proiicitur in tenebras exteriores. Ibi erit inquit, fletus et stridor dentium; ut discas eos damnandos esse, qui uel per ocium | uel per malitiam | beatitudine fidelibus promissa se fecerint indignos. [ERROR: no link :] 25 Quos etiam cum fatuis uirginibus in Euangelio conferre possumus. virginitatem quippe fidei habent, quia sincere credunt, sed pię rectę-que actionis oleum, quo fides ipsa illustratur, non habent. Frustra itaque clamant: [ERROR: no link :] Matth Domine Domine aperi nobis. ipso Domino aditum pręcludente ac respondente: [ERROR: no link :] Matth Amen dico uobis nescio uos. Quid quęso infelicius, quid calamitosius | quam ab illo ignorari, qui solus nouit omnia? Illos autem nescire dicitur Deus, quos a se reiicit | et procul a beatorum repellit consortio. vnde ait: [ERROR: no link :] Matth 7 Non omnis qui dicit mihi Domine Domine intrabit in regnum cęlorum, sed qui facit uoluntatem Patris mei, qui in cęlis est, ipse intrabit in regnum cęlorum. Nemo itaque sibi de sola fide plaudat. iustitiam iungat fidei, si uitę ęternę pręmia consequi desyderat. alioquin ne miracula quidem aliquando fecisse illi proderit, a quo abest iustitia. Ideo subditur: [ERROR: no link :] Matth7 Multi dicent mihi in illa die: Domine Domine nonne in nomine tuo demonia eiecimus? et in nomine tuo uirtutes multas fecimus? Et tunc confitebor illis quia nunquam noui uos | discedite a me omnes qui

-- --

operamini iniquitatem! Hoc idem Apostoli uerba docent dicentis: [ERROR: no link :] Cor1.13 Si fidem habuero, ita ut montes transferam, charitatem autem non habuero, nihil sum. Cęterum hoc quoque mali credentibus et non operantibus contingit, quod cum sese ocio dederint, etiam fide deficere incipiant. [ERROR: no link :] Matth21 Hoc in illa fici arbore apparuit quę quoniam fructibus carebat, maledicto Domini arefacta etiam folia quę sola habebat amisit. Exiccato autem omni humore | nulli usui apta nisi ignibus fuit. Ita nonnulli qui Christiano censentur nomine, cum sese ignauia corruperint, siquid Christianitatis conceperant, totum consummunt | ęternis-que ardoribus digni efficiuntur | cum infidelibus cruciandi nisi poenitentiam egerint | et ante uitam correxerint | quam iusti Iudicis sententiam subire cogantur. Sed si neque fides actionibus bonis carens a morte liberat, quanto damnabiliorem putabimus perfidiam?

Previous section

Next section


Marulić, Marko (1450-1524) [1516], Evangelistarium, versio electronica (), Verborum 155872, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - tractatus] [word count] [marulmareuang].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.