Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Marulić, Marko (1450-1524) [1516], Evangelistarium, versio electronica (), Verborum 155872, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - tractatus] [word count] [marulmareuang].
Previous section

Next section

De loco et tempore contemplationis. Caput XXVII

Cęterum et locum aptum | et tempus huic rei congruum obseruare debemus. Tunc enim mens liberius intentius-que contemplationi suę inhęret, cum a turba

-- --

secedimus | et nemine interpellante soli in solo loco sedemus, nihil aliud agentes, nihil curantes. eis tantum rebus intenti, quas animo uoluimus mente-que uersamus. Ob hoc plerique relictis urbibus deserta et solitudines incolunt . existimantes non posse se commode cum Deo simul et hominibus esse. colloquiis enim eorum cęlestis contemplationis ardorem interceptum frigescere, in secessu uero in dies magis accendi solere. Tempus pręterea nocturnum maxime accomodum uidetur. Tunc siquidem omnia animantia quiescunt. neque hominum neque pecudum uox auditur, nec auicularum garritus auribus obstrepit | nihil-que sentitur, quod mentem cęli secreta rimantem grauet aut quicquam molestet. Hoc tibi affirmat psalmista dicens: [ERROR: no link :] Ps79 Meditatus sum in nocte cum corde meo, et scopebam spiritum meum. Summum etiam mane, dum adhuc nox dubia et dies incertus, quod crepusculum appellant, non minus erit opportunum quam nox ipsa. Nam tunc quoque nocturnum silentium adhuc perdurat, et quod plus est, discusso iam sopore cibo-que digesto sincerior animus ad quęque consideranda uiuacior-que consurgit. Vnde idem propheta in alio psalmo ait: [ERROR: no link :] ps118 Pręuenerunt oculi mei ad te diluculo, ut meditarer eloquia tua. Sed interim neque nos fortasse quicquam mussitare oportet dum contemplamur. Loquentis enim meditatio oratio nuncupatur, sicut et legentis lectio | et audientis auditio. Nam licet etiam orando, legendo, audiendo pensemus ęstimemus-que ea quę dicuntur, proprie tamen contemplatio ipsa est quę cum silentio et neque sensuum neque corporis, sed sola mentis agitatione perficitur. De huiusmodi contemplatione in Hieremia scriptum est: [ERROR: no link :] Hier3 Sedebit solitarius et tacebit, quia leuauit se supra se. Veruntamen prę omnibus, quę piis animis recolenda et contemplanda sunt, expediens erit | redemptionis nostrę ruminare mysteria | et eadem quam sępissime ad memoriam reuocare. Quanto enim maius beneficium fuerit, tanto illud rememorando magis erga benefactorem amore accendimur . Primorum parentum pręuaricatio de paradisi deliciis omnem ipsorum expulerat posteritatem | eadem-que damnationis lege simul omnes premebamur. Misertus autem Deus filium suum misit unigenitum. qui ut pro nobis satisfaceret carnem suscepit serui, cum esset omnium dominus, uiam ueritatis monstrauit , cum totus terrarum orbis pręter Iudeam | impię religionis erroribus plenus foret. Morti ęternę obnoxii eramus, ille ultro se morti crucis obtulit, ut nos a morte liberatos ad felicia uitę promissa reuocaret. Mortuus et sepultus resurrexit | cęlum-que cum homine assumpto ascendit, ut homines de terrę puluere tandem surrecturos monstraret | et cum corpore iam neque mortalitati neque corruptioni subiecto, sicut nec ille subiectus est, cęlum petituros , si modo ipsum sequi fide opere-que uoluerint. Igitur tanti ac talis beneficii magnitudinem animo metiendo, quis adeo ingratus erit, ut potius eligat illa quę caro appetit, quę mundus blanditur, quę suadet diabolus | quam quę omnium creator Deus, omnium Redemptor ac Saluator Christus iubet? cum pręsertim per ista mundati ad cęleste regnum perducamur, per illa autem ęterni ignis cruciatibus mancipandi simus. O stupendam obstinatorum cęcitatem! In tanta temporis breuitate nolunt carere uoluptatibus, per quas certissimum est ad inferos pręcipitium, et laborem tam modici temporis defugiunt, per quem aditus ad supernam beatitudinem uerissime comparatur sine fine fruendam.

Previous section

Next section


Marulić, Marko (1450-1524) [1516], Evangelistarium, versio electronica (), Verborum 155872, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - tractatus] [word count] [marulmareuang].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.