Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Marulić, Marko (1450-1524) [1516], Evangelistarium, versio electronica (), Verborum 155872, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - tractatus] [word count] [marulmareuang].
Previous section

De pravis cogitationibus cavendis. Caput XXVIII

Quantum autem ad bene beate-que uiuendum conferre solet diuinarum rerum contemplatio, tantum ad male agendum alliciunt cogitationes prauę. Quę cum etiam inuitis nobis et nolentibus frequenter obrepant, quanto uiolentiores putas fore, siquando uictus manum dederis, qui nunc repugnas? Mihi crede nisi semper bellum cum illis quam pacem malueris, per sensuum tuorum ianuas ad animam usque ingredientur | et per blandimenta eam subuertent, subuersam interiment. Anima enim mala cogitatione foecunda parit peccatum. peccatum uero cum perpetratum fuerit, generat mortem. Igitur tametsi aduersarius hic noster id est perniciosus cogitatus non potest sic penitus repelli et in fugam conuerti, quin rursum aliquando collectis uiribus in pręlium redeat | mentis-que nostrę arcem oppugnet, portis instet. donec tamen intus non irruerit | ac dominari coeperit, tuti sumus. nec uerendum est ne forte per uim irrumpat. neminem uincit nisi uolentem. De illis duntaxat, qui se in potestatem eius non inuite dedunt, triumphare consueuit | et eos ad interitum usque perducere. Nihil itaque aliud est impurę cogitationi totum animi assensum prębere | quam ab hoste nobis infensissimo sanguinis-que nostri imprimis cupido superari uelle. Manifesta autem stultitia est | ei sponte cedere, a quo nil nisi necem speres. Hoc tibi testatur Salomon dicens: [ERROR: no link :] pver24 Qui cogitat mala facere stultus uocabitur. Ac ne forte de furioso, cuius error excusatur, dictum putares, continuo intulit: [ERROR: no link :] pver24 Cogitatio stulti peccatum est. Stultus ergo nec tamen excusabilis peccator erit, qui quicquid appetitio suggesserit, illud protinus curabit sequi | et carni magis quam spiritui seruire decernet. Quęris quonam pacto non solum in factis aut dictis, verum etiam in ipsa cogitatione possit esse peccatum? Rem alienam iniuste concupiscis, bonum alterius inuides, lęsus uindictam appetis, uisę mulieris Venereo amore turpiter exardescis. et quodcunque malum ita cogitas, ut si posses, perficere uelles, ab illo, qui etiam occultorum iudex est, pro facto tibi imputabitur. Aliter enim Deus, aliter homo iudicat. Deus quem nihil latet, in omnibus uoluntatis affectum pensat. homo uero, quia cordis alieni secreta rimari nequit, commissum tantummodo crimen examinat. nec quęrit prudens an imprudens feceris aliquid mali, sed semper tanquam uoluntarium punit. Denique apud Deum qui odit fratrem suum homicida est, apud homines uero non habetur pro homicida nisi qui conficit hominem. Apud Deum qui uiderit mulierem ad concupiscendum eam, iam mechatus est eam in corde suo. apud homines nisi commissi adulterii conuictus fuerit, pro concupiscentia quę cordis crimen est, plecti non debet. Sed quid prodest pro cogitato flagitio humanę legis mulctam non subire, cum propter illud iudicio damneris diuino? et ęterni reus habearis supplicii? Lex diuina uxorem proximi, bouem, ancillam | et quicquid illius est concupiscere prohibet. si concupieris tantum, legem Dei pręuaricatus es. qui autem sic peccat, nisi eum poenituerit, non poenam temporariam meretur, sed ęternam. Ideo in Sacris Litteris est scriptum: [ERROR: no link :] sap1 Peruersę cogitationes separant a Deo. et iterum: [ERROR: no link :] pver11 Abominabile Domino cor prauum. Quod si beati sunt mundo corde, quia Deum uidebunt, profecto qui immundę cogitationis foeditate inquinantur, Deum uidere non poterunt. Quis autem dicere queat, quanta sit infelicitas illius desperare conspectum, in quo uno uidendo omnis nostra beatitudo consistat? Quamobrem totis uiribus est cauendum, ne cum tanto animę nostrę dispendio illicitę cogitationis laqueis irretiamur |

-- --

et dominus, cui nihil est absconditum, sicut olim Iudeis, ita etiam nobis exprobret dicens: [ERROR: no link :] matth9 Vt quid cogitatis mala in cordibus uestris? Primo suggestioni lasciuientium cogitationum erit resistendum, ne placeant, deinde si quicquam delectauerint, ne eatenus gratę sint, ut usque ad consensum facti animum inclinent. Quod si euenerit, iam certe commisisti scelus illud, quod cogitasti ut committeres, si adesset facultas daretur-que occasio. Quoties enim iniquę actionis adimplendę potestas tollitur, uoluntas peccandi pro facto habetur. Cum ergo se nobis noxii perniciosi-que ingerent cogitatus, pręteruolare pręter-que labi sinantur. Non habebunt in corde nostro ullum remorandi locum, si contraria illis coeperimus cogitare | et uitii uirtutis-que finem taciti perpendere. Breuis est uitiorum uoluptas, sed ęternum supplicium. Breuis est uirtutis exercendę labor, sed inęstimabile et infinitum pręmium. Facessat igitur malignę cogitationis mortifera delectatio, quę incautos in barathrum pręcipitat inferni. Maneat autem diuinorum operum diuinarum-que legum meditatio salubris, quę nos ad cęleste regnum transmittat et sanctorum angelorum faciat esse consortes. Veruntamen si ad purę contemplationis donum cupimus peruenire, non solum scelestę cogitationes uitandę erunt, sed etiam futiles ac uanę. Vana cogitatio est circa ea quę fluxa atque fragilia sunt | nec quicquam in se solidę utilitatis habent. Imprudentis est igitur de bonis corporis aut externis cogitare, quę permanere nullo modo queunt, et ęterni ac stabilis boni, ad quod fruendum creati ac nati sumus, non satis recordari. cum pręsertim hoc haberi non possit, nisi illa contemnantur | neque libere et expedite de hoc aliquid consyderari, nisi illa ferme obliuiscantur. Quandoquidem omnia relinquere et se solum sequi iubet eos Dominus, qui inter ipsius discipulos censeri desyderant. Sola itaque de Deo cogitatio uana esse non potest. Ideo Salomonis te sapientia hortatur et ait: [ERROR: no link :] pver3 In omnibus uiis tuis cogita Dominum, et ipse diriget gressus tuos. Aliud uero cogitantes uanitatis arguimur, dicente Propheta: [ERROR: no link :]ps. 93 Dominus scit cogitationes hominum quoniam uanę sunt. Confecta est prima propositi operis pars, quam titulo Fidei applicandam censuimus. nunc de spe, et quę illi magis arbitrabimur conuenire Spiritu Sancto instruente disseremus.

Finit Liber primus.

Previous section


Marulić, Marko (1450-1524) [1516], Evangelistarium, versio electronica (), Verborum 155872, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - tractatus] [word count] [marulmareuang].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.