Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Marulić, Marko (1450-1524) [1516], Evangelistarium, versio electronica (), Verborum 155872, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - tractatus] [word count] [marulmareuang].
Previous section

Next section

LIBER. SECUNDUS. SPEI. De spe venię. Caput I

Spes est summi boni Deo miserante potiundi expectatio. Peccauimus Domino legi iussis-que eius non ut oportuit parendo | agamus poenitentiam et speremus ueniam, et miserebitur nostri Deus noster. [ERROR: no link :] Matth. 4. Poenitentiam inquit agite, et appropinquabit regnum cęlorum. Sed de poenitentia postea suo loco tractabitur | modo autem quam misericors est Dominus, quam facile iis quos delicti poenitet, ignoscat uideamus. ut et ipsi nobis remissurum delicta confidentius speremus, cum aliis quoque multis eum remisisse ex Euangelio didicerimus.

-- --

Remisit Mattheo teloneum, Zacheo fraudes, mulieri deprehensę adulterium, latroni rapinas et homicidia,

-- --

apostolo negationem. [ERROR: no link :] Luc. 5. Igitur si mercaturę negociationi-que operam impendis, desine usuris rem quęrere | atque hactenus quęsisse dole, sicut fecit Mattheus. quicquid dolo fraudibus-ue interuersum est, restitue | et tantum uitę necessariis contentus esto, [ERROR: no link :] Luc. 19. sicut fecit Zacheus | ac tum demum poteris esse discipulus Christi, cum desieris esse mammonę seruus. Porro, si Venereę uoluptatis obscoenitatibus es pollutus | et tua te accusat conscientia, ingemisce compunctus, ora ut munderis. mundata autem conscientia per confessionis poenitentię-que sacramentum | dicet tibi Dominus, quod ante dixit adulterę: [ERROR: no link :] Io. 8. Vbi sunt qui te accusabant? Nemo te condemnauit nec ego te condemnabo. vade, et noli amplius peccare! Pręterea si forte odio habes fratrem tuum, si rapuisti, si percussisti, si occidisti, confitere crimen, dic te dignum supplicio, sed tamen ut misereatur tui Dominus instanter postula. [ERROR: no link :] Lu. 23. Vis nosse quantum hoc tibi profuturum sit? ille qui sic peccauerat, sic poenituerat, de cruce ascendit ad paradisum | angelorum-que fit socius, qui fuerat latronum. Ceterum si etiam omnium maximum scelus commisisti, hoc est, si Christo renunciasti | et uel Iudaica uel Machumetana uel aliqua alia impietate subuersus es, cogita quo excideris, quantum mali perpetraueris, et ad mentem sanam rediens amaris fidei fletibus, Petri exemplo, laua perfidię sordes, et mereberis rursum fieri membrum Ecclesię, a cuius corpore auulsus fueras | et iam cum mortuis computatus. Hęc tecum meditare, hęc mente reuolue. Nunquam ueniam desperabis o peccator, si et istorum quos modo commemorauimus crimina | et Domini erga ipsos benignitatem atque misericordiam recte metitus fueris. Sed fortasse dices: Non solum grauia et horrenda sunt peccata mea, verum etiam plurima uix-que ullo calculi numero comprehensibilia. [ERROR: no link :] Luc. 7. Igitur ne multitudo criminum spei tuę detrimentum faciat, respice mulierem illam, cui quotidiana delicta

-- --

peccatricis cognomen indiderant. Videns onere tot flagitiorum se infeliciter premi, accessit ad Iesum, lachrymis pedes eius lauit, capillis detersit, unguento perfudit, et statim mortifero fasce leuatur | dimittuntur-que ei peccata multa, quia dilexit multum. Vtrum hoc de Maria Magdalena dictum | an de quadam alia incertum est. [ERROR: no link :] Mar. 16 et tamen de Maria quoque septem demonia eiecta fuisse Marcus testatur. per quę uitiis quibus inquinata fuerat, purgatam designat. Et ipsa igitur perpetua diaboli serua fuit, sed cum finem iniquitatibus fecisset, meruit fieri discipula Christi. [ERROR: no link :] Luc. 13. Remissorem autem ut magnorum ita multorum peccaminum se esse ostendere uolens Dominus, mulierem duodeuiginti annos inclinatam errexit | [ERROR: no link :] Io. 11. Lazarum post quadridui sepulturam iam foetentem ad uitam reuocauit. Quanuis ergo diu te Sathanas alligatum tenuerit, quanuis longo peccandi usu iam obdurueris | et toto tempore in scelerum tuorum monumento iacens contabueris, exolue tandem uincula, rumpe laqueos omnes | et diutinam mortem detestatus ad illum conuertere qui suscitat mortuos | et qui sepultos tumulatos-que facit reuiuiscere | et excusso de pedibus puluere mundatos exire, qui dimitti iubet peccanti non tantum septies, sed etiam septuagies septies. Semper itaque spera in Domino | et ora cum Propheta et dic: [ERROR: no link :]ps. 50. Miserere mei Deus secundum magnam misericordiam tuam | et secundum multitudinem miserationum tuarum dele iniquitatem meam, ut et misericordię magnitudo magnitudinem | et miserationum multitudo multitudinem tollat delictorum. Postremo ita tibi persuadeas uelim | nullum esse omnino genus, nullum numerum, quin utrunque clementia ignoscat diuina his quos peccasse poenitet | et misericordiam implorare non piget, a peccatis quibus Deus offenditur pro uiribus

-- --

abstinendo, quibus placeatur , iustitię operibus sese exercendo. Solis impoenitentibus et desperatis non est uenię locus. nequius tamen peccant qui desperant | quam qui pręsumunt. De utrorunque nunc uitio, cum de spe uenię satis hactenus dictum sit, breuiter explicemus.

-- --

De desperatione. Caput II

Qui pręsumunt, quoniam in peccatis perseuerando se saluari sperant, Dei iustitię derogant. Qui uero desperant, quia sibi ignosci posse diffidunt, Dei misericordiam denegant. Pręsumptione usus est latro a sinistris Dominicę crucis pendens, cum dixit: [ERROR: no link :] Luc. 23 Si tu es Christus, saluum fac teipsum et nos. Non eum erroris poenitet dubitando de Christo, non criminis, rapinas, quas fecerat, silentio prętermittendo; et tamen arroganter petit, ut saluetur. Sed licet ille de poena, quam tunc patiebatur, liberari postularit, ei tamen simillimi sunt, qui corrigi nolunt et poena quam in inferno luituri sunt, se liberos fore sperant, Deum quidem misericordem esse confitentes, iustum autem negantes. His contrarii sunt qui desperant. Grauitatem enim delictorum suorum considerant, et magnitudinem diuinę miserationis non perpendunt. Desperauit Cayn, cum fratre interempto diceret: [ERROR: no link :] Gen. 4 Maior est iniquitas mea, quam ut ueniam merear. Si de Dei clementia recte sensisset, profecto etiam id quod non merebatur, ab eo se impetraturum poenitendo sperasset. Nemo quippe ueniam accipit, quia ipse meretur, sed quia benignus est ille, qui eam largitur. Desperauit et Iudas Domini sui proditor. [ERROR: no link :] Matth. 17 Peccaui inquit tradens sanguinem iustum. restituit-que argenteos, quos inique acceperat. Sed nec poenitentia illi profuit | nec satisfactio, quia dolore superatus ad laqueum confugit, non ad Dei misericordiam. Dolere quidem debuit de peccato, sed non ita ut spem, quę in Deo est, de manibus dimitteret. Nos igitur, qui Deum in multis offendimus, et dolendo de culpa

-- --

ueniam speremus | et sperando ueniam de culpa doleamus. Vtrunque necessarium est ei, qui et poenas cupit euitare | et beatitudinem consequi sempiternam. De spe autem temere pręsumentium dicitur: [ERROR: no link :] Puer. 10 Spes impiorum peribit. Et de errore desperantium: [ERROR: no link :] Puer. 24 Si desperaueris, inquit, lassus in die angustię, imminuetur fortitudo tua. Dies angustię dies Iudicii est. Cuius autem tunc fortitudo imminuta fuerit, hic demonum accusationibus grauatus damnationi succumbet.

De decem praeceptis. Caput III

Illius autem spes nunquam fallitur, qui Dei pręcepta quam potest studiose obseruat, dicente Domino in Euangelio: Si uis ad uitam ingredi, serua mandata. Mandata uocat quę decalogo continentur. Non habebis deos alienos. Deus enim uester unus est. Qui somniis et sortilegiis et maleficiorum diuinationibus fidem pręstant, deos alienos colunt. Cum enim solius diuinę sapientię sit | futura nosse, hoc, quod Dei est, aliis tribuere pręsumunt. Non facies sculptile. Eo uidelicet animo, ut adores illud ac pro Deo habeas. Non est sceleris huius expers, qui pecuniam seculi-que diuitias magis

-- --

quam ęquum bonum-que diligit. Apostoli autoritate hoc probamus, qui Colossensibus scribens | auaritiam simulacrorum seruitutem appellat. Neque tamen per hoc mandatum ars reprobata est sculptorum uel pictorum. Non pingere aut fingere simulacra uetantur, sed adorare. Ideo sequitur: Non adorabis

-- --

ea neque coles. Ego enim sum Dominus Deus tuus. Quod autem nos quoque Christi sanctorun-que imagines adoremus, non ad ipsas imagines, ne idolatrię arguamur, sed ad eos quorum ipsę imagines apparent, adorationem dirigimus. Iccirco autem eiusmodi simulacra publice proponi solent, ut quoties conspecta fuerint, ad memoriam res gestas eorum quibus dicata sunt reuocent et ad imitandum fidelium mentes accendant. [ERROR: no link :] Secundum. Non assumes nomen Domini Dei tui in uanum. Ne contemnere uideare, quod pręcipue oportet reuereri. [ERROR: no link :] tertium. Memento ut diem sabbati sanctifices. Nos uero sabbati obseruationem ad diem Dominicum transtulimus, ne cum Iudeis in Christum non credentibus uideamur sentire, qui eum in sepulchro mortuum sabbato quieuisse fatentur quidem, sed postea uiuum resurrexisse negant. Itaque ob resurrectionis reuerentiam | eo quo facta est die ab operibus uacamus, nec tamen ita superstitiose | ut Iudei sabbato. Nam et mensas paramus | et calices abluimus | et multa huiusmodi agimus. Etenim seruilia opera quę uetantur, peccata potissime, quibus Deus offenditur, intelligimus, a quibus certe tunc magis est abstinendum, cum diuino cultui opera impenditur. [ERROR: no link :] Neque aliam ob rem festo die cessare debent manuum exercitia, nisi ut quisque cęteris omnibus curis expeditus diuina tantum tractet, templa uisitet, precationibus incumbat, missalibus sacrificiis intersit, prędicationes audiat | et totum tempus illud in Dei laudem cultum-que expendat. Cum ergo Dominicis feriatis-que ab Ecclesia institutis diebus maxime a scelere abstinendum sit, cur uos infrenis ac petulans iuuentus tunc pręcipue in ganeis crapulamini? in choreis lasciuitis? in iocis et ludis diffluitis? alearum tesserarum-que lusionibus tempus diuino honori dedicatum impie consumitis? In quo quidem lusu nec amissę pecunię damnum sine infamia | nec lucrum sine restitutionis debito | nec usus est sine peccato. nisi forte periurare | et dolos intendere | et aliena inique concupiscere | et inter se identidem rixari atque in contumeliam prorumpere fas esse dixerimus. omitto quod interdum nec manibus temperatur | et usque ad uulnera cędes-que peruenitur. Quanto ergo leuius crimen ab his diuertere | et alicuius honestę artis laboribus diem illum conterere | quam per ocium ad tam nefanda flagitia conuerti? Profecto minus offenderetis nullum omnino diem festum agere quam hunc quem agitis tot uitiorum obscoenitatibus prophanare. Concessus fuit olim Iudeis repudii libellus, ne in uxores quę displicuissent | ueneno sęuirent, sed potius uiuas dimitterent. Age iam permittatur et uobis, ut omnes dies profesti sint, nullus festus, ut potius manuum labore occupetur animus quam nihil agendo male agere assuescat. Nullus igitur sit uobis Dominicus dies, ne ipsum qui Dominicus est, in diabolicum conuertatis, dum eo toto tempore, quo ab operibus uacui estis, non tam Domino quam diabolo seruitis. Itaque nunc quidem ad uos pertinere arbitror hoc quod dicitur: Memento ut diem sabbati sanctifices, cum nequaquam sanctificetis eum, sed polluatis. Vt autem et ad uos pertineat, redite iam ad mentem et intelligite: ideo festis diebus a secularibus negociis feriandum pręcipi, ut exerceamur in diuinis | et non ut hauriendis luxuriis uoluptatibus-que incumbamus. Et hęc sane pręcepta sunt, quę ad Dei duntaxat cultum spectant. reliqua uero circa charitatem, quam proximis debemus uersantur. [ERROR: no link :] Quartum. Honora inquit patrem tuum et matrem tuam, ut sis longęuus super terram, quam Dominus Deus tuus dabit tibi. Natura ipsa nos prouocat | gratis parentes nostros colere et amare | quanto magis hoc facere debemus, cum etiam pręmium proponatur longęuitatis? Neque si quosdam imprimis parentum studiosos parum diu uixisse noueris, de promissione diffidas. Ideo terrenum et temporale bonum interdum cito subducitur, ut cęleste et ęternum gradu beatitatis celsiore cumuletur .

-- --

[ERROR: no link :]Quintum. Non occides. Cum neminem tibi lędere liceat, multo minus interimere. Ne iudici quidem aliquem capitis reum ex odio fas est interficere, sed ex lege. Quamobrem non tibi, sed illi, qui exequendis legibus pręficitur, dictum est | [ERROR: no link :] Exo. 22 Maleficos ne patiaris uiuere. Priuato autem homini ne iniuriam quidem, quam accepit, ulcisci permittitur, dicente Domino: [ERROR: no link :] Ad Ro. 12 Mihi uindictam et ego retribuam. [ERROR: no link :]Sextum. Non mechaberis. Omnis coitus hoc mandato prohibetur extra matrimonii copulam. Si continere non potes, cur sine uxore es? Sin potes, cur monachum non profiteris? Illud ne damneris, hoc, ut mercedis plus capias uoto suscepto castitatis. [ERROR: no link :] Septimum. Non furtum facias. Furti actio est in eum, qui contrectat rem alienam inuito domino. Igitur contra hoc pręceptum peregit | non solum qui aliquid furto sustulit, sed etiam qui per uim rapuit | uel per fraudem ellicuit | uel casu inuentum restituere noluit. [ERROR: no link :] Octauum. Non loqueris contra proximum tuum falsum testimonium. Cum enim Christus Dei Filius ueritas sit, quicquid aduersus ueritatem dicitur, Deum offendit. Non tamen omne mendacium ita graue crimen est, sed illud tantum, quod aduersatur charitati et cum alicuius detrimento perficitur. Fingere autem et mentiri, quod nemini noceat, leuis est culpa. Interdum ne culpa quidem, sed potius meritum. ut cum finguntur parabolę siue apologi ad pręcepta uirtutis. Nemo quippe ignorat ea conficta esse, non ut mendacium dicatur, sed ut ueritas disciplinę salutaris iocundius exprimatur, gratius acceptetur | tenacius-que menti discentis insideat. Hoc me fecisse nullo modo poenitet | edito illo quinquaginta parabolarum libello, dum prodesse plurimis cupio, non commento sed ueritate. De pernicioso autem mendacii genere scriptum est: [ERROR: no link :] Sap. 5 Os quod mentitur, occidit animam. De hoc uero quod excusamus ac defendimus, abunde in parte eius libri, quem de religiose uiuendi institutione inscripsimus, est tractatum. ubi sanctorum exemplis probatur | non solum fingere quandoque licere, sed etiam esse necessarium, quoties consultum uolumus uel nostrę uel aliorum saluti. [ERROR: no link :] Nonum. Non concupisces domum proximi tui! [ERROR: no link :] Decimum. Non desyderabis uxorem eius! His postremis Dei mandatis aperte discimus | non modo facto dicto-que posse delinqui, uerum etiam sola mali concupiscentia. Et si rem alienam nefas est concupiscere, multo magis auferre: Et si desyderare tantum alterius coniugem non debemus, multo minus cum illa rem habere. Concupiscentia enim et desyderium, quanuis crimine non careant, facilius tamen coercentur, si cupita non perficiuntur, difficilius autem, cum in consuetudinem facti uenerint. Insatiabiles nempe bestię sunt | auaritia et libido; non implentur haustu, sed quo magis hauserint, plus esuriunt. Hoc, quod sequitur: non seruum non ancillam, non bouem, non asinum neque omnia quę illius sunt, cum illo quod de domo non concupiscenda dicitur | iungenda censeo, ne ex decalogo hendecalogum faciamus. Cum ergo in fine his duobus pręceptis prauę cupidines uitandę iubeantur, quęrimus quomodo eas uitabimus, cum interdum etiam inuitis ac repugnantibus nobis sese ingerant | animum-que non parum solicitent ac lacessant? sed quamdiu refragamur, nihil nocent. Nocent autem, cum eas dominari permittimus et cum scelus quod nondum peractum uolumus | toto-que tandem uoluntatis affectu eo ferimur, quo illę blandiendo inducunt. Concupiscentia itaque mali nihil aliud est | quam firmus in malum consensus. quod quanuis non fiat, factum tamen iri cupimus.

De mandatorum consyderatione Caput IV

Hęc sunt Legis mandata in tabulis lapideis digito Dei descripta, ut cum omnia quę Legis sunt didiceris, ista potissime teneas, quę modo magis exquisito

-- --

magis-que mirabili tradita sunt populo fideli. [ERROR: no link :] Numeri 15 Cur enim ea Deus in marmore sculpenda curauit, nisi quia ęterna esse uoluit? ac ne quando de memoria exeant, palliorum fimbriis assui iussit uittas hyacinthinas, quas quoties aspicerent, toties eorum quę ad comparandas animi uirtutes pręcepta sunt, recordarentur. Nobis uero, quibus non iam littera, sed spiritu uiuere conuenit, uittę istę in corde, non in paliis reponendę sunt et nunquam dimittendę. Quid enim ita ardenter amplecti debemus ut mandatorum memoriam? Quorum obseruatio nos ex corruptibilibus facit incorruptos et ex mortalibus immortales et ex terrenis cęlestes, quę denique diabolo nos erripit et Deo coniungit. Talia considerabat uir sanctissimus Dauid, cum diceret: Quam dulcia faucibus meis eloquia tua, Domine! Super mel ori meo. Vis, ut et tibi dulcia sint? Noli in uerbis diuinis eloquii ornatum requirere; ita composita sunt, ut et docti et indocti, quod omnibus pariter profuturum erat, intelligerent. Sed attende, qualis quantus-que sit, per quem prolata sunt. Per illum utique, qui solus et acumen ingenii hominibus pręstat et ipsum dicendi leporem impartit. Idem enim et fons bonorum omnium est et largitor et cuius tam dicta quam facta nulla prorsus in parte argui queant, cum solus in cunctis ut maxime potens ita summe sapiens sit. Cogita etiam, quanta tibi in his obseruandis, quę pręcepta sunt, promittantur. Certe, non argentum neque aurum neque terreni regni fortunę subiecta potentia aut glorię humanę fragile bonum, sed illa firma atque stabilis beatitudo, qua nihil melius, nihil maius ab homine optari possit. Cum ista animo permensus fueris, tunc non solum quam dulcia faucibus meis eloquia tua, Domine dices, verum etiam cum eodem Propheta lętus cantabis: In uia testimoniorum tuorum delectatus sum, sicut in omnibus diuitiis. Et iterum: Bonum mihi lex oris tui super milia auri et argenti. Et rursum: Dilexi mandata tua super aurum et topazion. Item eodem psalmo: Lętabor ego super eloquia tua, sicut qui inuenit spolia multa. Quid enim illis preciosius, quid optabilius, quę sola nos efficere queant cęlo dignos, ęternitatis compotes, summi boni certos perpetuos-que possessores? Talia si tecum, ut debes, quotidie reputaueris, iam tandem cęlestium mandatorum amore captus atque ad eorum autorem Deum conuersus dices: Ignitum eloquium tuum uehementer, et seruus tuus dilexit illud. Non poteris enim illud non maxime diligere, in quo tibi tam grande bonum propositum esse intellexeris. Prudentia pręterea mirum in modum proficere et sapientia compleri incipies. Hoc tibi Baruch prophetę uerbis promittitur. Neque enim fallit ille, per cuius os Spiritus Sanctus locutus est: Audi, inquit, Israhel, mandata uitę! Auribus percipe, ut scias prudentiam. Et Iesus, Sirach filius, cuius dicta sacris uoluminibus inseri meruerunt: Fili, ait, concupiscens sapientiam, conserua iustitiam, et Deus prębebit illam tibi. Ac ne de aliqua alia, quam quę in mandatis continetur, justitia dictum putares, alibi explanat dicens: In mandatis Dei assiduus esto, et ipse dabit tibi cor, et concupiscentia sapientię dabitur tibi. Hinc est, quod in his uersatus Dauid omnibus humanę scientię professoribus se sapientiorem factum audet asserere et Domino confidenter loquitur dicens: Super omnes docentes me intellexi, quia iustitia tua meditatio mea est. Et: Super senes intellexi, quia mandata tua quęsiui. Abeat igitur cum suis dissertationibus Plato et cum argumentis Aristoteles et cum sophismatum callidis captionibus omnes ueteris Academię philosophi! Vera sapientia est Deum nosse et tam edicta quam interdicta eius tota animi sedulitate obseruare. Cęterum, nequis obseruandorum difficultatem ignauię suę fauens insipienter excuset et impossibilia esse prędicet, audiat Ioannem Apostolum dicentem: Hęc est charitas Dei: ut mandata eius custodiamus. Et mandata eius grauia non sunt. Audiat et Moysen in Deuteronomio sibi loquentem: Mandatum hoc quod ego pręcipio tibi hodie,

-- --

non supra te est, neque procul positum, nec in cęlo situm, ut possis dicere: Quis nostrum ualet in cęlum ascendere, ut deferat illud ad nos, ut audiamus atque opere compleamus? Neque trans mare positum, ut causeris et dicas: Quis e nobis poterit mare transfretare et illud ad nos usque deferre, ut possimus audire et facere quod pręceptum est? Sed iuxta te est sermo ualde, in ore tuo et corde tuo, ut facias illum. Quid ergo, quod supra nos non est, amplecti recusamus? Et quare, quod cordi insitum est, id euellere ac proiicere conamur? Nonne, cum hoc agimus, intus quibusdam conscientię stimulis pungimur? Quasi qui contra naturę uim nitamur, dum ab his, quę iubentur, declinamus. Perspicuum est igitur, quia prauis affectibus superati neque Deo neque conditionis nostrę rationi obedimus. Quę pręterea dementia est, immo quis furor, uitium sequi malle, cuius finis poena perennis est, quam uirtutem, qua beatitudo comparatur ęterna? Beatitudinem autem decalogi obseruatoribus promissam quis ambiget, cum Veritas in Euangelio, ut supra retulimus, dicat: Si uis ad uitam ingredi, serua mandata. Idem Dominus alibi quoque, cum de Deo Patre loqueretur: Scio, inquit, quia mandatum eius uita ęterna est. Si ergo tantę mercedis compotes esse cupimus, Dei mandata ne deseramus. Quę sicut perfectę uirtutes sunt, ita perfectionis numero, id est, decade censentur. Hęc est itaque frugum decima sanctarum in horreum Dei inferenda multo melius quam illa, quę de terrę foetibus collecta offerri solent. Hę sunt decem conchę a uero Salomone positę, in quibus lauari debent, non pecudum ut olim, sed animarum nostrarum uictimę in holocaustum charitatis Deo consecrandę. Hęc est cithara illa ille-que decacordus , ad quem nos hortatur Dauid dicens: Confitemini Domino in cithara, et psalterio decem cordarum psallite ei! Hę denique sunt decem plagę illę, quibus pharao, aduersarius noster, percutitur et nos per eas liberati ad Terram usque Promissionis perducimur, terram lacte et melle manantem, id est lucis ęternę candore uisionis-que diuinę dulcedine refertam. Quę non mortuuorum terra, sed uiuentium dicitur, nequis alibi uiuere cupiat quam ubi semper feliciter uiuat et mori non possit. Cum-que ad tam inęstimabile bonum hac sola uia peruenitur, ad eam ipsam Salomon sapientię dono insignis te stimulat dicens: Conserua, fili, pręcepta patris tui, id est, Dei, et ne dimittas legem matris tuę, id est, Ecclesię. Liga ea in corde tuo iugiter et circumda gutturi tuo, ut uidelicet neque cogitatione delinquas neque lingua labaris. Cum ambulaueris, inquit, gradiantur tecum, et cum dormieris, custodiant te, ne pecces, et uigilans loquere cum eis. Quęris, cur ita? Ne scilicet, quamdiu per huius uitę curricula incedis, iustitię iter deseras et uel per quietem diaboli ludificationibus capiaris uel, cum euigilas, de mundo prius quam de Deo cogites. In quo quidem imitandus est nobis ille, qui ait: Quomodo dilexi legem tuam, Domine! Tota die meditatio mea est. Igitur quotidie tecum reuolue, quotidie mente rumina, quęcunque Deo placent ut scias, quęcunque displicent ut deuites. Ac si quando pigebit cuncta repetere, ad summam illam in Euangelio a Domino factam protinus recurre: Diliges, inquit, Dominum Deum tuum ex toto corde tuo et ex tota anima tua et ex tota mente tua. Hoc est maximum et primum mandatum. Secundum autem simile huic: Diliges proximum tuum sicut teipsum. In his duobus mandatis, inquit, uniuersa lex pendet et prophetę. Omnia quippe pręcepta tam Legis quam Euangelii ad hunc ipsum rediguntur finem, ut Deus et proximus diligatur. Ita tamen proximum dilige, ut Deum non offendas. Ita Deum ama,

-- --

ut nihil magis, nihil ęque | amasse arguaris. [ERROR: no link :] Pma 15. Et si charitas Dei hęc est, (sicut Ioannes apostolus testatur) ut mandata eius custodiamus, mendax est profecto, qui se Deum diligere dictitat | et pręcepta eius non seruat. Quę quo diligentius adhuc studiosius-que amplectamur, cum de obseruatorum pręmio satis dictum sit, de transgressorum quoque poena aliquid memoremus.

De praevaricatorvm poena. Caput V

Siquis interim alteri infensus maligne cauilletur | sibi in mandatis ne occidat uetari | et non ne odio habeat | aut aliquod aliud iniurię inferat genus, meminisse debet | cuncta quidem, quę in altera tabula conscripta sunt, ad illam summam redigi, qua iubemur | ita proximos ut nosmetipsos diligere. Quo semel recepto | non solum ab omni offensa erit cessandum, sed etiam bene cuique optandum bene-que faciendum, et quod nobis indigentibus ab aliis exigeremus, id aliorum necessitati pręstandum. Si cui tamen quicquam mancum in decalogo imperfectum-que uidebitur, omnium perfectionem ex Euangelio petat: [ERROR: no link :] Matth. 5 Non ueni inquit Saluator soluere Legem sed adimplere. Quamobrem sicut Legis ita et Euangelii mandata obseruare nobis necesse est, si saluti nostrę consultum iri uolumus. Nam et ipse Euangelii autor Christus, quęcunque docendo tradidit nobis, ea se a Patre accepisse dixit; hoc quoque habens a Patre, ut Filius sit, Patri tamen coęternus et consubstantialis. Atque ita fiet, ut illa, quę uel per Patrem uel per Filium uel per Spiritum Sanctum iubentur, unius Dei iussa esse credamus, unius maiestatis imperia. Quędam tamen ad tempus obseruanda, ut illa, quę futurorum figuras continebant, quędam semper, ut hęc ipsa de quibus nunc agitur, quę ad uitę morum-que institutionem spectant. Illa uero, quę perfectionis sunt, id est, ut paupertatem castitatem-que colamus, monasticę uitę modum normam-que sectantes, nostro relicta suunt arbitrio, antequam ea seruandi uoto nos obligemus. Quod si uouerimus, pręstare tenebimur non minus quam illa, quę iussa sunt. Pręuaricator est, qui secus fecerit. Sed iam redeat, unde digressa est oratio et sicut instituimus ipsas pręuaricatorum poenas fidelium traditionum scripta percurrendo solicite scrutemur. Neque hoc sine dolore, immo nec sine metu, ne ipsi quoque cum peccatores simus, in illas incidamus. Legimus enim in Deuteronomio execrationes de monte Hebal a Leuitis Dei iussu prolatas, et inter legendum contremiscimus. Maledictus, inquiunt, qui facit sculptile, quod est contra primę tabulę mandatum. Contra secundę autem pręcepta delinquentibus dicitur: [ERROR: no link :] Deut. 27 Maledictus qui non honorat patrem suum et matrem suam! Maledictus qui transfert terminos proximi sui! Maledictus qui errare facit cęcum in itinere! Maledictus qui peruertit iudicium aduenę, pupilli et uiduę! Maledictus qui dormit cum uxore patris sui et reuelat operimentum loculi eius! Et qui dormit cum iumento uel cum sorore uel cum socru uel cum uxore proximi! Et qui percusserit proximum et qui pro precio uitę insidiatur alienę! Post multa: Maledictus, aiunt, qui non permanet in sermonibus legis huius nec eos opere perficit! Deinde iterum ad maledicendum acrius insurgentes ad transgressorem-que conuersi dicunt: [ERROR: no link :] Deut. 28 Maledictus eris in ciuitate, maledictus in agro, maledictum horreum tuum et maledictę reliquię tuę, maledictus fructus uentris tui et fructus terrę tuę, armenta boum tuorum et greges ouium tuarum! Maledictus eris ingrediens et maledictus egrediens.

-- --

Longum foret cuncta referre, quę ibi colliguntur, sed breuiter: nihil prorsus mali, quod in hac uita mortalibus accidere possit, prętermittitur. Vsque adeo graue crimen est diuinis nolle parere mandatis et aduersus ea niti proprię uoluntatis libidini blandiendo. [ERROR: no link :] Leuit. 26. Eadem enumerantur in Leuitico, et pręcipue fames, pestilentia, gladius. multis-que in locis Scripturę idipsum non siletur. ut quod toties repeti audis, euenturum peccatis exigentibus minime dubites. Nam in Esaia quoque loquens ipse terrę cęli-que Conditor ac Dominus ait: Si uolueritis et audieritis me, bona terrę comedetis. Quod si nolueritis et me ad iracundiam prouocaueritis, gladius deuorabit uos. Multa huiuscemodi in Hieremia, multa in Ezechiele, nec pauca in reliquis prophetis leguntur minis terroribus-que plena. Quorum quam certus euentus fuerit, cum plurimarum urbium excidia tum potentissimorum quondam regum infelicissimi exitus testantur. [ERROR: no link :] Reg. 1. 31. Primus Israhelitarum Saul rex, sicut a Samuele propheta ei prędictum fuerat, quia uoci Domini non obediuit, a Palestinis magno pręlio superatus cum liberis occubuit; sceptrum quoque de domo et familia illius ad alios fuit translatum, ut, quale scelus sit Dei mandata pręterisse, non ipse solum, sed etiam filius, qui reliquus erat, nepotes-que sentirent. Vt autem post hunc aliorum quorundam parem fortunam silentio transeam, Sedechię maiori deploratione digna clades compellit, si modo plorandi sunt, qui iuste pro scelere puniuntur. [ERROR: no link :] Reg. 4. 25. Hic capta a Caldeis Hierosolyma cum fugeret, comprehensus uinculis-que constrictus coram rege una cum liberis adducitur. Hi spectante patre trucidantur, ille deinde etiam oculis orbatur, quas mallet ante errutos, ne filiorum cędem uideret. Vinctus postremo et cęcus in Babylonem est ductus, templum ipsum atque domus urbis igni consumptę, turres ac moenia solo ęquata, populus captiuus, pręter eos qui ceciderant, Babylonem translatus. [ERROR: no link :] Hier. 35 Quę fere omnia per Hieremiam prophetam comminatus fuerat Dominus tam regi ipsi quam populo, eo quod filios Rechab patri magis obedientes fuisse comperisset quam illos sibi. Iusiurandum enim uiolauerant, rebelles facti Caldeorum regi Nabuchodonosoro, templum Dei sui gentilium ritum secuti polluerant, prophetis uera uaticinantibus illuserant | et cum propterea tot mala se passuros audissent, deprauatos animi mores corrigere neglexerant. Contempta itaque diuinitas non distulit uindictam, ubi in flagitio cognouit obduratos | et cum nulla denunciatione futurę ultionis deterreri possent, ultima calamitate afflixit. [ERROR: no link :] Reg. 4. 17 Antehac ob idem delictum et Samaria ab Assyriis debellata | et populus cum rege Osee patriis auulsi sedibus in Assyriam-que traducti seruierunt. Nemo ergo regum, nemo principum uel sibi uel imperii sui uiribus nimio plus confidat. Siquis pręuaricator mandatorum Dei esse perseuerauerit et nec uno aut altero flagello commonitus ab impietate animum auerterit, repente uidebit misceri omnia quę ditionis suę sunt, hos capi, illos cędi, alios desciscere, diutinam libertatem statim seruitute mutari | et opes illas, quas multorum annorum uictorię aceruauerant, paruo temporis momento hostium predam fieri. Neque enim hoc humanę uires efficiunt, sed iniuriarum suarum ultor Deus, qui solo nutu et cęlum diruere et terram potens est dissipare. Secure feliciter-que regnabit, qui ipsum regem regum et dominum dominantium nouerit colere ac reuereri. Nobis tamen nulla omnino seculi huius aduersa ęque timere conuenit atque illa quę post pręsentis uitę finem peccatoribus infliguntur. Pręsentia enim mala quanuis teterrima uenerint, longiora esse nequeunt uitę nostrę breuitate.

-- --

nullum-que infortunium tam immane esse potest, quod non leniat ac mitiget aduentantis et iam iam-que affuturę mortis expectatio. At uero illa supplicia, quorum nullus speratur finis, nulla intermissio, nullum leuamen, quis non exhorrescat? nisi qui ne his quidem, quę de inferorum poenis diuinitus tradita sunt, fidem adhibet. Quę sane incredulitas nequaquam a suppliciis hominem liberat, sed eidem duplicat eorum grauitatem. Leuiora sunt enim, quę fragilitate naturę peccamus quam quę animi malicia credere nolendo committimus. Igitur siue quis credit | siue non credit, si aliter ac omnibus pręceptum est uixerit, saluus esse non poterit. quia longe est a peccatoribus salus. Mandati transgressio primos homines Adam et Euam eiecit de paradiso. Angelos de cęlo pręcipitauit | Et tu eiusdem fortasse delicti reus illo ascendere speras? Fallet te spes ista, fallet profecto, nisi poenitentiam egeris. Poenitenti autem pręstabitur miseratio. Dicente Domino: [ERROR: no link :] Matth. 4 Poenitentiam agite, et appropinquabit uobis regnum cęlorum. Quod si ad uiam iustitię, a qua procul aberras, reuerti neglexeris, iam tandem tuę imbecillitati derelictus peccata super peccata cumulabis | ac ueluti absque gubernaculo in mari fluctuans nauis, quocunque concupiscentię tuę te impellet flatus, eo fereris. Id tibi futurum ille qui nouit omnia antequam fiant prędicit | in psalmo ita loquens: [ERROR: no link :] Ps. 80 Non audiuit populus meus uocem meam, et Israhel non attendit mihi. Et dimisi eos secundum desyderia cordis eorum; ibunt in adinuentionibus suis. Nihil illo homine infelicius, a quo diuinę benignitatis auxilium subtrahitur. Cum enim sic destitutus nihil boni per se agere possit | et suis affectibus ad malum pronis anhelet, continuo in omne nefas pręceps feratur necesse est. Iccirco non solum a paradisi expectatione excluditur, verum etiam in dies grauius futurum sibi supplicium comparat in inferno. [ERROR: no link :] Io. 12 Ille enim seruus, (ut in Euangelio legitur) qui cognouit uoluntatem Domini sui, et non se pręparauit et non fecit secundum uoluntatem eius, plagis uapulabit multis. Ne igitur ęterni ignis magis omnibus expauescendo tormento obnoxii simus, post pręteriti delicti poenitentiam | ad iustitię capessenda opera accingamur, auxilium a Domino implorantes, ut ea quę nos facere iussit, ipso adiuuante

-- --

faciamus | et quę fieri uetuit uitemus. Ita Christianę hęreditatis, quę omnem nostrę ęstimationis computationem superat, consortes esse merebimur. cum ipse Christus dicat: [ERROR: no link :] Matth. Quicunque fecerit uoluntatem Patris mei qui in cęlis est, ipse meus frater, soror et mater est. Quasi diceret: Is mihi in cęlesti regno erit coniunctissimus | atque arcta imprimis cognatione copulatus, qui hic in exequendis Dei mandatis mihi proximus effici studuerit. ut sit particeps Christi glorię, qui Christi prius extiterit obedientię comes. Cęterum, quoniam undique insidię, undique laquei nos circundent , magnopere nobis uigilandum erit, ne in illis incidamus. Non incongrue igitur post mandatorum tractationem de uigilia disseremus.

De vigilia. Caput VI

Vitę mortalium tempus quam breuissimum est. ipsi senes parum se uixisse conquęruntur. Sed cum uita uigilia est, nonne etiam tanto minus uiuit aliquis, quanto plus quieti ac somno indulget? Nolo tamen ut extendendę in longius spacium uitę gratia | uigiliarum obseruatio te delectet, sed ea duntaxat de causa ut a uitiis facilius abstineas | et uirtutibus proficias magis. Vigilando autem utrunque effici posse

-- --

facile nobis persuadebimus,

-- --

si Noui Veteris-que Instrumenti fidelia testimonia audire uoluerimus. Clamat in Euangelio Dominus: [ERROR: no link :] Matth. 26 Vigilate et orate, ne intretis in tentationem! Periculum ergo imminet illis, qui ultra naturę necessitatem dormiunt, ne carnis diaboli-ue tentationibus superati delinquant. Nam etsi spiritus promptus est ut obediat Deo, caro tamen infirma et ad uitium prona, nisi uigilię freno teneatur, facile corruet. Cuius quidem periculi minime ignarus apostolus Petrus | nostrę saluti prospiciens ait: [ERROR: no link :] Petri prima 5. Sobrii estote et uigilate, quia aduersarius uester diabolus tanquam leo rugiens circuit quęrens quem deuoret; cui resistite fortes in fide! Vigilantia primo opus est, ne imparati opprimamur, deinde fide, ut resistamus et uincamus. Quod si sępius uincere contigerit, etiam uirtute proficere continget. Superatis enim nequitię suggestionibus | restat ut ad bonorum operationem conuertamur. Ad hęc autem perficienda non sufficit nostra fragilitas. [ERROR: no link :] Ps. 126 Nisi enim Dominus ędificauerit domum, in uanum laborant, qui ędificant eam. Ope igitur indigemus diuina, quę precibus impetratur. dicente Domino: Petite et dabitur uobis. Precationibus uero offerendis nullum tempus magis idoneum esse horis nocturnis, nullum acommodatius esse creditur. Atque ideo Propheta hortatur nos dicens: [ERROR: no link :] Ps. 133 In noctibus extollite manus uestras in sancta | et benedicite Dominum. Nox itaque meditationum mater est, dies actionum. Has inter se uices partisse uidentur, quandoquidem Saluator quoque noster, ut huiusce rei nobis documento esset, per diem docuisse in templo, noctu autem in monte Oliueti exiens orasse perhibetur. Noctu ergo surgentes meditando atque orando quęramus cum sanctis mulieribus uirtutum aromata, ut illis ungamus Iesum. Si cum sanctimonię odore ad se uenientes conspexerit, qua pietate est, iocunde gratanter-que suscipiet. In nobis implebitur dictum illud: Beati sunt serui illi, quos cum uenerit Dominus, inuenerit uigilantes. Pręterea quemadmodum ętas uitę nostrę breuis est, ita et incerta. Plurimos frustratur speratę senectutis expectatio. denique quis est qui unum diem, immo, unam horam a mortis periculo alienam possit sibi promittere? Quam multos , dum sani ambulant, dum fabulantur, dum rident, uel casus exterior | uel morbus interior | repente deiicit et extinguit? In eo itaque nostrę saluti consulitur, quod Saluator ait: [ERROR: no link :] Mar. 13 Videte, uigilate et orate! Nescitis enim quando tempus sit. Sicut homo qui peregre profectus reliquit domum suam | et dedit seruis suis potestatem cuiusque operis | et ianitori pręcepit ut uigilet. Vigilate ergo | nescitis enim quando Dominus domus ueniat, sero | an media nocte, an gallicantu, an mane, ne, cum uenerit repente, inueniat uos dormientes. Ac ne solis discipulis id pręceptum quis diceret: Quod uobis dico, inquit, omnibus dico: Vigilate! Dominus domus huius, id est, corporis humani est Christus. Serui sunt quinque sensus, ianitor anima. hęc si bene uigilauerit, sensus ipsi ad bene operandum recte disponentur. Isto autem modo expectatus Dominus cum uenerit, neque in seruis neque in ianitore quod condemnet inueniet. Tametsi Dominus noster in fine seculorum uenturus sit, ut simul omnes iudicet, cuiusque tamen merita in exitu uitę discutit | et singulorum facta diiudicat. Qualis ergo quisque nunc decesserit, talis etiam in illo ultimo iudicio cum corpore apparebit. Vigilare itaque iubemur, ne mors imparatos occupet. Et quoniam nescimus diem neque horam, semper est uigilandum. Semper autem uigilat, qui semper a malo abhorret | et bonum, ut Deo placeat, agere pro uiribus non cessat. Fieri quidem nequit, quin partem aliquam temporis quieti

-- --

cedamus, cum nostrę conditionis imbecillitas | ut cibo | ita somno quotidie indigeat. Sed audeo dicere, quod somnus quoque iusti uigilia sit. Nam ubi diurna opera pie religiose-que peregit | et ante somnum quę Deo grata sunt cogitauit, etiam post somnum quę cogitauerat perficere maturat. Ideo-que citius expergiscitur et exurgit, ut quanto minus dormierit, tanto plus apud Deum meriti bene operando sibi comparet. Igitur non plures horas dormitioni impartit quam naturę necessitas postulat. ut totum quod superest, semper in Dei laudem | aut orando | aut aliquid aliud agendo expendat. Siquod momentum ocio transierit, illud sibi deperisse arbitratur. Porro, satis erit | sex horas ad mediam noctem somno dare, a media uero nocte Romano ritu initium diei capere, nisi aliqua corporis imbecillitas longiorem sibi quietem exegerit. Iste autem a media nocte ad sacrificia laudis Deo offerenda exurgendi mos omnibus monachorum collegiis iam inoleuit. Et quod Ecclesię instituto probatum apparet, id sequi, id curare atque amplecti saluberrimum esse sentimus. Sic olim sanctissimi uiri prędicauerunt, sic docuerunt, sic suo exemplo factitandum ostenderunt. Dauid ipse, quem Deus prę omnibus Iudeę regibus dilexit | [ERROR: no link :] Ps. 118 Memor fui, inquit, de nocte nominis tui Domine, et custodiui legem tuam. Et iterum: Media nocte surgebam ad confitendum tibi. Esaias qui cuncta quę euangelistę narrant | multo ante quam euenirent prędixit, ipse amore in Deum accensus ait: [ERROR: no link :] Esa. 25 Anima mea desyderauit te in nocte, sed et spiritu meo in pręcordiis meis de mane uigilabo ad te. Hieremias quoque, ante sanctificatus quam natus, futuram Hierosolymę euersionem lugens et precibus misericordiam implorandam suadens nullas efficaciores fore credidit, quam quę nocturno tempore factę fuissent. Ideo [ERROR: no link :] Tr. 2 Consurge inquit, lauda in nocte, in principio uigiliarum effunde sicut aquam cor tuum ante conspectum Domini. [ERROR: no link :] Luc. 2 Et in Euangelio legimus | pastoribus uigilias noctis agentibus angelo adueniente Saluatoris natiuitatem fuisse nunciatam. Cuius memoriam Ecclesia quoque a media nocte (tunc enim de Virgine editus creditur) celebrare consueuit. [ERROR: no link :] Luc. 2 Tunc etiam, cum in templum puer Iesus est illatus, Anna Phanuelis filia Redemptorem Israhel agnouit sanctarum uigiliarum merito, quia non discedebat de templo, (ut euangelista ait) ieiuniis et obsecrationibus seruiens nocte ac die. [ERROR: no link :] Act. Paulus apostolus cum Syla discipulo in carcere positi, media nocte Deo laudes decantant, et carceris fundamenta quassantur, ostia reserantur, uincula soluuntur et ipsi non refragante, sed rogante magistratu liberi dimittuntur. in tantum profuit nocte intempesta ad hymnnos Deo reddendos exurrexisse. Has emulanda tu qui sanctus es, ama uigilias ut sanctior sis. et tu qui peccator es, ut citius ueniam impetres. Artifices partem noctis suo uendicant labori, ut, quo plus operis confecerint, plus lucri consequantur. Quod ergo illis pro adipiscenda pecunia non est iniocundum, sępe enim cantant dum exercentur, hoc tibi molestum esse poterit pro lucranda cęlesti gloria? Nimium delicatus es, ne dicam stultus, si tantum boni tibi parare posse speras tota nocte stertendo. Illis tantum et nocte et die dormire satius esse, de quibus dicitur: [ERROR: no link :] Prouerb. 4 Non dormiunt, nisi cum male fecerint. Qui ideo peruigilant, ut latrocinentur, ut furentur, ut crapulentur, ut libidini luxurię-que satisfaciant. Minus enim peccarent | dum dormiunt nihil agendo | quam male agendo dum uigilant. Tales uigilię tam fugiendę sunt quam hę, de quibus loquimur, expetendę. His aduersus mortiferę uoluptatis illecebras armamur, his diaboli uires frangimus | et in dies efficimur fortiores. In his orando, legendo, meditando, quam suauis est Dominus gustamus. Per has

-- --

mundatur animus, acuitur intellectus, mens ad cęlestia contemplanda errigitur | et gaudia illa quę eloqui nescit, se interdum sensisse miratur. Hę sunt sanctarum uigiliarum dotes, hęc commoda. quę si tanta non essent, immo si minora forent quam dicimus, uigilandum tamen nobis esse suaderem, ne somnolentię damna subire cogamur. Quę nunc nosse operęprecium erit, ut mali comparatione bonum ipsum quanti faciendum sit, magis patescat.

-- --

De malo somnolentiae. Caput VII

Cuius longior quam natura postulat fuerit somnus, non solum bene agendi tempus perdit, sed etiam ipse ad uitia promptior fit, dum corpori magis quam animo obsequium pręstat. Raro uidebis eos qui somniculosi sunt, a luxuria libidinibus-que abstinere. Cum crapulati fuerint, graui sopore premuntur, quos ronchizantes non facilius excites | quam syluestres ursos | aut uitulos marinos. Putas experrecti ad orationes procumbant | uel ad decantandos psalmos instent? ientacula conquirunt, prandia deinde parari iubent, et cum hesternas perpotationes diu dormiendo uix edormierint, iam sese nouis ac recentibus ingurgitant | ne tunc quidem uigilare putandi cum uigilant. Nam eo quoque tempore inerti ueternoso-que stupore premi uidentur, oscitant, hiatant , languentibus nictant ocellis | se-que elatis lacertis ac prolato pectore distentant | et nisi totam noctem dormierint, somnum a se fugisse lamentantur. Tunc remedia quibus reuocetur disquirunt: iam papauer, iam lactucę parantur, iam titillatio circa digitos uolas-que pedum discurrit, seruis ibi pruritum excitantibus, ut dominus qui usque mane soporem suum continuare nequiuit, eo iam non interrupto ad meridiem duret. atque istos tam effoeminato ocio assidue torpentes de improuiso mors occupat. Neque enim diu uiuere queunt, qui multo somno dediti marcent. tument uultus lurido colore infecti | putrescentia-que uiscera repente inuadens ualitudo dissoluere festinat. Et quoniam nulla his cura fuit sanctis actionibus inuigilare, quibus nixi in cęlum euolarent, peccatis pręgrauati ad inferos descendunt. Quod

-- --

sibi ualde metuens Propheta orabat cum diceret: [ERROR: no link :] Ps. 12 Respice et exaudi me Domine Deus meus | illumina oculos meos, ne unquam obdormiam in morte, ne quando dicat inimicus meus: pręualui aduersus eum. Profecto nisi inimicus pręualeret, id est nisi periculum esset dormientibus, ne inimici huius dolis capiantur, sine causa Dominus Discipulos increpuisset, cum dixit: [ERROR: no link :] Matth. 26 Sic non potuistis una hora uigilare mecum? Quare autem illos uigilare uellet, continuo palam fecit dicens: Vigilate et orate, ut non intretis in tentationem! Huiuscemodi quidem periculi testis est etiam parabola illa, in qua legitur: [ERROR: no link :] Matth. 13 Cum dormirent homines uenit inimicus homo | et superseminauit zizania in medio tritici. Et illa altera: [ERROR: no link :] Matth. 24 Si sciret pater familias qua hora fur uenturus esset, uigilaret utique | et non sineret perfodi domum suam. Inimicus igitur noster et fur diabolus est. Somnolentis et ocio uacantibus magis insidiatur, quia minus prouidi sunt ad cauendum facile-que ad omnes uoluptatum illecebras inclinantur. Qui certe si capti et irretiti fuerint, tunc demum intelligent, quam male dormierint, cum uillicationis suę reddere rationem compellentur. Datum quippe sibi tempus ad poenitendum ac bene agendum | inutiliter, immo et nequiter consumpsere. Nihil de futura uita cogitantes, dum pręsentem in deliciis corporis dormiendo lasciuiendo-que transigunt.

-- --

-- --

De somniis. Caput VIII

De istorum numero etiam illos esse dixerim, quos uanę somniorum suorum imagines quasi futuri diuinę ita delectant , ut quotidie uisa enarrent | et siquando sequatur euentus, uera se uidisse iactitent. ueluti digni quibus cęlestis prouidentię mysteria pandantur. cum magis illis conueniat in Prouerbiis dictum: [ERROR: no link :] Ecclesi. 34 Quasi qui apprehendit umbram et persequitur uentum, sic et qui attendit ad uisa mendacia. Neque tamen imus inficias quandoque per somnium uera nunciari. [ERROR: no link :] Gen. 28 Nam ut obiter aliquid ea de re dicamus, Iacob duodecim tribuum pater cum obdormisset, uidit cęlestem scalam | angelos-que ascendentes et descendentes. Et a Domino audiuit | terrę in qua dormiret, se possessorem fore | semen-que suum per orbem esse propagandum. [ERROR: no link :] Gen. 37 Hoc in Genesi legimus | et ibidem de Iosepho eius filio, cuius somnio cognitum est | ipsum patri matri-que ac fratribus honorabilem futurum, manipulorum et stellarum quę uidit, solis quoque et lunę argumento. Ab his enim per quietem se adoratum dixerat. Idem Ioseph magistri pincernarum pharaonis et pistorum prępositi, cum quibus tunc in carcere erat, somnia interpretatus est, diuersę quidem sortis, sed certissimi euentus | ac nihil prorsus ab interpretationis sententia discrepantis. Pręterea in Iudicum libro Gedeonis uictoria aduersum Madianitas ante per nocturnam imaginem fuit uulgata quam euenisset, quodam somniante, quod ordeaceus panis castra Madianitarum suo ictu subuertisset. Regum quoque historia testatur | Salomoni dormienti apparuisse Dominum |

-- --

fuisse-que locutum, et sicut petierat, rerum scientiam ac sapientiam contulisse. Somnio fidem fecit euentus. Nam eum sapientissimum inter reges fuisse satis constat. Danielis etiam somnia de uentis pugnantibus ac bestiis de mari ascendentibus | et aliis quę leguntur, nisi futurę ueritatis signa extitissent, ne scripta quidem in uoluminibus diuinis fuissent. Veniamus ad Euangelium. Magi ne ad Herodem reuerterentur somnio admoniti capitis periculum euaserunt. Iosephus in somniis accepto responso, cum puero Iesu et matre eius uirgine fugit in Aegyptum, ut ipsum Iesum neci subtraheret, qua Herodes ipsum solum quęritans aduersus insontem multorum infantiam erat sęuiturus. Ad hęc non pauca in sanctorum uitis relata legimus, quibus credere compellimur | per quietem sępenumero quę uera sunt reuelari. cum pręsertim ipse Dominus (ut in Numeris scriptum est) dicat: [ERROR: no link :] Nume. 12 Siquis fuerit inter uos propheta Domini, in uisione apparebo ei | uel per somnium loquar ad illum. Sunt tamen quędam, quę per demonum illusiones accidunt, uana atque fallacia, ueris tamen interdum mixta, ut credantur. Demonis enim calliditas quo animo falsum aliquid suadet, eodem et uerum reuelat, utique ut nimium credulos | et iam sibi libere confidentes facilius euertat | atque in foueam alicuius mortiferi erroris pręcipitet incautos. Prudentia igitur opus est ad deuitandos dolos, quos ille ueterator nobis dormientibus per ipsa somniorum phantasmata struere consueuit. Minimum itaque erit ei credendum, qui perpetuus humani generis aduersarius esse noscitur. Quicquid ille quocunque modo suggesserit, nisi uirtute diuina compulsus suggerat, non ueritatem sed laqueos esse certo scias. tunc etiam magis erit cauendum, cum se ostenderit amicum | et palpare animum blanditiis coeperit. Illa uero insomnia, quę uel ab aliqua animi passione | uel corporis morbo | uel negociorum cura | uel diurna uerborum ultro citro-que

-- --

habitorum contentione prouenire solent, semper uana

-- --

futilia-que sunt et nulla prorsus fide digna. Quod si quid ita ut somniatum est euenerit, non somnio credas, sed cuidam pręsagę mentis diuinationi. Fieri enim non potest, quin aliquando ita contingat, ut futurum prędicimus. Porro uisa illa, quę diuinitus immittuntur, quanuis uerissima semper sint, non tamen omnibus ęque accidunt. Bonis quippe ad consolationem, malis ad terrorem. Bonorum sunt illa quę pręmisimus. malorum autem ista quę dicemus. Pharao rex cum dormiret, boues uidit septem crassas | et totidem alias macilentas. eodem-que numero triticeas spicas, alias turgentibus aristis plenas, alias effoetas exiles ac prorsus uanas | Et quemadmodum ista disserens Ioseph sanctitate notus prędixerat, septennem annonę copiam septennis fames est subsecuta. Nabuchodonosori quoque regis dirum ac triste somnium, siue statuam quam uidit consideres | uario metallo compactam | siue arborem supra modum proceram atque amplam. Vtroque enim somnio Daniele interpretante didicit | futuram regni cladem | et suimet qui felicissimus putabatur, extremam miseriam. Pilati etiam uxor in Euangelio multa per uisum se passam conquęritur propter Christum, et marito ut missum illum faceret, nititur persuadere. Hoc quoque obseruandum, quod iniqui insomniorum suorum quid portendant ignari a sanctis interpretationem accipiunt, ut pharao a Iosepho | et Nabuchodonosor a Daniele. Vnde apparet | somnia ista quę diuino fiunt consilio, et impiis obiici quandoque, sed non nisi electis Dei seruis reuelari. Taceant igitur peccatores ad quos non pertinet iudicium somniorum, aut eos ad quos pertinet interrogent, ne per uiam non suam incedentes pręsumptione labantur. Vt autem nobis quoque Spiritu Sancto largiente interpretandi donetur facultas, minus temporis demus somno, ut plus concedamus uirtuti. Id si fecerimus, ne tunc quidem cum dormimus, quod terreat somniabimus, sed quod consoletur | quod-que euigilantibus quoque gratum sit.

De oratione frvctvosa. Caput IX

Sanctarum uigiliarum propria est quam Deo offerimus oratio. opportune igitur nunc de illa disseremus. Ad Philippenses scribens Apostolus: [ERROR: no link :] Ad Phil. 4 Nihil soliciti sitis inquit, sed in omni oratione et obsecratione cum gratiarum actione petitiones uestrę innotescant apud Deum. In quo mihi quidem uidetur docere, ut oremus eum qui potest dare quod petimus. obsecremus autem per ea, quę illi quem oramus, chara esse nouimus. ut facilius ad pręstandum id quod poscimus inclinetur. et cum pręstiterit, gratias agamus, ne impetrata ingratitudinis uitio amittamus. Habes orationis formam; disce qualiter te habere oporteat inter orandum. Secessum pete, nequid oranti impedimento sit. [ERROR: no link :] Matth. 6 Intra in cubiculum tuum Saluator ait, et clauso ostio ora Patrem tuum in abscondito. Sed is etiam clauso precatur ostio qui sensibus a rerum fragilium cura sequestratis et mente et corpore in illum dirigitur cui supplicat. Qui sic se habent, etiam cum in conuentu multorum orauerint, in abscondito orare putandi sunt. Priuatę tamen orationi semper magis apta est solitudo. Nam et Dominus noster, ut se nobis imitandum proponeret, [ERROR: no link :] Matth. 14 dimissa turba (sicut euangelista ait) ascendit in montem solus orare. Hac profecto de causa a suis etiam discipulis quandoque se submouit. ut cum diceret: [ERROR: no link :] Matth. 26 Sedete hic donec uadam illuc et orem. [ERROR: no link :] Luc. 22 Et sicut Lucas ait, auulsus est ab eis quantum iactus est lapidis. Locus igitur ab omni strepitu uacuus,

-- --

(si fieri potest) eligatur offerendę Deo precationi, ut purior syncerior-que offeratur. Deinde cum cogitaueris quam potens,

-- --

quam immensus sit, quem allocuturus es, quam e diuerso tu uilis atque abiectus, humiliter quantum potes accede | suspirans, ingemiscens, lachrymas etiam si potes fundens. illum-que imitare publicanum, qui stans a longe uultu in terra deiecto pectus percutiebat suum. Peccatorum quippe conscius non est ausus propius accedere, non oculos in cęlum subleuare, et ut a se poenam exigeret, a pectoris uerberatione non cessauit. Verum nequis uel dignitate pręditus uel a Deo iam gratiam consecutus minus se submittat, ad Scripturarum testimonia animum applicet, et uidebit Salomonem regem in dedicatione templi fixis in terra genibus | et manibus ad cęlum expansis deprecantem. Audiet Danielem prophetam dicentem: Posui faciem meam ad Dominum Deum meum, rogare et deprecari | in ieiuniis, sacco et cinere. Inde transiens ad Euangelium considerabit uas electionis Paulum apostolum, qui ait: Curuo genua mea ad patrem Domini nostri Iesu Christi. Ipsum quoque Christum Dominum contemplabitur, quo nemo sanctior, nemo magnificentior, modo prono corpore in faciem procumbentem, modo errecto in cęlum suspicientem et modo positis genibus orantem; non quod illi nostris humiliationibus opus esset, sed quod nos illius indigeremus exemplo. Porro quoties peccatis, quę a nobis commissa sunt, ignosci petimus, ante illis a quibus iniuriam accepimus ignoscamus. Ipsius enim Domini pręceptum est: Cum stabitis ad orandum, dimittite siquid habetis aduersus aliquem, ut et Pater uester, qui in cęlis est, dimittat uobis peccata uestra. Et Apostolus: Volo, inquit, uos orare in omni loco, leuantes puras manus, sine ira et disceptatione. Quomodo enim tibi placatum iri Deum speras, nisi prius ipse placatus fueris proximo tuo? Tu Deum, quem semper summe reuereri debebas, offendisti, alius te, qui homo es, non Deus, creatura, non creator, peccator, non iustus. Et licet ille, qui lęsit, lędere non debuerit, tu tamen lędi merebare. Quid enim mali non meretur is, qui Deo peccat? Et si

-- --

dixerimus quia peccatum non habemus, nosipsos seducimus, et ueritas in nobis non est. Nunc considera quam iuste poscas tibi ignosci, qui Deo deliqueris, cum tu homini non uis ignoscere, qui deliquit tibi. Post remissam autem omnem iniuriam, accede ad offerendas preces, non frigide, sed ardenter, non remisse, sed perseueranter. Attende, quid Hieremias propheta monendo dicat: Leuemus, inquit, corda nostra cum manibus ad Dominum in cęlos! Quod et Apostolus docet dicens Orabo spiritu, orabo et mente; psallam spiritu, psallam et mente; ut uidelicet et lingua sermonem resonet et mens circa ea, quę dicuntur, intenta sit. Parum diligens est precator, qui alio uerba, alio cogitationes dirigit, et cum corpore in ecclesia sit, animo uagatur foras per urbis loca uel secessus ruris. Quando hic cum Apostolo dicere poterit: Conuersatio nostra in cęlis est, si ne ibi quidem, ubi est, se esse noscit? Nec semel orasse sufficit. Instandum est, ut impetres, quod postulas. Eędem preces frequenter replicandę et in his, quę ad animę salutem pertinent, usque in finem est perseuerandum, dicente ipso qui saluat: Petite, et dabitur uobis; quęrite, et inuenietis! Pulsate et aperietur uobis. Omnis enim qui petit, accipit, et qui quęrit, inuenit, et pulsanti aperietur. Chananea mulier, cum Domino supplicasset, repulsa non recessit, contempta magis se submisit. Et quoniam humiliter oranda perseuerauit, quod poposcerat, accipere meruit. Hanc orandi assiduitatem commendat etiam parabola illa de muliere uidua, quę durum et fastidiosum iudicem petendi improbitate, ut ipsam de aduersarii iniuria uindicaret, compulit, et illa alia parabola de homine, qui nocte intempesta pulsando amici ianuam et clamitando dormientem excitauit, excitatum surgere

-- --

coegit | et panes quotquot uolebat, sibi commodare. Dominus pręterea cum futuri iudicii terrores prędicendo explicuisset, adiecit: Vigilate itaque omni tempore orantes, ut digni habeamini fugere ista omnia et stare ante Filium hominis. Denique, quod uerbis docuit, opere

-- --

confirmauit. Ter enim easdem preces repetisse dicitur et factus in agonia orasse prolixius multum-que sudasse, dum oraret; ut discas, etiam cum multum oraueris, non remittere cordis affectum. quem non solum cum rogamus , quamquam tunc magis, uerum etiam cum non rogamus nos habere necesse est, ut impleatur quod Apostolus ait: Sine intermissione orate! Post gloriosam Domini ascensionem | de ipsis eius apostolis traditum est, quod perseuerantes erant in oratione cum mulieribus et Maria matre Iesu et fratribus eius. Et si apostolis opus erat iugiter orationum sacrificio, quis tutum se a tentationum periculo sperabit, nisi semper orauerit? Hoc quoque roganti necessarium, ut nunquam de Dei misericordia diffidat, sed semper se impetraturum speret quod petit, si modo illud fuerit sibi, uel ei pro quo petit, profuturum. Omnia, inquit, quęcunque petitis, credite, quia accipietis, et eueniet uobis. Male tamen id credit, qui ueritati, quę Christus est, non adhęret, eodem dicente: Veri adoratores adorabunt Patrem in spiritu et ueritate. Et ut ostenderet, quare sic adorandus esset: Spiritus, inquit, est Deus, et eos, qui adorant eum, in spiritu et ueritate oportet adorare. Hoc spiritu afflatus Dauid, in eandem sententiam prorupit dicens: Prope est Deus omnibus inuocantibus eum, omnibus inuocantibus eum in ueritate. Frustra igitur heretici precibus insistunt, frustra omnes illi, qui Christi religionem ueritatis fide non sequuntur. Nunquam futurę salutis, quam orant, compotes erunt, nisi crediderint. Ad hęc si precatione poposcerimus rem aliquam, cuius incertus est exitus, id est, qua impetrata nescimus, utrum commodo an incommodo nobis futura sit, Dei uoluntati committamus, ut non quod ipsi cupimus pręstet, sed quod ille nouit neque noxium neque inutile fore, quia Redemptor quoque noster, cum passionis calicem transferri a se Patrem rogasset, ita orationem clausit, ut diceret: Veruntamen non mea uoluntas, sed tua fiat! Non quod ipse nesciret crucem, quam subiturus erat, omnium credentium fore salutem, sed quod

-- --

instruere nos uellet, ut semper uoluntati nostre pręferamus Dei uoluntatem. Vnde ab eodem edocti, quotidie orando dicimus: Fiat uoluntas tua sicut in cęlo et in terra! Cęterum, cum eius uoluntas sit, ut pie iuste-que uiuamus, hoc quoque his uerbis poscimus, ut leges atque pręcepta, quę dedit nobis, per nos impleantur. Frustra enim imbecillitas nostra ad id niteretur, nisi illam gratia iuuaret diuina. Et si per se bonum aliquod agere possemus, necesse non esset orare, ut possimus. Charitas pręterea, quam omnibus debemus, exigit, ut sicut pro nobis ita et pro aliorum commodis preces offeramus Deo uota-que faciamus. Iacobi apostoli sententia est: Orate pro inuicem, ut saluemini! Paulus quoque apostolus hortatur dicens: Obsecro primum omnium fieri obsecrationes, orationes, postulationes, gratiarum actiones pro omnibus hominibus, pro regibus et omnibus qui in sublimitate constituti sunt, ut quietam et tranquillam uitam agamus in omni pietate et castitate. Denique Dominus noster etiam pro persecutoribus nos orare iussit, et ipsemet pro illis, a quibus probra, maledicta, uerbera et in crucem actus mortiferas plagas patiebatur, orauit Patrem ignosci-que eis postulauit. Quanti autem id meriti sit, primus martyr Stephanus ostendit, qui iis, a quibus lapidabatur, ueniam precaturus uidit cęlos apertos et Iesum stantem a dextris uirtutis Dei, ab eodem iamiam suscipiendus, cuius in diligendis inimicis mansuetudinem fuerat imitatus. Quo autem facilius ad assequendam beatitudinem uoti nostri compotes simus, expediet quidem eos etiam, quos Deo charissimos esse constat, ut pro nobis deprecentur, obsecrare, ut, quod ipsi non meremur, illorum, qui digni sunt, suffragiis obtineamus. Ita fecisse gentiles quasdam in Euangelio Ioannis legimus. Cupiditate enim affecti uidendi Iesum rogauerunt Philippum, Philippus Andream, ambo Dominum. Quid secutum sit, euangelista non explicat. Non tamen dubito, quin ipse Dominus per apostolos exoratus hoc concesserit, quod fortasse iis tacentibus uel non concessisset uel concedere distulisset.

-- --

Sanctos ergo in auxilium nobis inuocemus, quia in psalmo est scriptum: Oculi Domini super iustos, et aures eius in preces eorum. Et Iacobus apostolus: Multum ualet, inquit, deprecatio iusti assidua. Plus potuit unius Moysi oratio quam multorum arma. Illo nanque orante uictę sunt inimicorum copię, quo tacente superabant. Ad Elię prophetę preces cęlum dedit pluuiam et terra fructum, cum trium annorum et sex mensium siccitate cuncta in agris exaruissent. Idem uiduę Sareptanę inopiam farinę olei-que copia exhuberare fecit filio-que eius mortuo, cum orasset, uitam instaurauit. Eliseus quoque Deum precatus, uiginti ordeaceis panibus centum uirorum famem saturauit, ita ut etiam reliquię superfuerint. Deinde Sunamitidi hospitę diu sterili prolem a Domino exorauit et, qui natus fuerat, puerum uita defunctum reuiuiscere fecit. Postremo Naman Syrum leprę morbo laborantem sanitati restituit. Nec terrenis corporibus modo, uerum etiam cęlestibus iusti atque fidelis hominis pręualet oratio. Iosue, Israhelitici exercitus dux, oblatis Deo precibus solem et lunam stare compulit, donec inimicos ad fugam conuersos persecutus internicione delerat. Pro Ezechia rege supplicante angelus e cęlo delapsus pugnauit et Assyrios, qui ipsum obsederant, concidit: centum octoginta quinque milia uirorum una nocte fuere desyderata. Nullus unquam exercitus tam feliciter armis conflixit quam eo tempore sua solus Ezechias oratione. Sed etiam quando graui morbo affectus se moriturum audisset, longiora uitę spacia oranti quindecim anni additi sunt. Longum esset referre Veteris Nouę-que Scripturę miracula percurrendo, quanta uis atque uirtus precum sanctarum sit, quot mortuos ipsi etiam Christi discipuli suscitarint, quot cęcis uisum, quot claudis gressum, quot incurabili ęgritudine oppressis pristinam restituerint sanitatem. Audi insuper, quod ipsa Veritas dicat: Omnia, inquit, possibilia sunt credenti. Et: Omnia quęcunque petieritis in oratione credentes, accipietis. Et alibi:

-- --

Quodcunque petieritis Patrem in nomine meo, hoc faciam. Et iterum: Siquid petieritis Patrem in nomine meo, dabo uobis. Quid ais, Iudee? Quid tu, Mahumetane? Quid uos omnes, qui in Christum non creditis? Nonne in cassum cęleste bonum speratis, quia illud in nomine Christi non petitis? Non enim potestis in eius nomine petere, quem non recipitis fide, quem Dei Filium esse negatis. Suis autem fidelibus ille ait: Si manseritis in me et uerba mea in uobis manserint, quodcunque uolueritis petetis, et fiet uobis. Manemus in Christo cum credimus, manent in nobis uerba Christi cum ea operibus comprobamus. Hoc si pręstabimus, nubes cęlos-que penetrabit oratio, et illi beati spiritus, qui Tobię preces offerebant Domino, etiam nostras offerre curabunt. Et sicut in Apocalypsi scriptum est: Fumus incensorum de orationibus sanctorum ascendit coram Deo de manu angeli, ita et nostrę orationes ascendent. Neque ulli dubium esse potest, quin ille cuncta, quę petierit, a Domino impetraturus sit, cuius internuncii spiritus ipsi angelici esse non dedignantur. Neque enim hoc ideo permittit omnium pręscius et semper ubique pręsens Deus, quod indigeat, ut hominum opera orationes-que ad se perferantur, sed ut per angelorum officium suam erga pios promptos-que peccatores beniuolentiam testetur. Amare se plurimum eos ostendit, quos talibus uti concedit ministris. Quibus certe si digni fuerimus, hoc est, si, quemadmodum oportet, orauerimus, pręterita peccata condonabuntur, pręsentia repellentur, futura facile uitari poterunt, ipsa animi uirtus roborabitur, caro obediet spiritui et superatis diaboli tentamentis bonorum operum fructus cumulabitur. Reliquum erit, ut re bene gesta hinc decedentes a Domino coronemur. Sed iam de illis quoque pauca dicamus, quorum preces uel nullius uel minimi momenti sunt, ut simul discamus nos eorum dissimillimos esse oportere, si diuinum nobis fauorem precum laudum-que cultu cupimus conciliare.

-- --

De oratione infrvctvosa. Caput X

Ne supplicationibus nostris propitietur Deus, peccata obstant. In Hieremia scriptum est: Opposuisti nubem, ne transiret oratio. Vnde idem propheta sub persona plebis peccatricis coram Deo quęritur et ait: Nos inique egimus | et ad iracundiam prouocauimus. Iccirco tu inexorabilis es. Nisi enim omnium prorsus delictorum, quę commisimus, nos poenituerit | et de omnibus pariter dolore moerore-que satisfacere studuerimus, frustra procumbimus ad orandum. Nimium impudens est, qui uel una in re offendere non cessat, et ab eo quem offendit, orat gratiam. Qui supplicando atque obsecrando placare Deum tibi iratum speras, et a luxuria non discedis? et fornicari non desinis? uel aliud quod legi diuinę aduersatur, agere non omittis? De istiusmodi supplicatoribus lamentatur in Euangelio Saluator noster dicens: Quid uocatis me: Domine, Domine, et non facitis quę dico? Quod si forte contigerit, ut per inuocationem diuini nominis miraculum aliquod efficias, noli propterea credere Deum tibi reconciliatum | si in delicto perseueras. non tuo merito id conceditur, sed necessitati aliorum. Multi, inquit, dicent mihi in illa die: Domine, Domine, nonne in nomine tuo prophetauimus et in nomine tuo demonia eiecimus et in nomine tuo uirtutes multas fecimus? Et tunc confitebor illis: Quia nunquam noui uos. Discedite a me omnes, qui operamini iniquitatem! Tunc te nosse incipiet, cum ab eo scelere, in quo nunc obstinatus perduras, abstinere decreueris. tunc et gratiam conferet ut abstineas, et cum pro tua oraueris salute, uoti compos ut efficiare pręstabit. In

-- --

tantum autem obstinatorum non acceptat orationem, ut etiam pro eis orare uetet, pręsertim si incorrecti inpoenitentes-que decesserint, quod Ioannes apostolus in epistola testatur dicens: Est peccatum ad mortem. Non pro illo dico, ut roget quis. Ipse quoque Dominus Iudeorum pertinacię iratus, ad Hieremiam prophetam loquens ait: Tu ergo noli orare pro populo hoc, nec assumas pro eis laudem et orationem. Et non obsistas mihi, quia non exaudiam te. Timeant itaque horum uerborum sententiam, qui in peccato persistere non timent. Quod si in scelere perseueraturum aliquem constaret, nemo fidelis pro salute illius orare auderet, nisi sibi licere arroganter crederet, quod non licuit prophetę. Nos uero ideo etiam pro obstinatissimis rogamus, quia nescii futurorum speramus ad poenitentiam redituros. Certum est tamen cassas uanas-que esse preces, per quas aliis id postulatur, quod non merentur accipere. Illorum etiam inefficax

-- --

et inutilis erit deprecatio, qui lingua quidem mansuetudinem atque humilitatem pręferunt, dum Deo supplicant, et in corde aduersus proximum odii facibus ardent. A Deo diligi uolunt, et homini ad imaginem Dei facto, Christi sanguine redempto, infensi sunt. Audi, quid pręcipiat Dominus: Si offers, inquit, munus tuum ad altare et ibi recordatus fueris, quia frater tuus habet aliquid aduersum te, relinque ibi munus tuum et uade prius reconciliari fratri tuo, et tunc ueniens offeres munus tuum. Quamobrem, nisi remiseris omnem offensam, nisi reconciliatus fueris, nisi eum etiam, qui aduersum te indignatur, quantum potes, placaueris, curam non solum tuę, sed etiam alienę salutis gerens, non poteris munus orationis offerre Deo. Non enim exaudiet te, nisi charitatem, quam omnibus debes, uiderit in te. Illius quoque reproba in primis habetur oratio, qui, quicquid petierit, non eo tendit, ut Deo placeat. Nam siue pro corporis ualetudine siue pro rebus uitę necessariis aut pro quauis alia re orabimus, semper ea fine orandum erit, ut commodius ei, qui bona omnia tribuit,

-- --

seruiatur. Sed auari ideo orant, ut terrena bona lucrentur, ideo glorię cupidi, ut ab hominibus laudentur. Quare ad primos certe pertinet, quod in Euangelio dicitur: Vę uobis, scribę et pharisei, hypocritę, qui comeditis domos uiduarum, orationes longas orantes! Propter hoc amplius accipietis iudicium. Non enim solum pro auaritię crimine punientur, sed et pro sanctimonię simulatione. Secundos imitari Dominus prohibet dicens: Cum oratis, non eritis sicut hypocrite , qui amant in synagogis et in angulis platearum stantes orare, ut uideantur ab hominibus. Amen dico uobis, receperunt mercedem suam. Non ergo recepturi sunt Dei gloriam, quam orando non expetunt, cum iam receperint gloriam hominum, quam concupierant. Vtuntur et hi quidem Dominica oratione, sanctorum psalmis precibus-que ab Ecclesia constitutis | Dominus tamen non attendit uerba, sed animum intentionem-que orantis, et magis irritatur quam placatur, cum id, quod bonum est, proposito usurpatur non bono. Tale quippe facinus et Hieremias deuouet dicens: Maledictus, qui facit opus Domini fraudulenter! Cum ergo hic quoque fraudulenter agat, qui orandi studium, ad laudem Dei institutum, ad suam uertere nititur, erit utique maledictus | et dum uulgi plausum captat, uideri, non esse sanctus cupiens, nisi poenitentiam egerit, non effugiet poenam. dicente Propheta: Deus dissipauit ossa eorum, qui hominibus placent. Pręterea neque eorum ad impetrandam gratiam proficit oratio, qui quanuis benefecerint, iactanter tamen facta sua prędicant, cum teste conscientia contenti esse deberent | et quicquid laudabiliter egissent, non sibi sed Deo tribuere. Talis fuit phariseus ille, qui ingressus templum, ut oraret, deprimere aliorum mores coepit, suos uero insolenter efferre. Deus, gratias tibi ago, inquit, quia non sum sicut cęteri homines: raptores, iniusti, adulteri, uelut etiam hic publicanus. Ieiuno bis in sabbato, decimas do omnium, quę possideo. Si ista quę faciebat, ad Dei laudem non ad suam dixisset nec se cęteris prętulisset, non peccasset. Sed et se gloriari uoluit et

-- --

alios petulanter incessere, et pręcipue publicanum tunc eodem loco, sed multo submissius orantem. Ideo peccatoris humilitas meruit ueniam, iusti superbia damnationem, Domino de utroque sententiam ferente, cum diceret: Amen dico uobis, descendit hic iustificatus in domum suam prę illo. Quod si tantum potest humilitas adhibita peccato, quanto plus poterit innocentię probe-que factis copulata? Sunt, qui nimis negligenter orant. summis labiis uerba murmurant | nec satis quid dicant attendunt, non dissimiles illis, qui per quietem somniantes loquuntur, quos per Esaiam arguens Dominus ait: Hic populus labiis me honorat, cor autem eorum longe est a me. Tales certe si exaudiret, non reprehenderet. Et quoniam inter orandum

-- --

semetipsos non intelligunt, faciunt ut nec a Deo intelligantur. Qualem igitur affectum orandi habent, talem et fructum suę orationis referunt. Ex his, ut equidem reor, erat ille, cui in Apocalypsi Deum audimus loquentem: Vtinam frigidus esses aut calidus! Sed quia tepidus es et nec frigidus nec calidus, incipiam te euomere ex ore meo. Frigus timoris est, calor ad amorem refertur, tepiditas autem desidię ocio-que tribuitur. Ociosi igitur et terrena magis quam cęlestia curantis deprecatio, quoniam neque satis timet neque satis amat, tantum abest, ut quicquam impetret, ut etiam (si fas est dicere) nauseam ei faciat, quem precatur. Cum enim admodum somniculose roget, illud quod petit contemnere potius quam desyderare uidetur. Nam si magni penderet quod poscit, enixe imprimis ardenter-que instaret diceret-que cum Propheta: Clamaui in toto corde meo: exaudi me, Domine! Qui sic non clamant, non facile exaudiuntur. Nonnulli uero satis cupide orant, sed fide dubia adhuc atque nutanti, ueluti ille in Euangelio, qui filium secum attulit ad Iesum, ut a demonis uexatione liberaretur, et ait: Siquid potes, adiuua nos misertus nostri!

-- --

Quamdiu suspenso animo fuit, possit-ne id sibi a Domino pręstari, quod rogabat, non accepit. Postquam autem firma stabili-que fide opus esse ad impetrandum didicit et se iam uere credere nihil-que de Domini uirtute dubitare respondit, filium, pro quo orabat, sanum recepit. Hanc dubię et fidelis postulationis inter se distantiam Iacobi apostoli uerba satis declarant, ubi ait: Siquis indiget sapientia, postulet a Deo, qui dat omnibus affluenter et non improperat, et dabitur ei. Postulet autem in fide nihil hęsitans. Qui enim hęsitat, similis est fluctui maris, qui a uento mouetur et circumfertur. Non ergo ęstimet homo ille, quod accipiat aliquid a Domino. Ex his igitur, quę diximus, perspicuum est eos, qui uel de religione quicquam dubitant uel in peccato aliquo perdurant, pro ęterna salute, quam credentibus ac poenitentibus promissam esse constat, orantes non exaudiri. Quibus dicere possis cum Iacobo apostolo: Petitis, et non accipitis, eo quod male petatis. quod quidem et Ecclesia Deo in psalmis loquens confitetur, cum ait: Odientes me disperdidisti. Clamauerunt, nec erat qui saluos faceret; ad Dominum, nec exaudiuit eos. Contraria his agamus oportet, si uolumus, ut petita nobis concedantur; ut uidelicet ista per quę peccantium labor irritus efficitur uitemus | et illa faciamus, quę nos, cum precamur, uoti compotes reddunt. Quoties autem id, quod orando poscimus, non euenerit, aut dilatum credamus, ut aptiori detur tempore, aut non fuisse profuturum, si datum esset, aut, ne daretur, peccata nostra obstitisse. Si uero ex sententia successerit petitio, gratias Deo agamus neque quicquam nostris meritis, sed totum eius erga nos benignitati deputemus. De orandi ratione satis dictum sit. Nunc, ut confidentius ad orandum procedamus, de peccatorum poenitentia, sine qua omnino placere non possumus, tractandum uidetur.

-- --

De peccatorvm poenitentia. Caput XI

Poenitentia nos a peccatorum sordibus emundat | et pristinę restituit puritati. [ERROR: no link :] Mat. 8 Vnde leprosus in Euangelio Christum suppliciter adorans | et curari cupiens | morbo liberatur. Lepra in Scripturis peccatum designat. Peccati ergo lepra Domino iubente ab animo poenitentis fugatur, ut ibi uirtutes inserantur, unde uitia pullulabant. [ERROR: no link :] Mat. 9 In huiusce rei figura et paralyticus de lecto surgit et mulier a sanguinis profluuio curatur et, qui mortui erant, reuiuiscunt et alii multi uariis langoribus grauati eleuantur. Nam quemadmodum hi credendo et poenitendo corporis consecuti sunt salutem, ita animę fideles a peccatorum ęgritudine per poenitentiam liberatę saluantur.

-- --

[ERROR: no link :] reg. 2. 12 Sic saluatus est Dauid, qui de adulterii homicidii-que crimine, quod commiserat, dolens: Peccaui, inquit, Domino. Et continuo peccatum sibi remissum esse meruit audire. Et tunc quidem ad altiora se extendens clamauit: [ERROR: no link :] ps. 50 Cor mundum crea in me, Deus, et spiritum rectum innoua in uisceribus meis. ut impetrata delictorum uenia Spiritus Sancti donum in ipso reparetur, per quod uitę quoque sanctitate possit proficere. Quod autem sceleri ueniam impetret poenitentia, etiam per Ezechielem prophetam Dei uerbis edocemur: [ERROR: no link :] 18 Si impius, inquit, egerit poenitentiam ab omnibus peccatis suis quę operatus est et custodierit omnia pręcepta mea et fecerit iudicium et iustitiam, uita uiuet et non morietur. omnium iniquitatum eius, quas operatus est, non recordabor. in iustitia sua quam operatus est uiuet. nunquid uoluntatis meę est mors impii, dicit Dominus Deus, et non ut conuertatur a uiis suis et uiuat? Et iterum: [ERROR: no link :] 33 Impietas impii

-- --

non nocebit ei, in quacunque die conuersus fuerit ab impietate sua. Poenitentia igitur nitrum est et herba fullonum, quę non corpora, sed animam nitidam reddit, et resina illa Galaad, quę non carnis ęgritudini, sed mentis medetur uitiis. Mens autem post peccatorum purgationem Spiritu Sancto fauente illuminatur uirtutum-que incenditur amore, ita ut ab iis, quę Deo displicent, penitus expiata cogitare incipiat, quę sint illa, quibus ille plurimum oblectatur, cupiens eidem in omnibus obsequi, in omnibus semper fideliter seruire. Hęc est igitur gratia, quę poenitentibus datur, sydus-que illud luculentum, quod magos, cum Regem mundi natum quęrerent, pręcessit. Sed cum in itinere ad Herodem diuertissent, fulgor, uię salutaris index, euanuit. Vbi uero discessum est ab Herode, rursum idem lumen apparens illos usque ad Dominum, quem quęrebant, perduxit. Ergo diuinę gratię mentem nostram irradians lux latet et obscuratur, si ad uitia diuertimus. Cum autem ab his per poenitentiam recedimus, quamprimum exoritur et intelligentiam mundati cordis illustrat, ut ad contemplationem cęlestium errigatur, cui prius terrena tantum curę erant. Sic et cęcis uisus et surdis auditus et uox mutis tribuitur in Euangelio, ut, qui in tenebris peccati fuerunt, per poenitentiam illuminentur, et qui Dei pręcepta audire nolebant, conuersi etiam perficere studeant, et qui docendi non ignari, sed ocio dediti linguam compescuerant, iam alios ad capessendam uirtutem hortando atque instruendo ora resoluant. Talibus ab Apostolo dicitur: [ERROR: no link :] Ad Ephe. 5 Eratis aliquando tenebrę, nunc autem lux in Domino | Vt filii lucis ambulate. Vnde idem peccatorem ad poenitentiam solicitat dicens: Surge, qui dormis, et exurge a mortuis, et illuminabit te Christus. Cęterum nisi prorsus omnium, quę turpiter et inique perpetrauimus, nos poenituerit, lux ista in nobis locum non habebit. Non potest fulgere dies quamdiu pars aliqua noctis remanet neque syncerum esse triticum, donec a minutissimis etiam paleolis et cunctis pulueris micis euentilatum non fuerit. [ERROR: no link :] Mar. 8 Denique, ueluti

-- --

cęcus ille, qui nondum satis credulus uisu recepto quasi per caliginem cernebat uidebantur-que ei homines (ut Marcus ait) tanquam arborum effigies incedentium, deinde plena fide Christum suscipiens iterum-que ab illo contactus clare uidere coepit omnia. Ita nunquam perfecte illuminari poterit, cuius non erit ex omni parte poenitentia perfecta. de qua perfectione inferius, quantum Dominus nostras quoque tenebras illustrare dignabitur, dicemus. Interim reliqua poenitentię bona cursim prosequamur! Post mentis illuminationem poenitentia animi robur uires-que suppeditat | ad insultus demonum reprimendos carnis-que uitanda blandimenta. Anima enim sicut peccatorum uinculis irretitur, ita poenitentię ope opera-que soluitur ac liberatur. expedita intrat in domum fortis ipsa iam fortior, et quę ante

-- --

a diabolo ligata fuerat, nunc diabolum ligat uas-que eius diripit, nihil in se relinquens quod ille suum esse possit dicere. quamdiu autem serua peccati fuit, et domus et uas diaboli erat | postquam peccare desiit | et quod peccauerat poenitendo deleuit, facta est domus orationis et uas iustitię. atque ita pręualuit aduersarii sui potentię suę poenitentię uirtute. [ERROR: no link :] populus Israel. Ad hęc percurre Veteris Instrumenti historias, et inuenies Hebreum populum propter peccata hostili potestate frequenter subiectum, propter poenitentiam liberatum, propter peccata uictos, propter poenitentiam uictoria potitos. Hoc Iudicum liber continet, hoc Regum gesta testantur. [ERROR: no link :] Roboam. Sic Roboam, ne Aegypti armis disperderetur, obtinuit. [ERROR: no link :] Achab Sic Achab malum, quod capiti suo mox incubiturum per prophetam didicerat, distulit ad posteros. [ERROR: no link :] Iosaph. Sic Iosaphat Ammonitas Idumeos-que uicit et numero et armis impar. [ERROR: no link :] Ioram. Ioachan Sic Ioram Assyriorum obsidione | et Ioachan eorundem seruitute liberantur. [ERROR: no link :] Ezech. Ob hoc pro Ezechia stans angelus Domini concidit Assyrios. [ERROR: no link :] Manases Ob hoc Manases Babylonio iugo errutus | regno quod amiserat restituitur. [ERROR: no link :] Iosias Ob hoc Iosias non uidit malum, quod uidisset, si delicti eum non poenituisset. Eius poenitentię merito ne impoenitens quidem populus Dei uindictam sensit, quamdiu ille uixit.

-- --

Quin etiam poenitentię tanta uis est, ut immutabilis Dei mutare posse sententiam uideatur. [ERROR: no link :] Niniuitę Post dies quadraginta subuertendam Niniuen Ionas a Domino iussus prędixerat, et tamen Niniuitis in cilicio cinere atque ieiuniis poenitentiam agentibus ignoscitur. et quoniam illi peccandi superbiam in poenitendi humilitatem conuerterant, diuinum decretum reuocatur. [ERROR: no link :] 18 Nec Deum ipsum pudet | figulo se comparare (ut in Hieremia legimus) qui uas luteum fingens cum rota currente forte dissipasset, rursum illud in eandem faciem refecit | et: Ecce, inquit, sicut lutum in manu figuli, sic uos in manu mea, domus Israhel. repente loquar aduersum gentem | et aduersum regnum, ut eradicem et destruam et disperdam illud. Si poenitentiam egerit gens illa a malo suo quod locutus sum aduersum eam, et ego poenitentiam agam super malo, quod cogitaui ut facerem ei. Et subito loquar de gente et regno, ut ędificem et plantem illud. [ERROR: no link :] (!) Attendant principes terrę ista, et siqua regni dispendia patiuntur, non fortunę imputent, quę nulla est, sed sibi qui Deum offenderunt. Et si in integrum restitui cupiunt, poenitentiam agant, delinquentes corripiant, iustitiam seruent. Deus irasci desinet, si illi quibus nunc irascitur, correcti sanctius uiuere incipient; alioquin penitus delendi, nisi se corrigant. [ERROR: no link :] Pharao. Nabuchodo. Id testantur duorum regum diuersi exitus, pharaonis et Nabuchodonosor. alter toties flagellatus duritiam cordis non dimisit. ideo-que cum toto exercitu, qui ipsum sequebatur, fluctibus obrutus periit. alter mente alienatus urbe-que eiectus | et cum brutis computatus, quia Deum contempserat, inter aduersa animo resipiscens Deo se submisit | et poenitudine ductus ueniam ab eo petiit. quo miserante calamitatibus liberatus et in regno fuit receptus. Diuina igitur prouidentia cum poenitentibus clementer ignoscit, tum in uitio pertinaces diu frustra puniens, iuste postremo disperdit. et quos temporali animaduersione ad emendationem uitę compellere nequit, eos ęternis poenis afficiendos condemnat. Sicut enim deprauatę mentis

-- --

obstinatio sua grauitate hominem in abyssum deprimit ac pessundat, ita poenitentia sua uirtute sursum in sublime usque in cęleste regnum euehit | et quo nihil est sublimius, Deo coniungit. Hinc est quod Saluator in Euangelio ait: Poenitentiam agite: appropinquabit enim regnum cęlorum. [ERROR: no link :] Luc. 15 Hoc regnum domus est illa, ad quam ouis a grege suo aberrans,

-- --

cum inuenta fuerit, humeris reportatur pastoris. Et fit gaudium in cęlo super uno peccatore poenitentiam agente magis quam supra nonaginta nouem iustis, qui non indigent poenitentia. Denique poenitenti in cruce latroni Christum-que confitenti ab eodem responsum est: [ERROR: no link :] 22 Hodie mecum eris in paradiso. Et in Apocalypsi beati dicuntur, qui lauant stolas suas in sanguine Agni, ut sit potestas eorum in ligno uitę et per portas intrent ciuitatem. Beati sunt qui peccatorum maculas lauant. sed eas in sanguine Agni lauari oportet. quia poenitentia nihil iuuaret, si Christi passio sub maledicto uenundatos non redemisset. Lauantur itaque in sanguine Agni, qui in Christum credentes eius misericordiam poenitendo et sperando implorant | et eodem miserante | bonum quod cupiunt, consequuntur. Neque enim nisi fideles forent, quos peccasse poenitet, per portam, id est, per ipsum qui ait: Ego sum ostium ouium, ciuitatem illam patriam beatorum perpetuam atque perennem ingredi potuissent. Quanta conferat nobis poenitentia diximus, nunc qualis esse debeat, ut ea conferantur, dicemus.

-- --

Qvalem oporteat esse poenitentiam Caput XII

Ex arbitrii uoluntate proficiscatur oportet, quicquid operis uel poenam meretur uel pręmium. Poenitentia igitur nisi uoluntaria fuerit, Dei aduersus peccatorem iram placare non poterit. Libertas ista in illa duorum filiorum parabola manifesta apparet, qui a patre iussi, ut uineam cultum irent, alter negauit se iturum, et poenitentia motus iuit. alter iubenti quidem assensit, sed mutato proposito ire noluit. paruo momento utriusque in contrarium reuoluta est uoluntas. is tamen patris imperium peregisse dicitur, quem nolle obedire poenituit, et quod ante noluerat, rursum uoluit | sua-que sponte fecit, quod liberum erat facere nolle. Hoc si inuitus fecisset, inter non obedientes habendus esset. Non enim pro eo quod quis nolens, sed pro eo quod uolens benefacit, laudem meretur atque gloriam. Voluntas ergo ut bene de Deo mereri possit, libera ad poenitentiam agendam accedat, non coacta, non ui aliqua compulsa. Deinde uoluntarię poenitentię iungenda est submissę mentis humilitas. Ille qui a patre recedendo peccauerat, ueniam petendo dixit: [ERROR: no link :] Luc. 15 Non sum dignus uocari filius tuus. fac me sicut unum de mercenariis tuis! Ideo ęquari fratri qui non deliquerat, uel etiam pręferri meruit. [ERROR: no link :] Luc. 18 Et publicanus, dum cernuus orat | indignum-que se iudicat in cęlum suspicere, Christo testante rediit iustificatus, cęli ciuis futurus, qui peccati seruus fuerat. Sed si ne iustus quidem, nisi se humiliauerit exaudietur , quanto minus peccator ueniam impetrare poterit, nisi simul et poeniteat et humilietur? Hoc ipsum

-- --

Dominus a nobis exigens clamat: [ERROR: no link :] Iohel. 2 Conuertimini ad me in toto corde uestro, in ieiunio et fletu et planctu, et scindite corda uestra, et non uestimenta uestra! Cor autem humiliatum | et intus poenitentię dolore scissum | lachrymę (si fieri potest) foris per ora manantes testentur. Mulieri peccatrici in Euangelio dimittuntur peccata multa, quia dilexit multum. Sed dilectionis huius testes lachrymę erant, quibus pedes Domini rigauit, capilli quibus rigatos tersit, labia quibus tersos osculata est, unguentum quo illos post oscula unxit. moeror, humilitas, amor simul | mixta erant, omnium tamen causa fuerat amor, quo concupiuit cum ipso in gratiam redire, quem offenderat. Petrus quoque apostolus negationis crimen fletibus diluit amaris. Et qui ante lachrymas Domino infidus extiterat, post lachrymas

-- --

regni cęlestis claues ipso tradente accipere meruit. Ad eiusmodi fletum Iacobus apostolus nos inuitat dicens: [ERROR: no link :] Iacobi 4 Emundate manus peccatores, et purificate corda duplices animo | miseri estote et lugete et plorate | risus uester in luctum conuertatur | et gaudium in moerorem | humiliamini in conspectu Domini, et exaltabit uos. per hoc quod in fine subiunxit, docet | poenitentis lachrymas ęterna consolatione esse dignas. Eadem Pauli sententia est, ubi ait: [ERROR: no link :] Ad Corin. 2 7 Quę secundum Deum tristitia est, poenitentiam in salutem stabilem operatur. Tristitiam uero istam atque fletum, ne leuitatis esse uideantur, uitę austerioris obseruatio comitari debet, ut quod per uoluptatum illecebras peccatum est, per corporis afflictionem purgetur. [ERROR: no link :] Matth. 7 Intrate inquit Dominus per angustam portam, quia angusta porta et arcta uia est, quę ducit ad uitam. Quod si per uiam istam sanctos ac pios homines cęlum ascendisse credimus, quomodo qui peccarunt id assequi posse sperant, nisi et ipsi per eam incesserint? Iob iustus nullius mortiferi delicti conscius | et qui summi Dei uerbis laudatus fuerat, pręter illa quę ad patientię probationem pertulit: [ERROR: no link :] Iob 16 Saccum consui inquit super cutem meam | et operui cinere carnem meam. facies mea intumuit a fletu | et palpebrę meę caligauerunt. Daniel

-- --

inter prophetas egregius habitus est, uisionum somniorum-que intelligentia donatus est, puer adhuc senes iudicauit, et tamen: [ERROR: no link :] Daniel 10 Ego Daniel inquit lugebam trium hebdomadarum diebus, panem desyderabilem non comedi, et caro et uinum non introierunt in os meum, sed neque unguento unctus sum. [ERROR: no link :] Ioannes Baptista Quid de Ioanne Baptista dicam? in matris utero sanctificatus, de muliere genitis pręlatus, plus quam propheta habitus, deserti angustias uolens patitur, pilis camellorum uestitur, zona pellicea pręcingitur | et in tam uili habitu uilius nutritur | locustas et mel syluestre comedens | et aquam bibens, a uino autem et sicera se abstinens. Si ergo electorum Dei talis in terra uita fuit, nullius pene culpę consciorum, quos labores, quas uigilias, quę ieiunia, quas asperitates | nobis tot criminum inquinatione foedatis non ultro subeundas dixerim, ut mundemur? Veruntamen quorum durioris uitę rigorem sponte susceptum imitari proposuerimus, eorum sequi debemus et mores. Frustra enim aliquis corpus exterius fatigationibus exercet, si mens intus non se omnino disponat ita uitio abstinere, ut etiam diligenter incumbat studio uirtutum. Ideo dictum est: [ERROR: no link :] Matth. 3 Facite fructum dignum poenitentię, quia maxime poenitentibus conuenit, ut dimissis flagitiis bene beate-que uiuendi exercitationibus operam impendant; ut uidelicet superbiam excludat humilitas, libidinem castitas, auaritiam liberalitas, crapulam abstinentia, ocium labor, dolum simplicitas, odium charitas | et quicquid culpabile fuerat, contraria probitas compenset. Atque ita [ERROR: no link :] 35 in cubilibus (ut Esaias ait) in quibus prius dracones habitabant, orietur uiror calami et iunci | et erit ibi semita, et uia sancta uocabitur. [ERROR: no link :] Ad Thessa. 4 Hoc est quod Apostolus nobis suadet, ut deponamus ueterem hominem, qui corrumpitur per desyderia erroris, et induamus nouum, qui secundum Deum creatus est, in iustitia et sanctitate ueritatis. hac tali negociatione talenta nobis credita duplicantur. et qui super pauca fidelis fuerit, super multa constitutus intrabit in gaudium Domini sui. Super omnia uero cauendum est, ne dum

-- --

poenitentiam mire procrastinamus, poenitentię tempus effluat | et in peccatorum luto adhuc defixos repente mors occupet. Vide igitur ne te iuuenilis fallat ętas | ne salubre corpus et robustę uires decipiant. Nulli ętati parcit mors | et sicut senes ita et pueros rapit. quin immo rari admodum sunt, quos ad senectam usque

-- --

patitur peruenire. Plurimos pręterea eadem dies sanos fortes-que incedere uidit | et exanimes concidere. Nulla uitę securitas est semper inter pericula uersantium. Potes uel morbi ui | uel uenenati cibi haustu | uel serpentis ictu | uel sicarii alicuius improuiso percussu | uel alio aliquo inopinato casu protinus extingui. denique quod multis accidit, potest et tibi. Iccirco sicut in Ecclesiastico scriptum est: [ERROR: no link :] Eccl. 5 Non tardes conuerti ad Dominum | et ne differas de die in diem! subito enim uenit ira illius, et in tempore uindictę disperdet te. Expectaris a Domino, ut sceleris perpetrati te poeniteat | et mores uitio corruptos uirtutis operibus cures ne pereas. tu uero tuimet oblitus perire mauis quam corrigi, et tam benignum dominum, tam pium patrem non cessas offendere. Iam tandem excute insaniam istam et resipisce | ac saniore usus consilio rumpe moras omnes, pone finem flagitiis | et supplex ueniam ora, ut Deo miserante, dum miserendi superest tempus, mereri cęlestia incipias, cum terrena spreueris. Quod si cunctantem mors pręuenerit (uide, in quanto uerseris discrimine) ęternam quę poenitentibus datur beatitudinem amittes | et in ignem inextinguibilem, quo corruunt obstinati, perpetuo cruciandus deiicieris. Nihil est quod magis cauere debes, ergo et nihil magis accelerare quam poenitentiam, per quam talia cauentur | et mutata sorte tam immensum malum uetatur, tamque immensum bonum acquiritur. Hęc sunt igitur uere poenitentis officia, quę retulimus, ut uidelicet uolens, non inuitus ad poenitendum accedas, ut humilieris, ut lugeas, ut uitam magis laboriosam uiuas, ut pręterita peccata succedentium uirtutum

-- --

meritis compenses. utque in primis cures, ne poenitendi tempus tarda conuersione imprudenter amittas. Ista tamen omnia cum perfeceris, uide ne quid tibi tribuas. totum divinę gratię acceptum referre debes, et cum propheta dicere: [ERROR: no link :] Hier. 10 Scio Domine quia non est hominis uia eius | nec uiri est ut ambulet et dirigat gressus suos. Nam si humana fragilitas ad agendam poenitentiam diuino non indigeret auxilio, Hieremias non orasset: [ERROR: no link :] Hier. 5 Conuerte nos Domine ad te et conuertemur! nec Saluator dixisset: [ERROR: no link :] Io. 15 Sine me nihil potestis facere. et: [ERROR: no link :] Io. 6 Nemo potest uenire ad me nisi Pater qui misit me traxerit eum. cui sententię Pauli apostoli dictum concordat, ubi ait: [ERROR: no link :] Ad Cor. 1 4 Non uolentis neque currentis, sed miserentis est Dei. Vnde Philippensibus etiam scripsit dicens: [ERROR: no link :] Ad Philipp. 2 Cum metu et tremore uestram salutem operamini! Deus est enim qui operatur in uobis et uelle et perficere pro bona uoluntate. Idem arroganter sese efferentem increpans ait: [ERROR: no link :] Ad Cor. 1 4 Quid habes quod non accepisti? si autem accepisti, quid gloriaris, quasi non acceperis?

De obstinatione non admittentivm poenitentiam. Caput XIII

Nunc illos conueniamus, qui peccandi assuetudine obdurantur | qui-que graui aliquo execrando-que commisso crimine ueniam desperant. et cum ad poenitentiam conuerti alteris arduum uideatur | alteris uanum, utrique in proposito perditissimę uitę immobiles perseuerant. Enitendum est, si quo modo possimus, quod irrationabiliter conceperunt, ratione discutere. qua fortasse compulsi | mortiferum uenenum euomere curabunt quod hauserunt. Tu qui multum temporis peccando consumpsisti | et ętatem ad bene agendum datam | in deliciis, in luxuriis, in obscoenitatibus turpiter contriuisti, quo excideris cogita | et uel in fine de regione longinqua

-- --

incipe redire ad patrem quem reliquisti. Difficile est inquis ab usitatis desistere | et pellem iam inueteratam serpentis more cum noua commutare. Sed nisi de Iudea transieris ad Galileam, Domini resurgentis gloriam uidere non poteris. Tametsi hoc tibi difficillimum sit, incipe tamen, tenta, experire | quanto magis tardas, tanto rem factu difficiliorem reddes. Neque enim ad hanc difficultatem, quam causaris, nisi per moras dilationes-que conuersionis descendisti. quo longius abieris, durius erit reuerti. oneri quotidie addendo, nisi rursum de illo demere incipias, grauitate crescente opprimeris. Quamdiu ergo poenitentiam agere cunctaris, in dies deterior euadas necesse est. Iesu autem recedente de templo corporis tui (templum enim Dei eras, dum innocenter uiueres) non relinquetur lapis super lapidem, qui non destruatur. omnis uirtutum uis dissipabitur abscedente Domino uirtutis. Reliquum erit | ut ubi eradicata bona fuerint, inde exurgant mala | et de corrupto semine teterior exhuberet seges | et fiant nouissima tua prioribus peiora. Quanto ergo satius, ut in tempore resipiscas | et cum diu dormieris, iam tandem expergiscaris | atque a uitiis quę sequeris auersus | incipias iter ingredi uirtutis. Quod si parumper perpendere uolueris, quantum lucri facturus es, si te corrigas, quantum boni consecuturus, multo certe alacrius festinantius-que reditum expedies ad probitatem | quam ad nequitiam discessum hactenus expedisti. An tu ignoras iumenta onere grauata segnius a stabulis abire solere, celerius uero ad stabula remeare? et hoc quidem oneris deponendi pabuli-que sumendi gratia. nunquid ipse minus prouidus pigritabis fascem istum peccatorum, quo premeris abiicere | et ad pastum cęlestis mannę festinare? non quam ueteres Israhelitę manducauerunt in deserto et mortui sunt, sed qua qui recte usi fuerint , uiuent in ęternum | Consule igitur saluti tuę dum licet. Nam quo nunc tendis, in ultima uię crepidine terribile pręcipitium est | quo si corrueris, nunquam inde resurges. Nulla est enim redemptio in inferno. Quo autem a nobis reuocaris, inde aditus est ad cęlestem beatitudinem, ad angelorum gloriam, ad requiem gaudium-que sanctorum. Nequaquam erit ita ut uidetur difficile a prauis actionibus desistere | atque ad iustitię sanctitatis-que opera accingi, si uel malorum poenam | uel bonorum ęstimare libuerit pręmium. Pręterea ignaui est profecto eiusce rei exequendę difficultatem prętendere, quam sępe a plurimis peractam fuisse constat. Mattheus ante apostolatum diu multum-que auaritię studio uectigalium publicorum conducturas factitauit . quo die autem a Christo uocatus est, teloneum reliquit. et qui satis longum tempus mammonę seruierat, statim fit Dei seruus Christi-que apostolus. Zacheus quoque ętatem in exigendis usuris contriuerat | viso tandem Domino | totum quod foenore quęsitum erat, distribuere pauperibus coepit | et illis quos aliquid defraudauerat satisfacere. eodem itaque die, quo finem criminum fecit, Christum domi suę hospitem meruit habere. Multa id genus exempla tibi de Scripturis possem proponere, si in his recensendis occupari uellem. Currentem per consueta uitia rotam affixo poenitentię paxillo sistere non uales, si alii non pauci ualuere? Serum est dices. at etiam nouissimis datur denarius sicut primis. et mulier duodeuiginti annos inclinata ad cęlestem medicum tandem accedens extento dorso errigitur. quoniam eum qui mortuos ad uitam excitat, suam etiam infirmitatem quanuis chronicam diutinam-que curare et posse credidit | et uelle sperauit. Nunquam serum est salutem quęrere, cum semper spes impetrandi suppetat, donec

-- --

in corpore datur spirandi copia. Sed quia dierum nostrorum exitum nescimus, periculosissimum est postremum expectare, ne forte is hodiernus uel crastinus sit | et tunc mori cogamur, cum nos multum adhuc uicturos credimus. Cęterum si conuersioni tuę (ut potissime fit) hoc obstat, quod uiolentę admodum sensuum tuorum cupidini non potes resistere, da operam ut possis. tolle concupiscendi occasiones | et membra scandalizantia abscide. auerte oculos ne uideant quod ad peccandum prouocat, aures ne audiant, nares ne odorentur, os ne loquatur, manus ne contrectent. A pristinis quoque sodalitiis ac societatibus paulatim te submoue | et iam honestiorum Deum-que timentium hominum lateri adhęrere stude. consortio consiliis-que eorum utere, quibus persuasus | is qui nunc es, esse desines. Nam si iuxta Apostoli sententiam | Mala colloquia corrumpunt mores bonos, consequens est, ut bona colloquia malis moribus remedio sint. Verissimum est enim quod in psalmo dicitur: [ERROR: no link :] Ps. 12 Cum sancto sanctus eris | et cum uiro innocente innocens eris | et cum electo electus eris, et cum peruerso peruerteris. Iubes me inquies, ueteribus amicis nouos pręferre? immo malis bonos | et ut apertius dicam, inimicis amicos | et cum his quidem gratiam inire, illos relinquere. Vehementer enim erras, si ab ipsis te amari putas, qui ne sibi quidem amici esse censendi sunt, cum improbe incontinenter-que uiuendo et se et te pariter perditum eant. Ergo ut a facinorosorum societate consortio-que discedas et uiris animi integritate conspicuis uti incipias hortamur, non ut amicos derelinquas. quod si isti quorum nunc familiaritate delectaris, ęqui atque honesti amici essent, et te ab eis amari faterer. cum autem te secum simul contempta uirtute per deuia uitiorum trahant, audeo dicere (quis enim uerum dicere non audet?) capitaliorem illis inimicum habes neminem. Talibus autem carere non posse, non eos deserendi difficultas facit, sed male sibi consulendi stulticia. Quid enim illo homine dementius, qui mauult perire cum scelestis | quam cum probatis uiuere? Tu si tua salus tibi est curę, ut esse debet, istos ipsos aut tecum simul si potes ad poenitentiam conuerte | aut si non potes fuge ne una cum illis intereas. Melius est tibi mancum et claudum et altero carentem oculo intrare in paradisum | quam duas manus et pedes et oculos habentem mitti in gehennam. Melius est enim sine amicis gaudio perfrui sempiterno | quam cum amicis tradi suppliciis. Quod si decursę in uoluptatibus uitę usum abiicere tibi prorsus molestum est, quęso ne saltem pigeat, talis uitę qui tandem finis sit considerare. Siquidem prudentis est prouidere futura. et si bruta quoque quędam animalia uenturę tempestatis pręsaga, antequam erumpat procella, ad tranquilliora sibi loca confugiunt, minus te rationalem existimabo, si proposita uoluptariis incontinentibus-que tormenta tecum quandoque non mediteris | uel cum meditaris non expauescas | te-que ad eum uitę statum conferas, in quo et de poena securior esse possis | et de pręmio certior. Noli ergo fieri sicut equus et mulus, in quibus non est intellectus. ratione utens, ad ea quę futura sunt | mentem dirige | et ad salutis portum, dum euadendi naufragii spes est, uela conuerte. Vel si usque adeo inualidus et eneruis es, ut ratem corporis tui regere nequeas, ora ut queas. Petite inquit Dominus, et dabitur uobis. non potes excusare imbecillitatem, ubi auxilium tibi promittitur si petieris. Quid igitur | mollescis-ne iam ad poenitentiam? an adhuc in proposito inolitę peruersitatis obduras? Monstrata hactenus remedia si parum proficiunt, nunc demum minis tecum et terroribus (nequid intentatum

-- --

relinquatur) agam. Quid est quod uiuis, cum morte magis dignus sis, nisi quia Domino miserante expectaris ut melius uiuas? quod si ultra obstinatus esse pergis, cum ficu infructuosa succideris, ne terram occupes. succideris inquam et in ignem mitteris et ardebis | palmitis instar de uite abscisi atque arefacti | omni-que humore quo reuiuiscere posset destituti. Abscisus quippe es | a uera uite et a Christo alienatus, quamdiu peccatis finem non statuis, quamdiu te Creatorem tuum Redemptorem-que offendere non poenitet, quamdiu non metuis Dominum tuum | nec illi obtemperas, cui angeli in cęlo assistunt, quem sancti omnes uenerantur, omnes inferi contremiscunt. qui est super omnia potens, in omnibus sapiens, omnium optimus, primus omnium omnium-que postremus. neque initium habens neque finem. benignissimus poenitentium remunerator, seuerissimus obstinatorum ultor ac punitor. Et cum tantus talis-que sit, tu illum tibi iratum esse audes negligere? tu illum peccata peccatis cumulando ad uindictam non uereris prouocare? cum tamen a peccatis desistendo placare posses. Ipse enim per prophetam tibi pollicetur | nullam de tot offensis unquam se exprobraturum, si offendere desieris | et secundum sua pręcepta coeperis operari. neque esse suę uoluntatis asseuerat, ut moriatur peccator, sed ut conuertatur et uiuat. Omnia ergo facit, ut saluti tuę consulat. atque huc tendit, quod pręcipit, quod promittit, quod minatur, quod flagellat, quod delinquentem non statim perimit, quod aliquando etiam beneficiis ad poenitentiam prouocat. Denique ut peccatoribus uitam daret, filium suum unigenitum morti obtulit. Cuius quidem sanguis, quemadmodum tunc omnes Adę filios a peccato lauit, ut qui crediderit et baptizatus fuerit saluus sit, ita nunc singulos emundat, quoties nos Deo peccasse poenitet. Vtere tandem tantę erga te dilectionis beneficio dum licet, dum tempus est, dum uita suppetit. Si sine illo decesseris, quis miserebitur? Quęre Dominum dum inueniri potest, inuoca dum prope est. ne te postea ingratitudinis damnet | et tanquam ignauissimum uineę suę, hoc est animę tuę, quam tibi commendauit, cultorem arguat dicens: [ERROR: no link :] Esa. 5 Quid facere debui uineę meę, et non feci? expectaui ut faceret uuas, et fecit labruscas. deinde indignatus poenam inferat, quam subdit: Auferam sepem eius, et erit in direptionem. diruam maceriam eius, et erit in conculcationem | et ponam eam desertam; non putabitur et non fodietur; et ascendent super eam uepres et spinę; et nubibus mandabo ne pluant super eam. Sub hac uineę metaphora tibi sermo texitur o peccator | Nisi enim in tempore poenitentiam egeris, postea iusto Dei iudicio | auferetur a te angelorum custodia et demonibus eris in predam. tolletur sperandi auxilii expectatio | et angustiis oppressus cruciaberis. omni-que ope destitutus | nec poenitentię falce poteris amputare nequitias peccatorum | nec cordis compunctione aliquid leuamenti promereri. sed operiet te omnibus spinis asperior poenarum congeries, et nemo sanctorum pro te ultra deprecabitur. hi enim sunt nubes cęli, qui super nos orationum suarum imbrem manantes | faciunt ut tam diu ad poenitentiam expectemur. Expectaris et tu. sed si moram feceris, ab Apostolo quoque audies: [ERROR: no link :] Ad Roman. ii Ignoras quoniam benignitas Dei ad poenitentiam te adducit? secundum autem duritiam tuam et impoenitens cor tuum | thesaurizas tibi iram in die irę et reuelationis iusti iudicii Dei, qui reddet unicuique secundum opera eius.

-- --

AD DESPERANTEM EXHORTATIO. Caput XIV

Nunc ad te conuertor magni atque ingentis criminis conscie, qui te nullo modo ueniam posse mereri existimas | nec perpendis quod Dei misericordia multo maior sit omnibus peccatis. Nihil est quod illa non delebit, si te commissi poenituerit. Semper parata est ad condonandum, si tu paratus es ad poenitentiam agendam. [ERROR: no link :] peccatum in spiritum sanctum Quod autem Christus dixit | blasphemiam in Spiritum Sanctum irremisibilem esse, multi dubitant, utrum intelligendum sit, quod nunquam dimittatur, an quod difficulter. vsque adeo existimant, si poenitentia adsit, nihil obstare, quin benignitas diuina pręstet ueniam. Quale igitur uel quam magnum esse potest scelus tuum, quod te ad desperationem remissionis quiuit compellere? et de Deo non recte sentire, ut tibi poenitenti parcere omnino nolit, cum nunquam ad poenitentiam conuersis et in ipsum confidentibus non ignoscat? [ERROR: no link :] Dauid Si adulterium, si homicidium perpetrasti, utrunque Dauidi, cum se peccasse doluisset, est remissum. [ERROR: no link :] Matth. Zacheus Si foenore et usuris rem quęsisti, hoc Mattheo Zacheo-que fuit condonatum. [ERROR: no link :] Paulus Si persecutus es Ecclesiam Dei, de hoc facta est gratia Paulo. [ERROR: no link :] Petrus Si pernegasti Dei Filium, de hoc Petro fuit uenia data. [ERROR: no link :] Manasses Si stellas adorasti, si diis alienis templa aras-que posuisti, si obseruasti somnia maleficiis-que credidisti, si in Dei seruos cędibus es grassatus, ista omnia Manasses fecerat | et tamen, cum eum poenituisset ueniam-que orasset, exauditus est | hostili-que iugo liberatus regnum recuperauit quod amiserat. Nullum ergo tam immane facinus committi potest, quod poenitentibus miseratio non ignoscat diuina. Et cum ita sit, nonne stultissimum est id desperare, quod plurimis concessum fuisse non ignoras? Cęterum neque poenitentia ipsa peccati quicquam prodest ueniam desperanti, cum hęc ipsa desperatio peccatum tale sit, ut omne poenitudinis meritum euacuet atque irritet. [ERROR: no link :] Cayn Nihil profuit Cayno fratricidę, quod a Domino coargutus doleret, quia clementię diuinę derogauit dicens: Maior est iniquitas mea quam ut ueniam merear. [ERROR: no link :] Iudas Nihil Iudam proditorem iuuit suus pro commisso dolor | neque confessio cum diceret | peccaui tradens sanguinem iustum. Quoniam cum de Dei misericordia desperasset, tristitia superatus laqueo mortem sibi consciuit. Poenitenti igitur et petenti uenia datur; desperanti uero neque in hoc seculo neque in futuro parcitur. Quidnam igitur te ultro perdis desperando, cum iam certo scias | esse locum uenię, si ueniam poposceris poenitendo? Cur non potius cum Dauide peccatum lugente exclamas: [ERROR: no link :] ps. 50 Miserere mei Deus secundum magnam misericordiam tuam | et secundum multitudinem miserationum tuarum dele iniquitatem meam! Magna misericordia magnum delet crimen, et miserationum multitudo multitudinem remittit peccatorum. Dominus clamat: Nolo mortem peccatoris, sed ut conuertatur et uiuat. Et tu mori mauis quam conuerti? et ueniam desperare quam poscere? Dominus soluit compeditos, Dominus errigit ellisos. Et tu tam mortifero peccati uinculo non uis absolui? tam graui casu ellisus non curas errigi? de medico qui omnes in se confidentes in unico uerbo sanat diffidis? Graue est inquis peccatum meum. nunquid grauius quam istorum, quorum modo mentionem fecimus? quibus tamen quod nequiter deliquerant, clementer dimissum constat. Nunquid etiam grauius est peccatum tuum quam cęlum, quam terra quam mare? sed qui potuit creare ista, non poterit sceleris tui pondus eleuare | et ubi abundauit delictum, ibi gratiam abundare facere? Nonne ille quoque qui dicebat:

-- --

Iniquitates meę supergressę sunt caput meum, et sicut onus graue grauatę sunt super me, precatus est dicens: Domine ne in furore tuo arguas me | neque in ira tua corripias me. haud ita orasset | nisi spem haberet impetrandi quod orabat. sperauit et orauit et uoti compos factus est. Nonne etiam Hierosolymę urbi grauissimum idolatrię crimen exprobrans Deus dixerat: [ERROR: no link :] Hie. 21 Si laueris te nitro et multiplicaueris tibi herbam borith, maculata es in iniquitate tua coram me. postea tamen ne de peccati remissione diffideret: Fornicata es inquit cum amatoribus multis | tamen reuertere ad me, et ego suscipiam te. [ERROR: no link :] Zach. 5 Sed cum reuerti noluissent | aggrauassent-que scelus mentis obstinatione, eorum impietatem plumbi massa onerari uidit Zacharias propheta | Domino-que ulciscente urbs passa est excidium, et illi captiui ducti in Caldeam. Internicione quidem deleri merebantur, sed Dominus temperauit iram, ut postea ostenderet etiam in obstinatos clementiam. Postquam enim eos poenitere coepit | peccata confitendo misericordiam-que Dei implorando, ipso fauente de seruitutis iugo liberati atque ad patrium solum postliminio reuersi, instaurata ciuitate templo-que errecto sortis pristinę statu frui coepere. Iam ergo uides (nisi adeo cęcus es | ut nihil ueri uideas) quia nulla est prorsus tanta delicti alicuius magnitudo, tanta grauitas, quam Dei misericordia a poenitentibus requisita non minuat, non eleuet, non denique ad nihilum redigat. Soli hanc consequi nequeunt, qui de ipsa desperant. Licet igitur te peccasse poeniteat, nisi etiam peccati ueniam desperasse poenituerit, cum impoenitentibus computaberis. Quamobrem festina deponere dementiam istam animi, ut flagitii tui magnitudine diuinę clementię immensitatem putes inferiorem. Deus pater misericordiarum est; miserationum suarum non est numerus. Spera in illo. sperantes in Domino misericordia circumdabit. dum te poenitet, dum speras, dum precaris, etiam sancti pro te orant, angeli uota tua offerunt Deo | Christus ipse pro te Patrem interpellat | dicente Ioanne apostolo: [ERROR: no link :] Epistula Ioann. 21 Aduocatum habemus apud Patrem Iesum Christum iustum | et ipse est propiciatio pro peccatis nostris; non pro nostris autem tantum, sed etiam pro totius mundi. Desperantium uero Christus non aduocatus est, sed iudex. Considera igitur utrum tibi sit melius ueniam sperare, ut Christi patrocinio subleueris, an desperare, ut eiusdem iudicio damneris? et in ęternum pereas? Hactenus de poenitentia | nunc de confessione peccatorum, quę poenitentiam comitari debet, aliquid memoremus.

-- --

De peccatorvm confessione. Caput XV

Tria sunt peccatorum genera: aut enim peccamus cogitatione | aut uerbo | aut opere. per ista mente discurrendo, postquam conscientiam diligenter accurate-que examinauerimus, tam de omnibus quam de singulis, in quibus Deo uel proximo aliqua illata est iniuria, dolentes moesti-que imprimis | et ante sacerdotem ueluti ante Christum reuerenter genibus prouoluti cuncta illi exponamus, occultemus nihil. Manifestanda est enim medico ęgritudo, ut ille adhibitis remediis instauret sanitatem. Illi autem animarum nostrarum medici sunt, quibus concessa est soluendi ligandi-que potestas ab eo qui dixit : [ERROR: no link :] Io. 20 Accipite Spiritum Sanctum | quorum remiseritis peccata remissa erunt, et quorum retinueritis retenta sunt. ab eo inquam qui est sacerdos in ęternum | qui-que in cęlum ascendens uicarios nobis in terra reliquit ipsos sacerdotes,

-- --

et Petro curam ouium suarum pastor bonus commendans atque claues regni cęlestis tradens dixit: [ERROR: no link :] Mat. 16 Quodcunque solueris super terram, erit solutum et in cęlis, et quodcunque ligaueris super terram, erit ligatum et in cęlis. Non dubitemus igitur, quin peccatum illud deletum sit, quodcunque Christi sacerdotes rite dimiserint. [ERROR: no link :] Mat. 18 Ab eo ius soluendi atque ligandi acceperunt, qui potest omnia | et per quem facta sunt omnia in cęlo et in terra et in omnibus abyssis. Ipsi iudicent inter lepram et lepram, ipsi peccatorum nostrorum morbos curent, ipsi nos ad ęternam transmittant salutem, suppeditantes quicquid ad eam assequendam nobis necessarium fuerit. Necessarium est autem baptismo ablui, chrismate inungi. sed quoniam etiam post hęc in multis delinquimus, nihil deinde ita necessarium est | ut peccatorum cum poenitentia confessio. Hac sola quoties cadimus, errigimur et stamus. Baptismus quidem sordes ante se contractas eluit semel, confessio semper. Cęterum quod etiam per martyrium aboleantur peccata non ambigimus, Domino dicente: [ERROR: no link :] Mar. 8 Qui perdiderit animam suam propter me et Euangelium, saluam faciet eam; et per elemosinarum largitatem, cum idem dicat: [ERROR: no link :] Luc. 11 Date elemosinam, et ecce omnia munda sunt uobis; et per iniuriarum condonationem, quia scriptum est: [ERROR: no link :] Mat. 6 / Mac. 11 Si dimiseritis ex corde fratribus uestris peccata ipsorum, et Pater uester cęlestis dimittet uobis peccata uestra; et per exhortandi studium, quo alios a flagitio ad uirtutem reuocare nitimur, quia dicitur: [ERROR: no link :] Iacobi 5 Siquis conuerti fecerit peccatorem ab errore uię suę, saluat animam eius et operit multitudinem peccatorum. et siqua alia sunt per quę remitti crimen dicatur, non ideo poenitentię confessionis-que sacramentum excludi putes | nec sine ipso te saluandum credas, si talia feceris. nisi enim te peccasse poenituerit, nihil ista proderunt. Peccato Deus offenditur | quod si pro peccato quo Deum offendisti, non doleas, cares charitate, sine qua teste Paulo apostolo, in quo Christus locutus est | nec corpus tradere ut ardeat, nec facultates in cibos pauperum distribuere | nec hominum angelorum-que linguis loqui | nec fide montes transferre | quicquam prodesse poterit. Poenitentiam itaque agere oportet | et illa non omittere. Quicquid enim pie sancte-que agitur, appendix poenitentię est | et pro culpa satisfactio, ut purgatorii poena uel breuior sit | uel nulla, si plene in uita satisfactum fuerit. uel etiam ut post culpę poenę-que abolitionem plus glorię in cęlo mereri possint, qui hic benefecerint. Restat ut dicta euangelica, quę memorauimus | quę-que illis similia sunt, ita intelligantur, ut si fiant quę in ipsis pręcipiuntur, peccatori ad emundationem adiumento fore | si tamen pręcesserit poenitentia cum confitendi proposito, quando fuerit opportunum. Igitur sicut charitas ipsa fundamentum et consummatio uirtutum est, ita poenitentia finis esse debet peccandi bene-que agendi initium, ut cętera feliciter succedant | Deo-que grata atque accepta sint. Siquis tamen solam poenitentiam sibi sufficere credens confessionem respueret, in hereticorum numero ponendus esset. neque ei profecto prodesse potuisset poenitentia ab Ecclesię corpore separato. Separatum enim a corpore membrum non uiuificatur, sed quamdiu diuisum est, manet in morte. Confessionis autem sacramentum tam ueteribus quam nouis hominibus commune est. [ERROR: no link :] Gen. 3 Primi parentes nostri Adam et Eua cum peccassent, peccatum suum confiteri coacti sunt, Deo interrogante quare fecerint, quod facere interdicti erant, et illis respondentibus qualiter in id criminis incidissent. Voluit itaque Deus a primo homine confessionis inchoare mysterium, ut ostenderet | nulli posterorum claudi confugium ad ueniam, quod apertum esset primis. Quamobrem et ab

-- --

his descendentium Israhelitarum mos fuit, quoties erumnis oppressi essent, Dei opem implorare, cilicio contegi, cinere conspergi, ieiunio corpus affligere | et pręter hęc peccata confiteri. sic humiliati Deo miserante angustiis liberabantur | et a peccatis quidem absoluti abibant, pręter originis culpam, qua absolui non poterant, donec Redemptor in Lege promissus non uenisset. Quare nec illorum confessio in Lege potuit esse ita plena (nihil enim ad perfectum adduxit Lex) ut est nostra in Euangelio. cum illa in parte manca sit, hęc per omnia integra et perfecta. Illa simul multorum, hęc singulorum. illa Deo audiente tantum, hęc etiam Dei sacerdote examinante et ab omnibus absoluente. Nondum enim illis mediator uenerat Christus Dominus, per quem reseratus est aditus ad cęlestia | et cuius cruore a corruptę originis culpa expiati in sancta coepimus introire | et hęredes fieri non terreni et temporalis regni, ut illi, sed cęlestis et ęterni. Ne igitur tanti erga humanum genus beneficii memoriam ulla unquam deleret obliuio,

-- --

mediatoris atque redemptoris Christi locum in terra tenere coeperunt sacerdotes. Per eos ipse uerus Agnus, pro nobis semel oblatus, quotidie offertur. Per eos Ecclesię sacramenta participiamus | remissionem-que accipimus peccatorum . et postquam hic penitus mundati uita ista decedimus, non iam ad inferos ut ueteres illi, sed ad cęlestem patriam, ut in Christo renouati transmigramus. Tantę igitur uirtutis est nostra confessio, ut non solum de peccatoribus iustos faciat, sed etiam de terrenis cęlestes, de mortalibus immortales, de miseris felices. Hęc enim confessio peccata delet | et animam a morte liberat. quod ostendit Ezechias ad Dominum dicens: [ERROR: no link :] Esa. 38 Recogitabo tibi omnes annos meos in amaritudine animę meę | tu autem erruisti animam meam ut non periret; proiecisti post tergum tuum omnia peccata mea. Idem testatur psalmista cum ait: [ERROR: no link :] Ps. 31 Dixi confitebor aduersum me iniustitiam meam Domino, et tu remisisti impietatem peccati mei. Per hanc dum preces effundimus, uoti compotes efficimur, eodem propheta dicente: [ERROR: no link :] Ps. 118 Vias meas enunciaui tibi, et exaudisti me. Per hanc praui cogitatus dissipantur | et qui boni sunt succedunt. sicut Salomon in Prouerbiis affirmat dicens: [ERROR: no link :] 16 Reuela Domino opera tua, et dirigentur cogitationes tuę. hęc denique sancta confessio diabolo nos erreptos reddit Deo | et de filiis tenebrarum filios efficit lucis. [ERROR: no link :] Luc. 15 Ille qui luxuriose uiuendo bona consumpserit , ita ut porcos pasceret, ad patrem supplex confugiens | ac se peccasse confitens | amplexum osculum-que patris accipere meruit | et stolam | et anulum | et calciamenta | et conuiuium. nihil quod male egerat exprobratur ei, sed humilis confessionis merito in hęreditatem cum omni lętitię ambitu fuit admissus, ingenti calamitate in summam beatitudinem commutata. In integrum itaque restituitur gratia, cum peccator per poenitentiam et confessionem humiliatur. Postremo quicquid diximus de poenitentia, idem de confessione est sentiendum. Neque enim perfecta esse potest poenitentia sine proposito confitendi | neque utilis confessio absque poenitentię admixtione.

-- --

De iis, qvi confiteri negligunt Caput XVI

De illis uero qui tam salutiferam peccatorum confessionem peruicaciter deuitant, a uia uirtutis perpetuo aberrant, quia in tenebris manent | neque quo tendere debeant satis perspiciunt. Scriptum est enim : [ERROR: no link :] Proverb. 18 Qui absconderit scelera sua, non dirigetur, qui autem confessus fuerit et reliquerit ea, misericordiam consequetur. Quid autem prodest id cęlare hominem, quod non latet Deum? Peccata enim quę nunc uni sacerdoti abscondis, in die Iudicii omnibus manifesta erunt. dicente Domino: [ERROR: no link :] Naum. 3 Reuelabo pudenda tua in facie tua. Coram uno modo non uis erubescere? coram

-- --

plurimis postea confunderis. Omni tamen uerecundię tuę molestia intolerabilior erit Iudicis aduersum te seueritas atque cognitio. ea te peccatis grauatum in barathrum detrudet inferni, ut qui confessionis beneficio per misericordiam Dei oblato uti noluisti, terribiles infinitos-que cruciatus patiaris per iustitiam, dicente Osee propheta: [ERROR: no link :] 13 Colligata est iniquitas Ephraim; absconditum peccatum eius | dolores parturientis uenient ei. Talis itaque merces illius erit, cuius peccatum nunc absconditum est, nolentis illud secundum diuinę humanę-que legis pręscriptum confiteri palam-que alteri facere. Nam siue timore | siue pudore id faciat, non excusabitur. Magis enim Deum timere debuit quam homines | et potius contempto rubore purificari uelle | quam subtracta confessione sordescere. Porro sicut hi qui nunc scelerum suorum poenitentes propria confessione se accusant, angelorum patrocinio subleuati erunt ut beati sint, ita qui errata sua modo dissimulant, a diabolo tandem accusabuntur, ut Christi iudicio

-- --

condemnentur. Curramus igitur totis affectibus ad portum salutis, ne delictorum tempestatibus acti mergamur in profundum. Doleamus quod peccando pręuaricati sumus diuina mandata | et cum certa emendandi | satisfaciendi-que destinatione singula quęque, quibus offendimus, confiteamur. Alioquin ne illa quidem quę benefacimus, proderunt ad beatitudinem consequendam, nisi de malis quę commisimus tristemur | eadem-que sacerdoti indicemus, ut uolentes moneat, ut sustinere paratos castiget | mulcta-que pro delictis, quę sibi aptior uidebitur, imposita | mundos puros-que restituat, Ecclesię Deo-que reconciliet. [ERROR: no link :] Epistula Ioannis 1 Si enim confiteamur peccata nostra (ut Ioannes apostolus inquit) fidelis est et iustus Dominus, ut remittat nobis peccata nostra | et emundet nos ab omni iniquitate. Remissio minuit culpam, emundatio tollit poenam et confert beatitudinem, dicente Domino: Beati mundo corde, quoniam ipsi Deum uidebunt.

De sacramento corporis Christi Caput XVII

Poenitentes de iis quibus te offendimus Domine, et eadem sacerdoti tuo confessi | atque ab ipso, cui tu soluendi potestatem dedisti, absoluti, ad mensam saluberrimi conuiuii tui accedimus, ut corpori et sanguini tuo communicemus. Indigni quidem, sed tamen abs te

-- --

inuitati, qui infirmitati nostrę pręsentaneum porrigens remedium, sacratissimum corpus tuum sub specie panis: Accipite inquis et comedite | hoc est corpus meum. deinde preciosum sanguinem tuum sub specie uini in calice infusum propinans ais: Bibite ex hoc omnes. Hic est enim sanguis meus Noui Testamenti, qui pro multis effundetur in remissionem peccatorum. Et ante per Salomonem in Prouerbiis hortatus es dicens: Venite et comedite panem meum | et bibite uinum quod miscui uobis! Ad tuum ergo conuiuium a te inuitati, a te uocati accedimus, cum plena fide, cum indubitata credulitate confitentes, panem et uinum tuis uerbis a tuo sacerdote consecratum, tuum esse corpus, tuum esse sanguinem. Tu enim ipse qui ueritas es, hoc testaris et affirmas, cui uel minimum refragari infidelitatis crimen est. Panis uini-que figuram oculis cernimus, odorem naribus haurimus, saporem ore gustamus, duritiem atque liquorem tactu sentimus. et tamen non nostris sensibus, sed tuo testimonio credimus. Omnis enim homo mendax, tu solus uerax, tu ipsa ueritas, quę nec decipi potest nec decipere. Nos itaque corpus tuum, clementissime Domine, et tuum sanguinem aliena specie uelatum

-- --

fideliter accipimus | nec omnino qua ratione id fieri possit quęrimus | aut quomodo panis uini-que substantia in substantiam corporis et sanguinis tui transeat, cum accidentia non mutentur, scrutamur. Maius est enim miraculum istud | quam ut humano ingenio uel scientia comprehendi possit | te tamen tradente uerum esse credimus | etiam quod intelligere quomodo uerum esse possit nequimus. Etenim suis finibus circumscriptus est intellectus noster, tuę autem potentię, tuę sapientię nullus est finis, nulla circumscriptio: omnem numerum, omnem excedit modum. Stultus est igitur, qui tanti mysterii altitudinem se deprehendisse putet, nisi ipse reueles, ipse aperias, ipse illum tam signularis intelligentię efficias capacem. Nos interim non ideo credimus panem et uinum in substantiam tui corporis et sanguinis transmutari, quia et uxor Loth uersa sit in statuam salis | et

-- --

uirga Moysi in colubrum | et cibus atque potus in carnem et sanguinem animalis. Nam simul cum accidentibus ista mutata sunt | sed quia nihil uerius esse nouimus his, quę te docente discere contingit. Confitemur te esse Verbum, a quo facta sunt omnia | et sine quo factum est nihil. Quid ergo factu tibi impossibile, si modo illud ut fiat, tuę conuenit maiestati? Absit igitur ut quicquam dubitemus de tam mirabili stupendo-que sacramento, cuius tu et autor es et testis. In quo magis mirari licet tuę in nos benignitatis magnitudinem, quam incomprehensibile operis arcanum. Tu te nobis Domine pręstas in cibum, qui te pro nobis supra crucem obtulisti in sacrificium. sed ibi uisibilis et passibilis et mortalis apparebas, hic lates gloriosus et deuicta iam morte triumphans. Ibi abscondita erat in homine diuinitas, hic panis uini-que figura cęlatur et humanitas. Sed licet neutrum cernant oculi, utrunque tamen confitetur fides. Tu hic totus es, qui in cęlo es totus, cęlestia non derelinquens et terrena uisitans. Nam et in cęlum ascensurus te quotidie nobiscum fore promiseras usque ad seculi consummationem. Itaque et nobiscum es Domine in terra | et cum Patre in cęlo, nobiscum in specie aliena, cum Patre in propria, in terra mundans peccatores, in cęlo mundatos suscipiens. Cęlum et terram imples tua diuinitate. Et quoniam ei tua iuncta est humanitas, ubicunque diuinitas est, illic si uolueris, et humanitatem tuam esse necesse est. Quid ergo mirum, si in multis locis es qui in uno, si in pluribus hostiis qui in una? Porro cum tibi placuisset | ineffabili corporis et sanguinis tui sacramento fideles tuos pascere et tibi unire, sub panis uini-que figura latere uoluisti, ut nemo horreret gustare, quod fideliter gustatum beatitudinem confert. Primus Melchisedech in sacrificio panem et uinum obtulit. Inde tu diceris | in ęternum sacerdos, non secundum ritum eorum qui pecora sacrificabant, sed secundum ordinem Melchisedech, qui pane uino-que litauit. Illius tamen sacrificium signum et umbra fuit, tuum autem ueritas est et lux. tuum istud et prophetę

-- --

futurum prędicauerunt | et figurę significarunt, ut in eo credendo, quod et uetustas promitteret | et nouitas exiberet, fides nostra stabiliretur atque firmaretur magis. Ab Esaia prędictum audimus: Et faciet Dominus exercituum omnibus populis in monte hoc conuiuium pinguium, conuiuium uindemię, pinguium medullatorum, uindemię defecatę. Et ab Hieremia: Omnis laguncula implebitur uino. Et ab Ezechiele: Vocabo frumentum et multiplicabo illud, et non ponam uobis famem. Et ab Osee: Conuertentur sedentes in umbra eius; uiuent tritico | et germinabunt quasi uinea; memoriale eius sicut uinum Libani. Et a Zacharia: Quid enim bonum eius est | et quid pulchrum eius, nisi frumentum electorum

-- --

et uinum germinans uirgines? Et a Malachia: In omni loco sacrificatur et offertur nomini meo oblatio munda, quia magnum nomen meum in gentibus, dicit Dominus exercituum. Figurę autem atque signa fuere: sacrificium Melchisedech sacerdotis, manna in deserto, agnus paschalis, hostia sanctorum oblata pro peccato, hostia pacificorum oblata Domino, subcinericius panis Elię in itinere, panes propositionis in templo. Quicquid in his fuit significatum, in tui Domine glorificati corporis sacramento credimus impletum. atque ideo non quod uidemus in eo, sed quod credimus adoramus. ut Petri apostoli tui promissum te donante nobis persoluatur dicentis: In quem nunc non uidentes creditis, credentes exultabitis lętitia inenarrabili et glorificata | reportantes finem fidei uestrę salutem animarum uestrarum. hoc illud est quod et ipse dixeras : Beati qui non uiderunt et crediderunt! Accedimus etiam ad te Domine cum timore et humilitate. Tu es enim ille, de quo in psalmo est dictum: Escam dedit timentibus se. tu das teipsum iis qui maiestatem tuam offendere metuunt | et eidem in omnibus obsequi desyderant. Accedimus ad te in amorem tuum insinuari cupientes. tu quippe das escam esurientibus, ut dulcedine charitatis tuę satientur quam esuriunt. Accedimus cum continentię castitatis-que proposito. Nam si non licuit Dauidi et iis qui cum illo

-- --

erant, edere de panibus sanctificatis, nisi cum se a consuetudine mulierum expiassent, quanto continentiorem esse oportet eum, qui castum corpus tuum, de casta sumptum Virgine et tibi unitum, esurus accedit? Et si de hostia pacificorum uesci iubetur qui fuerit mundus, quanto conuenit esse illum mundiorem, qui te omnis munditię fontem, omnis gratię autorem cupit haurire? Tu es panis uiuus uitam nobis donans quam non habemus, et a morte liberans quam timemus. Ais enim: Ego sum panis uitę. patres uestri manducauerunt manna in deserto et mortui sunt. hic est panis de cęlo descendens, ut siquis ex ipso manducauerit non moriatur. Ego sum panis uiuus qui de cęlo descendi. siquis manducauerit ex hoc pane, uiuet in ęternum. Et panis quem ego dabo, caro mea est pro mundi uita. Nihil est Domine tua ista oblatione melius, nihil pulchrius, nihil dulcius, nihil iocundius. Quid est bonum eius, inquit Zacharias, et quid pulchrum eius, nisi frumentum electorum et uinum germinans uirgines? Bonus et pulcher es, non reprobis sed electis et fidei uirginitatem consecutis, non hereticis a sponsa tua Ecclesia alienatis atque fornicantibus. Tui pręterea sacramenti dulcedo a psalmista mel dicitur, quoniam nihil aliud in terra gustu dulcius inuenit, cuius nomine illam exprimeret. Cibauit illos, inquit, ex adipe frumenti, et de petra melle saturauit eos. Idem alibi: Gustate et uidete, quoniam suauis est Dominus. Tu tua suauitate, isto melle | in cęlo reficis angelos | animas-que sanctas | et mortales pascis in terra. Vnde dicitur: Panem cęli dedit eis, panem angelorum manducauit homo. Postremo quod cibus iste ac potus, quem abs te nobis datum pro maximo munere accipimus, gaudere nos et exultare faciat, psalmista testatus est dicens: Educis panem de terra, et uinum lętificat cor hominis. Cum ergo mysticum alimentum istud tantum ac tale sit, merito quidem eucharistiam, id est, bonam gratiam uocant. Se enim pie

-- --

sumentibus magnam multiplicem-que confert gratiam | et ad summam usque prouehit beatitudinem. Te quippe in ipso sumimus, qui totius boni largitor es, totius distributor felicitatis atque glorię. Tu sub aliena

-- --

specie latens et delicta nostra purgas | et purgatos ad purius uiuendi studium dirigis. Quod si in Leuitico quicquid tetigerit carnes hostię pro peccato oblatę sanctificari dicitur, quis dubitat, quin istud quod pręcessit in figura, cumulatius impleatur in ueritate? Tu ille es qui solo tactu leprosum mundasti, mulierem sanguine fluentem curasti, puellam mortuam ad uitam reuocasti. ut ostenderes in te esse uirtutem peccata pręterita delendi, futura cauendi | et qui in peccatis mortui iacent, ad spem uitę ęternę errigendi. Tua pręterea in Ecclesiastico uox est: Qui edunt me adhuc esurient, et qui bibunt me adhuc sitient. Esuries ista et sitis desyderium tui est. quo desyderio qui affecti fuerint, beati erunt quia saturabuntur. Incipient enim repleri uirtutibus, qui ante uitiis referti erant. ut fiat quod in psalmo dicitur: A fructu frumenti uini et olei multiplicati sunt. Quod ut nobis contingat, ipse per Prophetam hortaris dicens: Dilata os tuum, et implebo illud. Qui paratior accedit magis dilatatur, et qui magis dilatatur, magis et impletur. Cum autem implemur , tunc pręcipue ad te diligendum accendimur. Hoc Propheta spiritualiter expertus admiratur et ait: Impinguasti in oleo caput meum, et calix meus inebrians quam pręclarus est! Sed oleum, quia lucernis additur, mentis illuminationem signare uidetur. ut qui prius in tenebris ignorantię erant, iam intelligentię donum attingant. Perinde atque illi, quorum oculi tenebantur ne te agnoscerent, et postea quidem cognouerunt, dum te ad suum diuertere hospitium cogunt, dum te aperiente Scripturas discunt | per panis fracti sacramentum in tui agnitionem se uenisse confessi sunt. Huius panis uirtute animam quoque effici pulcherrimam Ezechielis prophetę testimonio discimus dicentis: Similam et mel et oleum comedisti, et decora facta es uehementer nimis. Ex hoc pręterea ad

-- --

resistendum diabolo uires acquirimus | et contra carnis certamina efficimur fortiores, dicente Propheta: Parasti in conspectu meo mensam aduersus eos qui tribulant me. Demum uicto diabolo et spiritu carni dominante | multa animi pace, multa quiete fruimur, iuxta illud: Qui ponit fines tuos pacem | et adipe frumenti satiat te. Et, quid est usquam uirtutis, quid gratię, quid felicitatis Domine Iesu Christe, quod tibi digne communicantes non adipiscimur? Tu in nobis es | et nos in te, quoties tuo cibo et tuo potu anima nostra reficitur. Ais enim: Caro mea uere est cibus et sanguis meus uere est potus | qui manducat meam carnem et bibit meum sanguinem, in me manet et ego in illo. Et quoniam uita es, in te manentes te-que in nobis manentem habentes uiuimus in ęternum. Quamobrem subiungens inquis: Sicut misit me uiuens Pater | et ego uiuo propter Patrem, et qui manducat me, et ipse uiuet propter me. Reliquum est ut sic uiuendo beatitudine fruamur | perpetua et ęterna. Iccirco ut illam nobis conferas , mones et ais: Operamini non cibum qui perit, sed qui permanet in uitam ęternam, quem Filius hominis dabit uobis. hunc enim Pater signauit Deus. Et iterum: Ego sum panis uitę. qui uenit ad me non esuriet, et qui credit in me non sitiet in ęternum. Ad beatos ista pertinere etiam Apocalypsis docet, ubi dicitur: Non esurient neque sitient amplius | neque cadet super illos sol | neque ullus ęstus, quoniam Agnus qui in medio throni est, reget illos | et deducet eos ad uitę fontes aquarum | et absterget Deus omnem lachrymam ab oculis eorum. Quas ergo tibi gratias benignissime Domine pro tam immenso munere agemus? quę pręconia, quas laudes persoluemus? Nihil aliud a

-- --

nobis exigere uideris | quam ne polluto ore tua dona contaminemus. At hoc etiam nisi te imbecillitatem nostram adiuuante pręstare nequimus. Tu ipse igitur qui tam liberaliter ad epulas tuas nos inuitas, da ut semper ad illas digni ueniamus | ut-que tua carne ac tuo sanguine cum quanta conuenit mentis et corporis puritate reficiamur, quod-que ad memoriam tuę passionis et nostrę

-- --

redemptionis constituisti dicens: Hoc facite in mei commemorationem, pręsta ut quotidie ista meditantes, nullo die, nulla hora, nullo temporis momento obliuiscamur tui.

In eos, qvi sacramentvm male svmvnt Caput XVIII

Cum igitur tanti emolumenti sit | tantę-que felicitatis uero pane ac uero potu isto uti, nonne miseri sunt et infelices, qui uel indigni ad sumendum accedunt | uel omnino sumere contemnunt? Indigne autem accedunt, qui poenitentiam peccatorum, ut debent, non egerunt | nec satis diligentes in confitendis reatibus fuere | neque ab omnibus continendi sese propositum habent. Si conscientia tua te accusat, cur pollutus Agni purissimi carnem gustando inquinas? Non culpam sic agendo diluis sed grauas | et in maximum te pręcipitas scelus. audi Apostolum dicentem: Quicunque manducauerit panem | et biberit calicem Domini indigne, reus erit corporis et sanguinis Domini. Probet autem seipsum homo, et sic de pane illo edat | et de calice bibat. Qui enim manducat et bibit indigne, iudicium sibi manducat et bibit | non diiudicans corpus Domini. Quid est reum esse corporis et sanguinis Domini | nisi illis fieri similem, qui Saluatorem contumeliis affectum crucifixerunt? Verbis illi

-- --

petulantibus insultabant, tu gustu temerario offendis; flagellis illi percutiebant, tu manibus immundis contrectando uiolas; crucifigebant illi, tu quotidie peccatorum tuorum aculeis confodere non dubitas; illi saltem ut honeste sepeliretur permisere, tu in foueam feculenti pectoris mundissimum Dominum pręcipitas. Quamobrem ipse idem in Malachia propheta de talibus conquęritur dicens: Ad uos, o sacerdotes, qui despicitis nomen meum. et dicitis: In quo despeximus nomen tuum? in eo quod offertis super altare meum panem pollutum. et dicitis: in quo polluimus te? in eo quod dicitis | Mensa Domini despecta est. Offerimus panem pollutum, quoties impuris manibus oblationem sanctam contrectamus. Et licet illa pollui non possit, nobis tamen nostra imputatur nequitia. Mensam autem Domini despectam esse dicere uidemur, quoties ad eam contemptim temerarie-que accedimus, quasi ad corporis communes epulas inuitati, non ad animę alimentum singulare. Si ergo mundari se aliquis ita credat | et pro delicto satisfacere, uehementer fallitur. Immundior etiam efficitur ipsa confidentię temeritate. Vnde per Hieremiam prophetam a Domino arguitur dicente: Quid est quod dilectus meus in domo mea facit scelera multa? nunquid carnes sanctę auferent a te malicias tuas? Profecto (ut diximus) non solum non auferent, sed etiam addent. immo si is qui talia pręsumit, poenitentiam non egerit, in dies deterius labetur fiet-que imbecillior atque debilior diuina ope penitus destitutus. Proditum est in annalibus regum Iuda, quod Palestini arcam Testamenti captam Azothum detulerint | et in templo idoli Dagon collocarint. protinus corruisse simulacrum dicitur | et capite ac manibus fuisse truncatum. Azothios quoque graui admodum ualetudine laborasse, donec Israhelitis arca fuit reddita. Arca ista typus Christi erat | cuius corpus qui indigne contrectat, Palestinus est; qui in gulam male affectam mittere non metuit, in templo Dagon illud collocat. Corruet igitur ipse et confringetur, truncum fiet inutile capite ac

-- --

manibus carens, quoniam neque cogitare neque facere poterit quod ei prodesse queat ad salutem. Et cum ad

-- --

bene agendum nihil sibi supererit uirium, cum Azothiis ęgrotabit, donec agat poenitentiam | se-que restituat sibi | et pro crimine satisfacere incipiat, quoniam neque tam nequiter delinquenti denegatur locus poenitentię. Habetur enim in Paralipomenon libro, quod magna populi pars non sanctificata comedere Phase ausa fuerit | sed cum se peccasse dolerent | et Ezechias pro eis orasset, placatus fuisse Dominus dicitur. Tibi quoque cui nunc iratus est, procul dubio placabitur, si te peccati poenituerit | ueniam-que fueris precatus. Omnibus patet ad Dominum reditus, et reuertenti misericordia denegatur nemini. Quod si redire neglexeris | et in aliquo flagitio pertinaciter perseuerans ad sancta sanctorum non timueris accedere, diabolo ad te possidendum perdendum-que aditum aperies. Nam de Iuda quoque scriptum est, quod post bucellam Sathanas in eum introiuit. Atque ita ille maligna suggestione superatus maturauit scelerate perficere, quod impie cogitarat. et qui Dominicam coenam ore sacrilego delibare pręsumpsit, factus est Domini proditor. Hunc si imitari in gustando sacramento perges, nonne etiam tibi dicere poterit Dominus: Ecce manus tradentis me, mecum est in mensa. et vę homini illi per quem Filius hominis tradetur? Tradidit illum Iudas impiis Iudeis, tu eundem tradis tibi impuro. Hanc ob rem nisi te correxeris | poenitentiam-que egeris | ac pro tanta tua temeritate fleueris, acerbissimas quidem et nullo fine concludendas in inferno poenas dabis. Sic enim in Leuitico scribitur: Anima polluta, quę ederit de carnibus hostię pacificorum, quę oblata est Domino, peribit de populis suis. Periit et Oza infelix, qui prophanam manum arcę sanctę, licet labenti supponere fuit ausus. percussit eum Dominus (ut ait Scriptura) super temeritate et mortuus est. Atque ut apertius intelligas distantiam digne et indigne ad sacrosanctum libamen accedentium, disce quid in Esaia scriptum sit: Hęc dicit Dominus Deus inquit: ecce serui mei comedent, et uos esurietis; ecce serui mei bibent, et uos sitietis; ecce serui mei laudabunt prę exultatione cordis, et uos

-- --

clamabitis prę dolore cordis | et prę contritione spiritus ululabitis. Quod si certum est damnandos esse eos | qui impoenitentes decesserint, quanto magis cum ad impoenitentiam accesserit temeritas indigne communicandi?

In eos qvi sacramentvm svmere excvsant. Caput XIX

Cęterum non fortasse minus peccant illi, quibus tametsi uereantur polluti accedere, magis libet abstinere | quam operam dare ac moliri | ut digni accedant. Timent scilicet Domino communicare, et eiusdem minas imperterrita aure excipiunt. Ait enim: [ERROR: no link :] Ioan. 6 Nisi manducaueritis carnem Filii hominis | et sanguinem eius biberitis, non habebitis uitam in uobis. Verentur itaque diuinis libamentis uesci, et in peccato perseuerando Deum offendere non uerentur. Communicare quidem non debent, nisi rite atque ordine pręparentur | sed pręparari ita eos oportet, ut communicatione digni habeantur. Alioquin et indigne accedens perit propter temeritatem | et accedere nolens damnatur | propter sese corrigendi negligentiam. Quid enim prodest Christum honorare, dum te indignum iudicans corpore eius et sanguine abstines, si peccato non abstineas, quo ipsum ad iracundiam prouocas | et prudens

-- --

ac uolens te illius conuiuio indignum pręstas? Omnes certe indigni sumus, cum nemo sit qui

-- --

non peccet , nemo cui cum centurione in Christum credente dicere non conueniat: Domine non sum dignus, ut intres sub tectum meum. In eo tamen digni censemur, si poenitentes, si confessi, si humiles accedimus. Talem cum te iam esse noueris, accedere ne dubites; ab illo inuitaris, qui omnes conclusit sub peccato, ut omnium misereatur. Talis cum accesseris mundaberis, continentior constantior-que efficiere | denique tutemet longe alium quam qui fueras esse senties. At uero si etiam rite pręparatus communicare nolueris, (uide quantum tibi incommodi inde oritur) uitam in te non habebis. In morte ergo eris. Quidni? Si uetus quoque Lex id testetur dicens: [ERROR: no link :] Numeri 9 Siquis et mundus est et in itinere non fuit, et non fecit Phase, exterminabitur anima illa de populis suis. Quia sacrificium Domino non obtulit tempore suo, peccatum suum ipse portabit. Tam Lege igitur quam Euangelio, ut Christo communices compelleris. id ipsum insuper Ecclesię sancte edictum tibi confirmat: Qui pro sceleribus suis inquit, duobus uel tribus annis non communicant , excommunicandi sunt, donec poenitentiam agant. Valde etiam expauescenda est illa Domini sententia in illos qui ad coenam uocati uenire recusarunt promulgata. Nemo inquit uirorum illorum qui uocati sunt, gustabunt coenam meam. Quod ergo nunc inuitatus gustare negligis, postea cum maxime cupies, attingere non poteris. Tunc enim erit tempus iustitię atque iudicii, nunc est miserationis et uenię. Pręterea si isti qui flagitii alicuius conscii sacramentum sumere perhorrescunt, damnabiles habentur, quid de illis dicemus | qui omnino contemnunt ? et infidelitate quadam lapsi illo sibi non opus esse asseuerant? De iis quidem per Osee prophetam ait Dominus: [ERROR: no link :] 7 Super uinum et triticum ruminabant, et recesserunt a me. Illi ruminant super uinum et triticum, qui Christi sacramentum plena fide non suscipiunt | et dum dubitant | a Christo quoque alienantur. Quomodo enim Christianus est, qui uerbis Christi non pręstat fidem? [ERROR: no link :] 62 His in Esaia etiam iurat

-- --

Dominus in dextera sua | et in brachio fortitudinis suę | se non daturum ultra triticum neque uinum. Non enim possunt mereri gratiam fructum-que sacramenti, qui uel dubii sumunt illud | uel increduli despiciunt | acrius tandem puniendi quam qui olim Legalibus sacrificiis detraxissent, dicente Apostolo: [ERROR: no link :] Ad Heb. 10 Irritam quis faciens legem Moysi, sine ulla miseratione duobus uel tribus testibus moritur. quanto magis putatis deteriora mereri supplicia, qui Filium Dei conculcauerit ? et sanguinem Testamenti pollutum dixerit, in quo sanctificatus est, et Spiritui gratię contumeliam fecerit? Profecto qui non credunt | conculcant Filium Dei, non pedibus sed infidelitate, et sanguinem eius pollutum dicunt, non uerborum prolatione (quis enim adeo impius est, ut id audeat dicere?) sed mentis infidę auersione ab eo a quo redempti sunt. Et Spiritui Sancto contumeliam faciunt, erga tanta beneficia ingrati et illiberales. Nos demum cum ab istorum perfidia qui eucharistiam nolunt admittere, tum ab eorum negligentia | qui imparati metuunt | tum denique ab illorum temeritate qui indigne accipiunt, abhorrentes, omni solicitudine curemus, ut credendo, ut poenitendo, ut Domino in omnibus obediendo | ad tam salutare conuiuium accedamus. In quo et pręsentis infirmitatis certissimum est remedium | et futurę beatitudinis perfecta gloria. Hactenus de eucharistię sacramento. ad quod quoniam ieiuni accedere solemus, non incongrue nunc de ieiunio disseremus.

-- --

-- --

De ieivnio et refectione. Caput XX

Ieiunium uidetur institutum pręcipue aduersus carnis nostrę petulantiam, ut debilitatis corporis uiribus turpium uoluptatum in nobis lassescat appetitio. quę certe si satis domita fuerit, expeditior pronior-que erit uia ad bene beate-que uiuendum. Ieiunium igitur non ab re tam ueteri quam noua Lege commendatur. [ERROR: no link :] numeri 9 Moyses quadraginta diebus et totidem noctibus ieiunus permansit, quando tabulas Foederis digito Dei scriptas accepit. quibus ob plebis impietatem confractis totidem dierum noctium-que repetito ieiunio alias tabulas impetrauit | atque Deum ipsum populo qui peccauerat, reddidit placatum. [ERROR: no link :] reg. 3. 19 Helias propheta cum etiam ipse per dies quadraginta nihil gustasset, ad montem Dei peruenisse dicitur. Eundem postea dierum numerum Saluator noster suo consecrauit ieiunio. quod nos obseruare quidem Ecclesię edicto iubemur, quantum fragilitas nostra patitur, semel in die comedendo , pręter illos dies, qui Dominicę resurrectionis memoria festi feriati-que habentur. Ieiunii autem tempore abstinemus carnibus atque lacticinis, quod in his plus nutrimenti esse constat ad lasciuię incitamenta. Qui uero arctius ieiunant, in refectione pane et aqua contenti sunt, aliis abstinent. Sed uirium habenda ratio est | atque ita ieiunandum, ut corpus non lasciuiat | et tamen ad uitę religiosę opera possit sufficere. Satius est orare in ecclesia, psallere, laudis sacrificia offerre, diuina discere uel docere | quam abstinentia nimia debilitatum nihil horum posse pręstare. His autem omnibus moderata ieiunia conferunt multum | plurimum-que iuuamenti subministrant. Vnde quosdam uini usu

-- --

se abdicare uilioribus-que cibis uitam sustentare minime piget. [ERROR: no link :] 35 Abstemii semper fuere filii Ionadab (ut in Hieremia est scriptum) et audiunt a Domino: Non deficiet uir de stirpe Ionadab filii Rechab, stans in conspectu meo cunctis diebus. Fore se sapientiorem credit Salomon, si abstemius uiueret | et: [ERROR: no link :] Eccl. 1 Cogitaui inquit in corde meo abstrahere a uino carnem meam, ut animum meum transferrem ad sapientiam. [ERROR: no link :] Leuit. 10 Sacerdotes tabernaculum intraturi uinum et quod inebriare potest bibere lege diuina prohibentur. Dei enim ministros maxime sobrios esse conuenit. [ERROR: no link :] numeri 6; Ezechi. 44 Illis etiam qui ex uoto Domino consecrabantur, quos nazareos uocabant , pręceptum erat ne uinum gustarent | neque quicquid ab uua fuisset expressum, donec uotum perficerent. [ERROR: no link :] Daniel 1 Daniel, Anania, Azaria et Misahel, cum Babylonię captiui essent , leguminibus aliti et aqua potati habitiores apparuerunt cęteris, qui uino regis-que epulis nutriti erant. Ioanni Baptistę in deserto locustę et mel syluestre cibus fuit, uinum et siceram non gustauit. [ERROR: no link :] 1: 5 Paulus apostolus Timotheo discipulo scribens monet, ne aquam biberet sed modico uino uteretur. Nequis autem gulę suę fauens Apostoli patrocinio se defendat, hic qui ab aquę potu cessare iubetur egrotabat. Noli adhuc aquam bibere inquit, propter stomachum tuum et frequentes tuas infirmitates, sed modico uino utere. hoc est, non multo ad luxuriam, sed modico et aqua diluto ad languidi corporis iuuamentum. Nemo tamen nefas putet | uel carnibus uesci extra ieiunium, nisi uotum obstet, ne in Hebionitarum incidat heresim. uel etiam ieiunando uini usum damnet, ne ipse cum Taciano Encratidarum autore damnandus iudicetur. Nam Dominus et Saluator noster his usus est, ut euangelistę testantur, et in Chana Galileę ad nuptias | et in Hierosolymis quando Pascha cum discipulis celebrauit. In quo ostendere

-- --

uoluit | nullum crimen esse siquis his utatur, nisi cum Ecclesię interdictum | uel uoluntarium impediat uotum. Quisquis ergo aut carnis usu | aut uini potu | aut utro-que sponte se abdicat, non quia non liceat his uti hoc agat, sed quia iuuat | pro peccato

-- --

satisfaciendi gratia | corporis-que castigandi, ut lasciuiat minus et contra spiritum rarius insurgat. Hac de causa pleri-que uili admodum uictu contenti cibaria delicatiora sibi submouere. Ruth mulier, quę in genealogia Christi censeri meruit, cum a Booz satis diuite uiro hospitaliter acciperetur, panem in aceto intinctum comedisse dicitur, aquam potasse | fuisse-que saturatam. adeo tunc locupletiorum quoque mensę luxuria carebant. Panibus uiginti ordeaceis Elias centum uiros memoratur satiasse reliquias-que collegisse. Credimus etiam ipsum tali cibo usum fuisse, qualem aliis apposuit. cui ergo miraculorum operatio concessa fuerat, eum ordeo uesci non piguit. Ezechiel ut famem futuram partim uerbis | partim re atque opere nunciaret, frumentum, ordeum, fabam, lentem, milium, uitiam | per dies centum quadraginta comedere iubetur | et aquam potare. At nos fabam ipsam respuimus tanquam Pythagorę, non Christi discipuli. nos triticum nisi in similaginem redactum fastidimus | et uina delicatiora conquirimus | nulla in parte sanctis prophetis istis comparandi. Sed etiam Ioannes plus quam propheta, in matris adhuc aluo sanctificatus, non pepones esitauit sed locustas, nec uinum gustauit, sed haustas de Iordane aquas. Non grauabunt nos ieiunia nostra, si sanctorum parsimoniam cogitabimus, ut saltem imitari eos non pigeat, quos ęquiparare nequimus. Apostoli quoque Domini spicas manibus conterentes esuriem sedant | neque ab ordeaceis abhorrent, quos etiam aliis apponere iubentur, cum turbam saturauit Dominus. Et tunc quidem quinque tantum panes habuerunt, quod nec ipsis qui duodecim erant, sufficere potuisset. vt-que apertius quanta illis cura sibi esset intelligas, cum conscensa naui trans fretum irent, obliti sunt (ut in Mattheo legitur) secum panes deferre. Qui enim diuinę contemplationis dulcedine quotidie satiantur, uix uentri suo tunc prouident, cum esurire coguntur. Parandi autem uictus nimiam solicitudinem Dominus quoque extenuat cum ait: Nolite soliciti esse dicentes: Quid manducabimus, aut, quid bibemus, aut quo operiemur, sed

-- --

quęrite inquit primum regnum Dei et iustitiam eius, et hęc omnia apponentur uobis. Ne quem ergo ad Dei seruitia iterum retardet inopię metus, his Domini uerbis confirmatus in illo spem collocet. non tamen ocio et ignauię sese dedat: laborantes ille adiuuat, non desides neque somniculosos. et quoties hominis industria quantum necessitati satis est nequit parare, ipse suppeditat. Agar cum filio per desertum errans cum uehementer sitiret, angeli indicio puteum comperit | et inde hausta aqua se et puerum a pernicie seruauit. Sanson nazareus, cum et ipse siti enectus clamasset ad Dominum, egressis de molari maxillę asinę aquis seruatus est. Elias in torrente Charith latens Deo procurante a coruis pascitur. Cum per deserta Idumeę arida arenosa-que ducerent exercitum Achab et Iosaphat reges aduersus Moabitas | et siti plurimum laborarent, excauarunt scrobes , quę orante Eliseo aquis repletę multitudinem ab imminente periculo liberarunt . Olim quoque cum ab Aegypto Moyse duce Hebrei ad Terram Promissionis pergerent, manna de cęlo esurientibus, aquę de petra erumpentes remedio sitientibus fuere. Et si Deus nunquam defuit | ne delinquentibus quidem turbis | ob eius merita qui illis pręerat, quanto minus defuturus est ei, qui

-- --

relictis omnibus ipsius sese dedicat seruituti? Recte itaque a psalmista est dictum: [ERROR: no link :] ps. 36 Iunior fui et senui, et non uidi iustum derelictum | nec semen eius quęrens panem. et in alio psalmo: [ERROR: no link :] ps. 144 Oculi omnium in te sperant Domine, et tu das escam illorum in tempore opportuno. aperis tu manum tuam | et imples omne animal benedictione. Et alibi: [ERROR: no link :] ps. 32 Ecce inquit oculi Domini super timentes eum | et in eos qui sperant in misericordia eius, ut erruat a morte animas eorum et alat eos in fame. Denique abundant qui seruiunt mundo, et tu egestatem times seruiens Deo? Pascit ille uolatilia cęli, et te quem ad suam similitudinem facere uoluit non pascet? Iacta igitur (ut Propheta ait) cogitatum tuum in Domino, | et

-- --

ipse te enutriet. Quod si tibi ieiunia placebunt, de quibus nunc loquimur, modicus et tenuis uictus tibi satis erit. sin uero gulę uentri-que seruies, nihil erit satis.

Qvale debeat esse ieivnivm et qvanta sit eivs virtvs. Caput XXI

Quale autem debeat esse ieiunium, docet Saluator in Euangelio dicens: [ERROR: no link :] Matth. 6 Cum ieiunatis nolite fieri sicut hypocritę tristes. demoliuntur enim facies suas, ut appareant hominibus ieiunantes. Amen dico uobis: receperunt mercedem suam. Non uere tristem esse prohibet. Ieiunium enim proprie poenitentium est dolentium-que pro peccato quod commiserunt. sed simulate tristari uetat | hypocritarum more, qui omnia ad iactantiam faciunt, uti hominum rumusculos aucupentur, dum sancti dici quam esse malunt. Ideo non uerę glorię, cui adipiscendę non student, sed inanis, ad quam se totos componunt, mercedem recipiunt. Tu autem cum ieiunas inquit, unge caput tuum | et faciem tuam laua, ne uidearis hominibus ieiunans, sed Patri tuo, qui est in abscondito. et Pater tuus qui uidet in abscondito, reddet tibi. Non delibutum unguentis te incedere pręcipit, quod luxurię uitium est, sed quia caput tuum Christus est, pasce esurientem, pota sitientem, uesti nudum, et caput tuum

-- --

unxisti. Ait enim: Quod uni ex minimis meis fecistis, mihi fecistis. Deinde maculas animę tuę poenitudinis fletu ablue, et faciem tuam lauasti . atque non hominibus ieiunare uideberis, sed Deo. Tale habetur illud, de quo in Esaia clamantem auidimus Dominum: Hoc est ieiunium quod elegi: dissolue colligationes impietatis, solue fasciculos deprimentes, dimitte eos qui confracti sunt liberos | et omne onus dirumpe. frange esurienti panem tuum | et egenos uagos-que induc in domum tuam. cum uideris nudum operi eum, et carnem tuam ne despexeris. hoc est, quod dolo interuerteris redde, inopem ęre alieno oppressum libera, cibum quem ieiunando tibi subtrahis da indigenti, aduenam suscipe hospitio, pauperis nuditatem tege | nec contemnas. quia tua caro est, pręsertim si in Christo tecum regeneratus est | Unum habetis patrem Deum, unum caput Christum, unum corpus Ecclesiam. Hoc igitur erit ieiunium electum, pium, fidele, sanctum. de quo etiam Iohel propheta dixit: Sanctificate ieiunium. Non enim sufficit cibi abstinentia, nisi et a peccatis abstineamus | et piis actionibus exerceamur | nos-que in omnibus fidei synceritate sanctificemus. Cauendum quoque est ne ieiuni contemnamus non ieiunantes, fortasse innocentiores absque ieiunio | quam nos cum ieiunio. Apostoli pręceptum est: Qui non manducat manducantem non iudicet! Male ab alimentis abstinet, qui a detractione proximi linguam non coercet. Ieiunium non superbię opus esse debet sed humilitatis.

-- --

Qui ieiunando superbit, phariseorum imitator est | et eorum qui Christum adeuntes dixerunt: [ERROR: no link :] Mat. 9 Quare nos et pharisei ieiunamus frequenter, discipuli autem tui non ieiunant? Si uis igitur, ut ieiunium tuum Deo gratum sit, nihil tibi ita arroges, ut aliis detrahas, alios sugilles, sed operam da, ut cum psalmista dicere possis: [ERROR: no link :] ps. 34 In ieiunio humiliabam animam meam. Porro ieiunium ipsum quantę uirtutis sit | quanti-que emolumenti, exempla in diuinis scripturis relata testantur. Esdras sacerdos, cum a Caldea dimissus Hierosolymam rediret, triduo cum suis ięiunasse | preces-que pro itinere

-- --

obtulisse dicitur | uoti-que compos factus fuisse. Iosaphat rex Iuda uiribus impar ieiunio et oratione superauit inimicos. Iudit uidua eisdem armis munita Olophernem Assyriorum ducem interfecit. Et Iudas Machabeus ingentes gentilium exercitus post triduanum ieiunium parua manu aggressus profligauit. Pręterea Christus Dominus per dies quadraginta nihil gustando diaboli tentamenta uicit. Et cum demoniacum surdum ac mutum curasset: Hoc demonium inquit non eiicitur, nisi in ieiunio et oratione. Prodigus filius, qui bona scortando luxuriando-que abligurierat, tunc ad patrem flagitii sui poenitens rediit, cum esurire coepisset. Deus Iudeis placari paratus, per Iohelem clamabat: Conuertimini ad me in toto corde uestro, in ieiunio et fletu et planctu! Et Niniuitis ieiunantibus pepercit, quos-que minatus fuerat se funditus euersurum, seruauit. Danieli ieiunanti et oranti Christi uenturi mysteria reuelantur. Ieiunium ergo peregre proficiscentibus iter prosperum impetrat, contra hostium uim pręualet, demonum malignitatem contundit, obscoenę libidinis cupidinem coercet, Deum placat, ueniam exorat, mentem ad cęlestia errigit | Postremo per ieiunium atque abstinentiam ad cęlestem usque beatitudinem peruenitur. [ERROR: no link :] Luc. 6 Beati inquit qui nunc esuritis, quoniam saturabimini. Et in Hieremia ait: Inebriaui animam lassam | et omnem animam esurientem saturaui. Hęc est illa saturitas, quam se consecuturum sperabat Dauid cum diceret: Satiabor cum apparuerit gloria tua. Sancti enim qui se quondam ieiuniis afflixerunt, non esurient amplius (ut Esaias ait) neque sitient, et non percutiet eos ęstus et sol, quia miserator eorum reget eos | et ad fontes aquarum potabit eos. et in Apocalypsi Dominus: Ego inquit sitienti dabo de fonte aquę uiuę gratis. Igitur tu es ille Domine qui esurientes et sitientes tuo solo aspectu satias, tu panis indeficiens, tu fons uiuus. Tu da, ut tibi placeant ieiunia nostra, ut cum placuerint, a te tandem tua dulcedine satiemur. Non erit molesta inedia, quam spes eiusmodi futurę saturitatis consolabitur. Tu es farina illa Elisei, qui uel

-- --

amarissimum ieiunii nostri pulmentum uertis in dulcorem. Omne onus laborum nostrorum leuas istius quam in te fiximus spei suauitate. Itaque et cum ieiunamus tibi ieiunamus, et cum reficimur tibi gratias agimus, et postquam refecti sumus te laudamus. Quod ut nos doceres, te quoque fecisse meminimus, quando Pascha cum discipulis celebrares. Confitemur enim et quod ieiunamus | et quod reficimur, tuum esse beneficium non nostram uirtutem, tuę largitatis donum non nostrum meritum. Post ieiunii refectionis-que dissertationem | consequens est | ut gulę uitium quam detestandum sit consideremus .

De vitio victvm delicatiorem exigentivm. Caput XXII

Gulositatis indicium est | in mensa minus lauti apparatus monachi accumbentis mussitatio. Licentioris igitur gulę sunt, quos non pudet, cęteris in silentio

-- --

considentibus, corrugare nares, frontem contrahere, os distorquere | et gestu nutu-que ipso uel de cibo | uel de potu conqueri. Hic fastidit legumina, ille minutos pisciculos contemnit, alius olera aspernatur, alii cibarius panis odio est, alium uini austeritas offendit. quod si acescere coeperit, stomacho noxium argumentatur | et frigorificum esse

-- --

medicorum testimonio probare nititur. Eo interdum impatientię quidam procedunt, ut suis prępositis insultent delicatiora exigentes quam quibus illi contenti sunt. Carebit hoc uitio, qui eorum uitam uictum-que persępe considerabit, quos Deo constat placuisse, memoriter-que tenebit, quid illi in solitudine degentes esitarint | quid-ue potarint. quibus (ut Hieronymus ait) coctum aliquid accepisse luxuria uidebatur. qui etiam languentes aquam frigidam, sicut de fonte hausta erat, bibebant | ac tam procul a uino quam ab urbibus aberant. nunc tanto magis Deo fruuntur, quanto continentius uixerunt. Rursum pensitare proderit, quantum deliquerant illi | qualiter-que a Deo mulctati sint, qui ob gulę incontinentiam in Moysen murmurauerunt. Profecti ab Aegypto ibant cum illo per solitudinem | et cum esurirent, manna de cęlo pluente aliti sunt, et cum sitirent, aquis de petra eductis potati. Deinde postquam manna contempto Aegyptias dapes concupissent, coturnicum uis ingens castra operuit. quarum carnibus ad nauseam usque satiati, malę concupiscentię proteruę-que murmurationis, qua et Deum et Moysen ducem suum offenderant, poenas dedere. Nam ut in psalmo dicitur: Adhuc escę eorum erant in ore ipsorum, et ira Dei descendit super eos, et occidit pingues eorum | et electos Israhel impediuit. Nemo igitur sibi tutum putet | non contentari iis quę Deo largiente in monasterio habentur, uel ob hoc patres incusare, quod ipse minus copiose abundet, cum necessaria suppetant. Paupertatem professus es, et copiam exigis? obedientiam uouisti, et maioribus audes esse molestus? quid amplius quęreres in seculo | quam quod concupiscis in monasterio? Si monachi geris indumentum, cur dissimilem habes affectum? Memento quia religionem ingressus es, ut Deo seruias et uentri seruire desinas. Nunc de illis dicam, quos ieiunii grauat obseruatio, qui uel male ieiunant | uel omnino non ieiunant.

-- --

De vitio male ieivnantivm. Caput XXIII

Male ieiunantes arguit Dominus dicens: [ERROR: no link :] Zacharia 7 Cum ieiunaretis et plangeretis, nunquid ieiunium ieiunastis mihi? Non enim Domino ieiunant, qui exquisitis dapibus poculis-que mensam opimant | et non corpus affligere, sed gulę blandiri student. Non Deo ieiunant, qui ab escis tantum se continent, et uitia non derelinquunt. Non denique Deo ieiunant, qui ieiunio se satisfacere putant, et Dei pręcepta implere negligunt. Quid enim prodest corpus tenuare abstinentia, et prauas cupiditates ab animo non euellere? si sic ieiunas, non Christum imitaris, sed diabolum. qui certe neque comedit neque bibit, et tamen nunquam a sua peruersitate resipiscit. Sicut nec illi, quibus lamentantibus, quod ieiunando calamitatem nequirent auertere, Deus respondit: [ERROR: no link :] Esaia 53 Ecce in die ieiunii uestri inuenitur uoluntas uestra, et omnes debitores uestros repetitis. ecce ad lites et contentiones ieiunatis, et percutitis pugno impie. Sicut ergo aurum luto sordidatum non splendet, ita nec ieiunium efficax est ad Deum placandum, si uitia non cessant. Ob hoc sane ad Hieremiam clamat Dominus: [ERROR: no link :] Hiere. 14 Noli orare pro populo isto in bonum. cum ieiunauerint, non exaudiam preces eorum, et si obtulerint

-- --

holocausta et uictimas, non suscipiam ea. [ERROR: no link :] Reg. 1 14 Quod si propter unum Ionatham, qui contra Saulis patris interdictum parum mellis gustauerat, Deus iratus non dedit responsum, quomodo eum exaudiet, qui suę Ecclesię iussa contemnit?

-- --

De vitio ieivnare nolentivm ventriqve indvlgentivm. Caput XXIV

Quanuis autem aliquis in uoluptatibus flagitiis-que perseueret et obduret, si tamen cum iubetur ieiunat, futurę emendationis nonnulla spes est. Non est enim in illo penitus extinctus Dei timor, qui uel hac una in re formidat non obtemperare | Sed quid de illorum obstinatione sperare licebit, qui cum nihil boni agant, ne ieiunare quidem uolunt | et dum gulę indulgent, indictam quoque ab Ecclesia abstinentiam irrident? An ignorant quod Ecclesię mandatum | Dei mandatum sit? dicente Domino: Qui uos audit, me audit, et qui uos spernit, me spernit, et qui me spernit, spernit eum qui me misit . Dum igitur uentri suo quam Deo nostro malunt obedire, deus eorum uenter est. quod hic suadet id sequuntur, quod autem Deus noster iubet contemnunt. neque eos pudet gulę suę fieri mancipia, cuius dominos esse conuenerat. Quid tandem, impune-ne id sibi futurum sperant, quod nulla re impediti nisi gulę uitio, ieiunare ne iussi quidem uolunt? Sed si uiro Dei misso in Bethel, cui mandatum fuerat, nequid ibi gustaret, donec redisset, semel pręterisse mandatum non fuit impune | quomodo hi non punientur, qui nunquam parent? Ille sedens adhuc ad mensam a Domino sibi dictum audiuit: Quoniam non obedisti sermoni meo, non infereris in sepulchro patrum tuorum | cum-que rediret, a leone in uia oppressus occiditur | et ab hominibus ibidem tumulatur. Et hi qui assidue peccant | nullo prorsus ieiunantes die, ne scilicet siquando non coenitent, inedia extinguantur, Dei uindictam non uerentur? Ille quidem ab altero deceptus

-- --

prandium cum ipso iniit ignoranter-que peccauit, et talia passus est. hi uero cum scientes uolentes-que delinquant, nihil supplicii sibi infligendum arbitrantur? "Cur ergo inquiunt leonis morsibus non laceramur?" quibus respondendum est: "Quia non estis uiri Dei sicut ille, qui leui mortis genere pro reatu satisfecit, ut spiritus saluus fieret. sed estis serui diaboli. atque ideo non syluestribus feris laniandi tradimini, ut postmodum infernalibus bestiis proiecti poenas luatis acriores." Non est enim ęqua uel similis puniendi ratio iustos et iniustos, poenitentes et obdurantes . alteris temporaria debetur animaduersio, alteris ęterna. Quidam ita gulę ac uentri dediti sunt, ut ne tempus quidem comedendi obseruent, prandia pręuenire soliti ientaculis, coenas merendis. quorum immodestiam Salomon arguit dicens: Vę tibi terra cuius rex puer est, cuius principes mane comedunt! Corrumpunt enim reliquos exemplo, qui magistratum adepti turpiter uiuunt. E contrario autem frugalis uita pręsidum | omnibus continentię lex est | et uirtutis incitamentum. Ideo consequenter dicitur: Beata terra cuius rex nobilis est | et cuius principes uescuntur in tempore suo ad reficiendum et non ad luxuriam. Profecto non hominum sed pecudum uita est | habere incerta comedendi tempora | passim-que pasci, quasi qui nunquam satientur | et edaciores idolo Bel bibaciores-que existant; si tamen idolum illud tantum in die consumpserit, quantum mentiti sunt eius sacerdotes, hoc est, similę artabas duodecim, oues quadraginta, uini amphoras sex. Sed tamen potatus huius atque abliguritionis intemperantia tolerabilior foret, si rerum solummodo iacturam

-- --

inferret, et non etiam corporis atque mentis. Hela Samarię rex cum se uino ingurgitasset, Zambri serui insidias cauere nesciuit. Itaque sibi uitam, posteris regnum amisit | seruo illud occupante, prole quoque domini sublata. Balthasar Caldeorum rex quo die uasis, quę de templo Hierosolymitano sublata fuerant, in celebri conuiuio perpotauit, eodem occisus est | sacrilegio-que addita ebrietas finem uitę fecit. Olophernem Assyriorum ducem, qui uiris

-- --

armis-que tam potens fuit, ut quocunque se uerteret, urbibus, prouinciis, regnis terrori esset, epulis uino-que grauem unius foeminę manus interemit, et quem uincere externorum uires non poterant, crapula uictus tam ignominiosa nece periit. Vis insuper nosse quam turpis quam-que perniciosa res sit ebriositas? Noe primus uineam plantauit | uino-que infatuatus pudendis detectis iacuit indecore, ita ut uni ex filiis risum moueret. Loth autem inebriatus incestum commisit | et de filiarum concubitu liberos suscepit, ignarus quęnam essent illę cum quibus concumberet, neque fortasse quid ageret. cum inter dementem et ebrium nullum discrimen sit, nisi quod alter altero facilius curetur. Tutius est autem secretum aliquod committere stulto quam ebrioso. neuter scit arcanum cęlare, stulti tamen uerbis nemo adhibet fidem, ebrio magis creditur. Ad hęc inter compotantes frequenter leuissima de causa exurgunt rixę, concertationes, uulnera, cędes. Vnde Salomon in Prouerbiis ait: Qui dimittit aquam, id est qui mero uino utitur, caput est iurgiorum, et antequam patiatur contumeliam, iudicium deserit. Cui sententię congruit, quod in Osee propheta legitur: Fornicatio et uinum et ebrietas auferunt cor. Cum autem sola ratione distemus a brutis, ea sublata, quid reliquum est, nisi ut bestiis annumeremur | et amisso corde | uecordes excordes-que id est dementes dicamur et simus. Teterrimum est in uita talem notam pati, sed longe infelicius uita mox defunctos ad ęterna destinari supplicia. Apostolus enim ad Corinthios scribens affirmat, quod ebriosi regnum Dei non possidebunt. cum damnatis ergo computabuntur. Nam hi soli sunt quibus nulla exeundi de carcere spes est. Iccirco alibi idem hortatur dicens: Nolite inebriari uino in quo est luxuria, hoc est, uino quod gulę blanditur | et impudenter lasciuire compellit. Quamobrem etiam Dominus ita affectos ad poenitentiam reuocat per Iohelem prophetam et ait: Expergiscimini ebrii et flete et ululate omnes | qui bibitis uinum in dulcedine! Poenitere autem nolentibus per Hieremiam minatur dicens: Bibite et

-- --

inebriamini et uomite et cadite | neque surgatis a facie gladii, quem ego mittam inter uos. Gladius hic iustitia Dei est, quę breuissimam uitę huius uoluptatem uno ictu mutat in perennem amaritudinem. Hoc ipsum idem Dominus etiam in Euangelio testatus ait: Si dixerit malus seruus in corde suo: Moram facit dominus meus uenire, et coeperit percutere conseruos suos, manducet autem et bibat cum ebriosis, ueniet dominus serui illius in die qua non sperat, et diuidet eum | partem-que eius ponet cum hypocritis | illic erit fletus et stridor dentium. ubi sunt qui poenę dilationem impunitatem rati licentius peccant? Non poenam peccatorum remittit iustus Iudex, sed conuersionem expectat misericors Dominus. Quo diutius sustinet, eo acerbius in obduratos animaduertet, fletum irrogabit pro risu, pro gulę oblectamento dentium stridorem. Quę supplicia tunc demum futura quidam dicunt, cum in fine seculi hominum animę suis iunctę corporibus fuerint. Ego uero etiam ea significari reor, quę tunc erunt impio, cum primum diuidi eum a corpore contigerit. Non quod animę dentes osseos | aut oculos habeant carnales, sed quod inter uiuentes acerrimus dolor sit, qui hominem

-- --

flere et dentibus inter se collisis stridere cogit. Vt ergo intelligas poenarum grauitatem quę sunt in inferno, per eius poenę similitudinem tibi loquitur, quam in hac uita grauissimam esse non ignoras. Hęc autem consuetudo est diuinę Scripturę, ut spiritalia quę non intelligimus, per corporea quę nouimus, nobis insinuet. Maxima enim summa-que esse | et in paradiso gaudia | et in inferno supplicia credendo confitemur | quanta autem uel qualia sint, fando explicare nescimus. Et si maiora sunt quam dici queant, omissis omnibus hęc sola cauere, sola illa maxime expetere debemus.

-- --

De remedio crapulae. Caput XXV

Igitur quoties tibi in conuiuio esse contigerit, ubi et uina preciosa et sapidę exquisitę-que dapes proponantur, ne talium dulcedine captus ad intemperantiam declines, cogita quanto dulcius iocundius-que sit Deo frui | quam istis obrui. Rursum cum tibi molesta esse coeperit abstinentia, mente reuolue, quanto molestius sit | in inferno torqueri | quam hic uentri multa exigenti modica tribuere. Ita enim et quę grauant ęquo animo perferes | et ab iis, quę perniciosa suauitate demulcent , prudenter cauebis, hortante pręsertim Domino ac dicente: Attendite autem uobis ne forte grauentur corda uestra in crapula et ebrietate et curis huius uitę , et superueniat in uos repentina dies illa. Horum profecto quę tibi proponimus modo, si memor fueris, iam cautior contentior-que factus | neque cum filiis Heli carnes de cacabo rapies, ne Deum offendas et morte mulcteris, neque cum Esau pro edulio lentis primogenita tua uendes, ne patris benedictionem amittas. neque cum Israhelitis iurulentias Aegypti concupisces, ne in deserto intereas | et ad Terram Promissionis transire non possis. neque cum Adamo et Eua ieiunii tempore uetitos cibos attinges, ne de paradiso eiectus miseriis obruaris. Immodicę autem comessationis potissima mala sunt, quod futurorum bonorum, quę in Deo sunt, cogat obliuisci, dum pręsentibus delinit ac blanditur. dicente Domino: Cum comederint et saturati crassi-que fuerint, conuertentur ad deos alienos et seruient eis. quod etiam castitati aduersetur et in libidinem pronos reddat. de quo in Hieremia conquęritur Deus et ait: Saturaui eos et mechati sunt, et in domo

-- --

meretricis luxuriabantur | equi amatores in foeminas et emissarii facti sunt; unusquisque ad uxorem proximi sui hinniebat. Et in Ezechiele: Ecce inquit hęc fuit iniquitas Sodomę: superbia, saturitas panis | et abundantia, et ocium ipsius. Quanto igitur melius penuriam pati | et continentię uirtute abundare | quam copia rerum affluere et turpis luxurię sordibus inquinari? Quanto pręstabilius obseruandis ieiuniis operam dare | et abstinentia superbiam fastum-que contundere | quam crapula inflatum neque bonorum neque malorum quę futura sunt meminisse | et a Deo recedere? Quod crimen illorum fuit, in quos per Amos prophetam exclamat Deus: Vę uobis qui opulenti estis in Syon | et confiditis in monte Samarię, optimates, capita populorum, ingredientes pompatice domum Israhel! Quod hic de opulentis in Syon est dictum, utinam de opulentis Christianę Ecclesię dici non possit. nequis nouus Nabuchodonosor merito in illos irruat | et peccatis ita exigentibus aurum argentum-que omne diripiat | et ad suam cuncta transferat Babylonem, quę nunc non in usum rei diuinę sed magis in opera diaboli uerti solent. hoc est in popinas ganeas-que et obscoenam corporis uoluptatem

-- --

luxum-que uitę cito finiendę. Quicquid tamen futurum sit, hoc nobis relinquitur solatii quod licet urbes regna-que destruantur, ipsa Christi religio nullis hominum uiribus poterit aboleri. Quanuis cuncta defecerint, illa cui neque portę inferni pręualere queunt, non deficiet. et hęc est uictoria quę uincit mundum fides nostra. Quę si obteri unquam potuisset, prius (ut equidem reor) pedibus multorum qui pręsunt, quam eorum qui persequuntur, obtrita fuisset. Plurimi quippe ideo clericatum profitentur | et ecclesiasticas ambiunt dignitates, ut ditentur. et cum ditati fuerint, ut deliciis uoluptatibus-que fruantur. quibus in Euangelio respondet Dominus: [ERROR: no link :] Ioan. 6 Amen amen dico uobis, quęritis me non quia uidistis signa, sed quia manducastis ex panibus et saturati estis. Et quoniam uoluptariam uitam ęterni supplicii dolor sequitur, iisdem dicitur: [ERROR: no link :] Luc. 6 Vę uobis qui saturati estis, quia esurietis.

-- --

De perseverantia virtvtvm. Caput XXVI

Cum autem omnis capessendarum uirtutum labor in cassum cederet, nisi ei pręsidio perseuerantia foret, hoc ueluti opportuno dictarum dicendarum-que rerum loco eam inserere operęprecium erit. ut qui hactenus digne laudabiliter-que uersati sunt, intelligant neque deinceps sibi cessandum, donec ad finem usque peruentum fuerit. Qui enim perseueruerit usque in finem, hic saluus erit. Ad perseuerantiam nos hortatur Apostolus cum ait: [ERROR: no link :] ad Cor. prima 9 Omnes quidem currunt, sed unus accipit brauium. Sic currite ut comprehendatis. Frustra enim prępeti fertur cursu, qui antequam metam attingat, uictus lassitudine subsistit. Frustra bene coepimus, nisi et bene finierimus. Naufragium patiatur necesse est, qui quanuis recto cursu suis-que uentis diu nauigarit, ante cum ipsa naui in Syrtibus uel in latentibus hęsit saxis | quam ad portum est perductus. postremo neque fabri neque arhitecti | neque cuiusquam artificis opus, nisi cum perfectum fuerit, iure ac merito laudari potest. tunc demum de illo probe prudenter-que iudicatur, cum iam omni ex parte cernitur absolutum. Ita neque nobis proderunt sanctioris uitę initia, si coeptis non responderit finis. si (ut quidam ait) mulier formosa superne desinat in piscem. Iccirco Apostolus: Bonum facientes inquit non deficiamus! Audi quid pręterea tibi Salomon sapientissimus de muliere forti id est anima constanti et in proposito boni honesti-que firma, in qua cor uiri sui Christi Domini confidit, nobis exponat ac prędicet: Reddet inquit ei bonum et non malum. Qui enim Deum timet | qui-que beneficiorum eius est memor, ne

-- --

ingratitudinis arguatur, pro bono reddit bonum. Et quoniam non est satis uel diu reddidisse, nisi semper reddas, continuo subiunxit: Omnibus diebus uitę suę. Vis nosse talis animę quę sit merces? Non extinguetur inquit in nocte lucerna eius| non timebit a frigoribus niuis. fortitudo et decor indumentum eius, et ridebit in die nouissimo; hoc est, cum potentissimi quondam reges nudi ac debiles ante tribunal Iudicis ingenti timore trepidabunt, illa tunc in Christo exultabit et ridebit, iam certa de pręmio ipso, de quo dicitur: Date ei de fructu manuum suarum, et laudent eam in portis opera eius! Opera utique in quibus perseuerauerit , in ipso paradisi ingressu extollant illam | et spiritibus angelicis beatorum-que coniungant choro. ut quę indesinenter Deo seruiuit, iam indesinenti felicitate perfruatur. Quis est, qui dum tantę mercedis magnitudinem ęstimat, laboris sui tedio afficiatur? et non potius semper

-- --

se minus fatigari agnoscat | quam ut mereri possit quod sperat? Attende igitur non solum ea quę recepisti, sed etiam quę promissa sunt, et demum in eo quod bene coeperis, perpetuo perseuerabis. pariter-que cum Zacharia sacerdote in Euangelio dices: Seruiamus illi in sanctitate. et iustitia coram ipso omnibus diebus nostris! Primo quidem in fide perseuerandum est, ne labescente fundamento quicquid superędificatum fuerit corruat. Nam sicut fides absque operibus mortua est, ita opera sine fide uana sunt, et licet temporaria mercede non fraudentur, ęterna tamen remuneratione priuantur. Fidei autem perseuerantiam Ioannes apostolus nobis commendat dicens: Quod audistis ab initio, in uobis permaneat. | quia si in uobis permanserit, quod audistis ab initio, et uos in Filio et Patre permanebitis. Dominus etiam in Apocalypsi: Esto fidelis inquit usque ad mortem, et dabo tibi coronam uitę. Deinde in spe quoque perseuerandum est, ut sicut per fidem ita et per spem habitet in nobis Christus. Habemus enim Apostoli testimonium affirmantis nos esse domum Christi, si fiduciam et gloriam spei usque ad finem firmam retineamus. Postremo

-- --

in charitate etiam assidue est uersandum, quia Deus charitas est, et qui manet in charitate, in Deo manet | et Deus in eo. Ab his ergo tribus uirtutibus nunquam est cessandum, quia certissimum uinculum sunt, quo Deo coniungimur et copulamur, nunquam ab illo recessuri si in his uitam finiri contigerit. Has autem uirtutes nequaquam esse ociosas noueris. qui enim in Deum credit | et in Deo sperat | et Deum diligit, hic quotidie agere studet, quicquid ei gratum acceptum-que fore confidit. Assiduus est in oratione, semper patiens in aduersis, in omnibus Dei mandatis perpetuo se exercens. Quantum autem in offerendis precibus perseuerare prodest, testis est Chananea mulier, quę repulsa non recessit, despecta sustinuit | et dum suppliciter orando perseuerat, facta est uoti sui compos, dicente Domino: Fiat tibi sicut uis! Testis est Barthimeus cęcus, cuius perseuerans clamor oculos ei quos non habebat impetrauit. Increpabatur ut taceret | tanto ille magis clamabat: Fili Dauid miserere mei. ab hac precatione non cessauit, donec uisum recepit. Testes sunt et apostoli, de quibus est scriptum: Omnes erant perseuerantes unanimiter in oratione cum mulieribus et Maria matre Iesu et fratribus eius. Denique, testis est ipse Saluator noster et Dominus, qui ut precibus instare suo nos doceret exemplo, et pernoctasse in oratione dicitur | et factus in agonia prolixius orasse. Quantum pręterea erumnas labores-que et cuncta seculi huius incommoda ęquo animo semper tolerare iuuat, ipsi idem Christi discipuli nobis documento sunt, quibus ipse dixit: Vos estis qui permansistis mecum in tentationibus meis | et ego dispono uobis, sicut disposuit mihi Pater meus regnum, ut edatis et bibatis super mensam meam in regno meo, et sedeatis super thronos duodecim iudicantes duodecim tribus Israhel. Ad hęc omnino necessarium est, si salui esse cupimus, ut in omnibus Dei pręceptis perseueremus, cauendo illa quę uetantur | et quę iubentur faciendo. Beatus est qui cum psalmista dicere potest: Concupiuit anima mea

-- --

desyderare iustificationes tuas in omni tempore. Et iterum: Custodiam legem tuam semper et in seculum seculi. Difficile est profecto per omne uitę tempus eundem se pręstare | et in nullo deficere. Quoties ergo aliqua diuerticula patitur fragilitas, quam cito fieri potest, ad iter coeptum redeat nondum penitus labefacta uirtus, ne longiore deuiatione aberrantibus uix ulla in uiam redeundi potestas sit, postquam pręsentium uoluptatum delectatio usum fecerit, usus habitum, habitus naturam. Nec tamen si hoc acciderit desperandum erit. Nihil est

-- --

ita induratum, quod tundendo non infringat pertinax opera. Steriles campos assiduus agricolę labor foecundos reddit. Infructuosę quoque arbores in pomiferas mutantur solerti insitione. Displicere tibi incipiat quod patre tuo relicto in regionem abieris longinquam, et ad reditum te para. Volenti atque conanti pietas aderit diuina manum-que porriget | et te a malis liberabit ne pereas. Ex pecude tandem in hominem uersus, in his quę Dei sunt assuescere incipies, assuefactus perseuerabis, perseuerans uinces, uictor coronaberis. Talem se Paulus apostolus exibuerat, cum diceret: Bonum certamen certaui, cursum consummaui, fidem seruaui | de reliquo reposita est mihi corona iustitię, quam reddet mihi in illa die iustus Iudex; non solum autem mihi sed et omnibus qui diligunt aduentum eius. O felicem illius perseuerantiam cui in fine cum Paulo sic gloriari licebit | et cum eodem sic sperare. Huic perseuerantię uirtuti contrarium uitium est animi inconstantia uolubilitas-que mentis. quę quam fugienda sit, docere ope diuina fretus nunc enitar.

-- --

De levitate ad vitia relabentivm Caput XXVII

Perniciosa quidem res est | de proposito uitę honestioris decidere | et ad uoluptariam rursum conuerti, de bono malum fieri, de iusto iniustum, de innocente peccatorem | et felicitatis futurę spem in metum commutare poenarum. Ad eum igitur qui talis est nunc nostra conuertatur oratio. Diabolo et pompis eius renunciaueras, ad Ecclesiam confugeras, castitatem, humilitatem, paupertatem professus fueras, ut te Dei seruum exiberes | cur iterum contempta desyderas? relicta repetis ? ad seculum unde fugeras reuerteris? et mortiferis eius deliciis frui concupiscis, ut Sathanę seruias? Iam securus uitę finem pręstolabare, iam mortis metu liber eras, iam nulla te mundi terrebant aduersa | cur te rursum subiicis pręsentis uitę miseriis? ut quoties te conscientia tua reprehenderit, toties contremiscas | et ad omnem febriculę uel alterius cuiuscunque morbi accessum formides, ad omnes imminentis periculi minas magis animum demittas ac pauites, non tam mortis metu quam tormentorum. Plantauerat te Dominus uineam electam, semen uerum | quomodo conuersus es in prauum? uinea-que factus aliena, non Domino fructificans sed demoniis? Ciuitas eras plena populo spiritalium bonorum | quomodo mutatus es in solitudinem? Anima tua gentium erat domina, sensibus imperans | et omnes eorum affectus subdens rationi | quomodo facta est quasi uidua non habens uirum, cuius consilio sapientia-que regatur? Princeps fuerat prouinciarum, quia inter probatos quoque ac pręstantes eminebat, nunc autem facta est sub tributo

-- --

soluit-que uectigal principi tenebrarum, non iam quomodo oportet sed quomodo ille suaserit uiuens. Lucerna eras lucens omnibus qui in domo sunt | extincto lumine multorum de te obloquentium morsibus pares. Cęli denique stella uidebaris, et in terram cecidisti, ut fulgorem qui in te fuit, in tenebras conuerteres | et de te quoque dici posset: Quomodo cecidisti de cęlo Lucifer qui mane oriebaris? corruisti in terram, cęlestibus terrena, ęternis caduca pręferendo. Spiritu enim coeperas, et carne consummaris. Supra firmam petram ędificabas, ut peracto uirtutum ędificio ad cęleste regnum conscenderes | beatitudinis-que sempiternę bona possideres | et nunc repente mutato proposito ędificata destruis ac dissipas | et de solida petra ad fluidam mollem-que harenam transgrederis, in qua non potes consistere | nedum ędificare, in qua quicquid

-- --

extruere niteris corruit. Et cum nihil omnino inter mundanas uoluptates firmitatis, nihil stabilitatis existat, illę quoque te destituent te-que sublato omni sustentaculo protinus in profundum ruere permittent, ut qui nunc mundi affluis luxuriis, mox calamitatibus afficiaris ęternis. dicente Domino per prophetam: Si auerterit se iustus a iustitia | et fecerit iniquitatem secundum omnes abominationes quas operari solet impius, nunquid uiuet? omnes iustitię eius quas fecerat, non erunt in memoria. in pręuaricatione qua pręuaricatus est, et in peccato suo quo peccauit, in ipsis morietur. Hac sane de causa et Petrus apostolus de eisdem hominibus loquens: Melius inquit erat illis non cognoscere uiam iustitię | quam post agnitionem retrorsum conuerti Cum igitur in tanto te periculo constitutum perspicue intelligas, dum licet, dum uita suppetit, dum poenitendi tempus superest, errorem tuum corrigere festina | et eo unde recessisti te quamprimum refer | opus-que illud, quod stulte admodum demolitus es, instaurare stude | neque te ultra in aperta mittas pericula, cum ad tutum regressus fueris. Non est aptus regno Dei, qui aratrum tenens post tergum respicit. Vt quotidie proficias conare, ut semper boni aliquid agas enitere, et deficere

-- --

desines. Aliorum exemplis disce cautius incedere. Sauli regi fauit Deus, quamdiu ille legi eius obediendo uixit. Post biennium regni sui innocenter exactum a mandatis diuinis desciuit, et Deo ulciscente translatum est de domo familia-que eius regnum, ipse hostium ui oppressus periit. Ioam et ipsum Hierosolymę regem, donec Ioiada sacerdos uixit, pie sancte-que regnasse constat, postea uero insolenter elatus adorari se iussit, Deum reliquit, idola simul cum suis coluit. quamobrem illi ab inimicis uicti poenas dedere, ipsum uero dum in lecto distentus recumberet, serui inuadentes trucidarunt. Quid Iuda Scariotho felicius, cum ad apostolatum fuit electus, cum potestatem accepit morbos curandi, mortuos suscitandi | demoniis imperandi? Quid eodem illo deinde miserius, cum ex fideli coeperit esse infidelis, ex domestico fugitiuus, ex apostolo proditor? Auaritia superatus Dominum suum uendidit, et qui demonia pellebat, demonio subiicitur. eo enim cor eius ingresso tam grande scelus commisit | ueniam-que desperauit | et laqueo sibi mortem consciuit. Patet igitur, quid de illo miscellione sperandum sit, qui cum diu egregie magnifice-que sese gesserit, ad flagitia deinde conuersus ab iis non discedat. Cum pręsertim pręter iam dicta exempla etiam scriptum sit: Qui transgreditur a iustitia ad peccatum, Deus parauit eum ad romphaeam, hoc est ad uindictam. Romphaea enim teli genius fuit apud Thracas, ut scriptores tradunt. Et si iam ad supplicia destinatus sit, qui sic transgressus est, quomodo euadet? Quoties ergo ab ipso sanctioris uitę curriculo ad impudica inhonesta-que diuertimur, ualde quidem uerendum est, ne forte iam iudicati simus, pręsertim si poenitentiam agere et ad priora redire negligimus. Primum ergo totis uiribus enitendum erit, ut cum iugum Domini subierimus, in proposito perstemus. deinde siquando delirare contigerit, cito rursum directo uomere coeptam arationem prosequi studeamus, ne forte si moram fecerimus, Herodi similes simus. qui uiso Iesu ingenti affectus est

-- --

lętitia plurimi-que ipsum fecit, mox autem mutata in contrarium uoluntate contempsit atque illusit; uel ne pares inueniamur Iconiis illis , qui Paulum et Barnabam primitus pro diis habuerunt, deinde lapidum ictibus impellentes ciuitate ueluti inimicos eiecerunt; ne etiam simus arundo uento agitata et de nobis dici queat: Vię eorum tenebrę et lubricum. Non est mutatio ista dexterę Excelsi, sed morphosis diaboli. Non ergo simus populus ille, qui (ut Hieremias ait) dilexit mouere pedes suos | et non quieuit, et Domino non placuit; sed simus illi de quibus in psalmo dicitur: Laudate, serui Domini, Dominum, qui statis in domo

-- --

Domini, in atriis domus Dei nostri! Stare enim iustorum est, mouere autem pedes et huc atque illuc titubantibus uestigiis uacillare proprium peccatorum est. Non simus igitur sicut lunaticus ille de Euangelio, nunc cadens in ignem, nunc in aquam, sed simus templi sancti columna Iachin, quę interpretatur firmitas. Qui enim sic stabilitus fuerit, poterit dicere cum constantissimo uiro Iob: Donec deficiam non recedam ab innocentia mea. Pręterea meminerimus pręceptum esse: Si spiritus potestatem habentis ascenderit super te, locum tuum ne dimiseris! Infestet licet antiquus hostis, insidietur, tendat laqueos, uenena melle oblita propinet | et omnibus nitatur fallaciis, nos tamen a lege pręceptis-que Domini nostri nusquam recedamus, nos nihil seruituti, quam semel Deo obtulimus, pręferendum existimemus. Quia seruitus ista omni terrena libertate iocundior, utilior, gloriosior est. Hanc ne deseramus, occurrant semper menti nostrę Saluatoris monita dicentis: Qui in Iudea sunt, fugiant ad montes; et qui in tecto, non descendat tollere aliquid de domo sua; et qui in agro, non reuertatur tollere tunicam suam; Iudeam Hebraicorum nominum interpretes confessionem sonare dicunt. Qui ergo Christum confitetur, ad uirtutum celsitudinem ascendere curet, eundem imitando, qui in se credentibus, ut sua sequantur uestigia iubet. Et qui in tecto sunt, hoc est, qui ad summa iam peruenerunt, non descendant, ne conuersationis

-- --

pristinę sordibus inquinentur. Et qui in agro uitę actiuę operam patrifamilias locauerunt, non reuertantur tollere tunicam suam, ne rursum inutilem ociositatem, quam recusarunt, induant | et labore intermisso promissę mercedis denarium amittant. Horum autem hęc summa est, ut cum relictis uitiis uirtute proficere coeperimus diuinis obtemperando mandatis, rursum ad uitia non relabamur, ne prouerbio detur locus: Canis reuersus ad uomitum, et Sus lota in uolutabro luti.

-- --

Previous section

Next section


Marulić, Marko (1450-1524) [1516], Evangelistarium, versio electronica (), Verborum 155872, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - tractatus] [word count] [marulmareuang].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.