Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Marulić, Marko (1450-1524) [1516], Evangelistarium, versio electronica (), Verborum 155872, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - tractatus] [word count] [marulmareuang].
Previous section

Next section

Incipit Liber Tertius Spei. De prudentia et simplicitate. Caput I

Vt autem in his quę bona sunt, constanter fideliter-que perseueremus, prudentia nobis opus est. opportune igitur de hac uirtute nunc disseremus. Quę ut uirtus sit, ab omni subdolę mentis malignitate aliena esse debet, ut ne quem offendas, sed cum tibi tum aliis prodesse possis. Obserua igitur et opere implere contende Domini pręceptum dicentis: [ERROR: no link :] Matth. x. Estote prudentes sicut serpentes | et simplices sicut columbę! Prudentię simplicitatem coniunxit, quoniam altera alterius auxilio indiget, ut utraque sibi constet et uitio careat. Nam simplicitas absque prudentia erroribus patet. Prudentia sine simplicitate | in fraudulentiam calliditatem-que mutatur,

-- --

et uitio superata uirtutis nomen amittit. Nequis ergo fallendi astutiam prudentiam esse putaret, prudentem simplicem oportere esse dixit. et rursum nequis incauta simplicitate contentus esset, eam prudentię comitem esse debere monstrauit. Igitur prudens eris, quoties lectionibus incumbis si utilia eligas, inutilia relinquas, et serpentis fueris industriam imitatus. quem aiunt auibus solidis deuoratis ossa euomere, carnes uero, quarum cibo uitam sustentat, retinere. Simplex eris si inter legendum | nihil quod orthodoxę fidei repugnet senties | et quę tibi repugnare uidebuntur, quam intelligentiam habeant, doctum aliquem ac fidelem uirum interrogabis | et eius expositioni acquiesces. Ita semen cadens in terram bonam fructum afferet, ut cum didiceris, alios doceas. Prudens eris, si ab iis qui tibi nocumento esse potuissent cauebis ac fugies. [ERROR: no link :] Prouer. iiii. Omni custodia custodi cor tuum, inquit Salomon. Si ubique periculum timueris, ubique periculo liber eris | prudentię-que laude dignus, cum timenda sapienter uitare noueris. Vt autem et simplex sis, non

-- --

in te sed in Deo confide. Hoc est enim illud quod in Prouerbiis est dictum: [ERROR: no link :] Prouer. x. Qui ambulat simpliciter, ambulat confidenter. qui uero deprauat uias suas, manifestus erit. Prudentiam seruabis, cum prius rei quam aggressurus es, exitum consideraueris | et cuncta consilio ac ratione fueris metitus . [ERROR: no link :] Luc. 14. Turrim in Euangelio ędificaturus prius computat sumptus, ne posito fundamento et deficiente pecunia opus imperfectum cogatur relinquere | probro-que pateat dicentium: Hic homo coepit ędificare, et non potuit consummare. Simplicitatem custodies, si nihil ad iactantiam, nihil ad inanem gloriam feceris. sed quicquid agas, ad Dei laudem tantum Dei-que gloriam egeris | et pro benefactis ipsi gratiam, sine quo nullum fit bonum, habendam duxeris. Prudens es, si conscientiam tuam quotidie discutis, si quoties a somno exurgis, quid acturus sis cogitas, quoties cubitum redis, quid egeris, quid omiseris, in quo excideris tecum examinas, ut deinceps cautius incedas. Simplex es, si tunc etiam cum irrideris, cum contumelia afficeris, cum iniuriis

-- --

oneraris, patienter toleres, non irascaris, non turberis | et quasi qui nihil mali passus fueris, uultum non mutes | atque intra te animi quietem conserues, Illorum puerorum more, quos Dominus ad se uenire iussit | et: [ERROR: no link :] Mar. 10. Quisquis inquit non receperit regnum Dei ueluti paruulus, non intrabit in illud. Sicut ergo paruulus irę odii-que passionibus caret ex natura, ita uir simplex carere his consueuit ex uoluntate. Prudens pręterea si fueris, pręteritorum recordaberis, presentia dispones, futura prospicies | te-que ita pręparabis, ut in fine uitę inueniare promissa immortalitate dignus. Ex aliorum enim euentu disces, quid tibi fugiendum, quid expetendum sit. ut cum plenis lampadibus aduentanti Sponso occurras | et non tunc oleum parare quęras, cum parato opus fuerit. dictum-que illud semper in mente habebis: [ERROR: no link :] Luc. 12 Estote parati, quia qua hora non putatis, Filius hominis ueniet. Tum si quoque simplex fueris, ab omnibus animi inquinamentis mundum te exibebis, nulli detrahes, nullum offendes, nulli malum optabis, nihil simulationis, nihil doli concipies | toto actionum tuarum corpore lucidus eris. quia mentis oculum a uera recta-que simplicitate non auertes. O felicem animam quę talis fuerit | a cęlesti enim Sponso merebitur audire: [ERROR: no link :] Cant. 11. Ecce tu pulchra es amica mea | ecce tu pulchra | oculi tui columbarum. Oculi utique simplicis intentionis, non malignę, et qui quod uident, quod sentiunt, non dissimulant | nec bonum negant esse bonum | nec malum malum, ut non simplices modo, uerum etiam recti sint | et assequantur, quod in Prouerbiis Salomon pollicetur dicens: [ERROR: no link :] Prouer. ii. Custodiet rectorum salutem Dominus | et proteget gradientes simpliciter. Ipsius Dei ore laudari meruit Iob, quod simplex et rectus esset | et timens Deum | et a malo recedens. Prudentis postremo officio fungeris, si postquam cuncta consideraueris, quę ab imprudentibus concupiscuntur, cum Salomone clamabis: Vanitas uanitatum et omnia uanitas. Atque ideo diuitias, honores, luxum atque pompam | simul-que omnem pręsentium uoluptatum usum magno animo despicere incipies, nequid tibi uiam iustitię ingredienti

-- --

impedimento sit | et potius absque his quę uulgo bona putantur salueris | quam cum ipsis pereas. [ERROR: no link :]fibri pontici. ne minus tibi prospexisse arguaris | quam ferę bestię illę, quę abrosas partes corporis in fuga uenatoribus relinquunt, ob quas naturę suę instinctu se peti norunt. Dilargitis igitur opibus | et mendicorum indigentię distributis pauper pauperem Christum sequeris, cupiens in Deo tantum diues fieri | et pro caducis ac fragilibus bonis possidere stabilia et ęterna. Simplicitatis etiam partes ages, si paruo modico-que contentus uiues | et quę ultra necessitatem sunt, ea paruipendes neque concupisces unquam. et tibi satis felix uideberis, cum sustentamenta uitę tantum suppeditabuntur. Spem

-- --

enim omnem in Deo pones atque firmabis, qui suscitat a terra inopem | et de stercore erigit pauperem, ut collocet eum cum principibus, non cum quibuscunque sed cum principibus populi sui, cum angelis atque archangelis in regno suo sempiterno. Ipse idem ex hoc prudentium simplicium-que genere suam constare uoluit Ecclesiam, cum diceret: [ERROR: no link :] Hiere. 31. Seminabo domum Israhel et domum Iuda semine hominum et semine iumentorum. Homines enim sunt ad quos pertinet prudentia, iumenta ad quos simplicitas. Quod autem hi qui utraque in parte recte uersati fuerint, beatitudinem consequantur, psalmista sub eadem uerborum metaphora testatus est, cum ait: [ERROR: no link :]ps. 35. Homines et iumenta saluabis Domine, quemadmodum multiplicasti misericordiam tuam Deus. Nisi enim ille misericordiam suam multiplicaret, quis nostrum saluus fieret?

-- --

De prvdentia vitiosa et simplicitate stvpida Caput II

Esse tamen et prudentiam quandam nouimus non probatam, de qua in Prouerbiis legitur: Ne innitaris prudentię tuę! hanc deuitare debemus, quia ista de se pręsumentium se-que mirantium prudentia est. qui neminem consulunt, neminem audiunt, doctoribus contradicunt, quod se omnium perspicacissimos consultissimos-que existimari uolunt. In illos Esaias exclamat dicens: Vę qui sapientes estis in oculis uestris et coram uobismetipsis prudentes! Quod uitium et Apostolus prohibet cum ait: Nolite esse prudentes apud uosmetipsos! Neque illi quidem qui in terrenis duntaxat negociis prudentes sunt, laudantur, cum rerum fragilium cura implicati diuina negligant et aspernentur. Vnde idem Apostolus: Prudentia inquit carnis mors est, prudentia autem spiritus uita et pax. Et iterum: Prudentia carnis inimica est Deo. Sed quę inimica est Deo, ne illi quidem cuius est, amica esse potest | cum idem corpori multa prouideat, animę suę nihil. animam quę longe nobilior est corpore, nihil ęstimat. quin immo ut carni blandiatur, spiritum perire patitur, quia nec usuris abstinet | nec aliena per uim uel per calumniam occupare ueretur | nec dolis fraudibus-que niti, ut lucretur, cauet. Valde quidem fugienda est ista prudentia, quia uere mors est. non mors quę mortem afferat, sed quę morte acerbius cruciet | et mori uetet. Cęterum neque ipsa simplicitas (ut diximus) absque prudentia erit probanda. Stupida enim et fatua est, offendens ad lapidem pedem suum. Hanc habere prohibemur | dicente Propheta: [ERROR: no link :] ps. 31 Nolite fieri sicut

-- --

equus et mulus in quibus non est intellectus. Et Apostolus: [ERROR: no link :] Ad Cor. I 14 Fratres inquit nolite pueri effici sensibus, sed malicia paruuli estote | sensibus autem perfecti estote. A sensibus exclusit simplicitatem, a simplicitate maliciam, ut neque sensus peruerti sinantur per ignorantiam puerilis obtusitatis | neque simplicitatem rectam deprauet maligna suggestio. Paruulę sensibus fuere uirgines illę, quę de sola fidei uirginitate sibi plaudentes cum uacuis lampadibus occurrerunt Sponso. Et quoniam oleum bonorum operum, quo sensuum nostrorum lampades illuminantur, non habebant, intrare ad Sponsi nuptias nequiuere. Nemo igitur usque adeo simplex sit, ut ad beatitudinem consequendam aspirans | quibus uitę meritis illam adipisci possit ignoret. Et nemo usque adeo prudens sit | ut carnalia tantum curet | et spiritalia omittat. ne prudentiores appareant filii huius seculi in generatione sua filiis lucis, id est, infideles fidelibus, dum illi diligentius cautius-que humana exequuntur negocia quam hi diuina. Hęc de prudentia et simplicitate. nunc de sapientia, quę et has et reliquas omnes amplexa est uirtutes, aliquid est dicendum.

-- --

Qvid sit sapientia et vbi qvaerenda. Caput III

Sapientia est (ut Stoicis placet) diuinarum humanarum-que rerum scientia et cognitio. atque inter sapientiam et prudentiam hoc differi , quod prudentia

-- --

tantum circa humana sit. Hęc igitur quę proprie sapientia dicitur late se effundit, utranque scientiam continet. neque scire tantum contenta est, nisi etiam secundum scientię suę pręcepta mores uitam-que composuerit. Nam siquis philosophiam omnem didicerit | et non perinde ac illa pręcipit uiuat, doctum equidem confitebor, sapientem negabo. Non cadit uitium in sapiente, cuius propria est uirtus. In hoc fere omnes conueniunt, ut dici sapiens non debeat, nisi qui cunctis pręcellat animi bonis | et tam scientia sit instructus quam probitate. [ERROR: no link :] Philosophi Summum itaque bonum expetentibus, quod semper inquirendo philosophi inuenire nunquam potuerunt, opus erit eam discere doctrinam, quę a Deo nobis non ab hominibus tradita sit. cum sola uerissimum ad beatitudinem monstret iter | et eandem certissime polliceatur atque conferat. Neque tamen qui mediocri scientia pręditi sunt, a spe beatitudinis excluduntur. Si uis inquit ad uitam ingredi, serua mandata! Diuinę igitur legis tantum quę ad bene beate-que uiuendum pertinent institutiones nosse | et eas opere persequi, satis perfecta est hominis sapientia. Quanquam illius perfectior, qui insuper dilargitis rebus modico contentus Christum sequitur | et corporis quoque puritatem seruat repudiatis connubiis, ut casto Domino propius accedat meritis castitatis | et centesimum fructum capiat | trigesimo sexagesimo-que relicto. Sed licet perfectioris uitę altior sit beatitudinis gradus, una tamen est beatorum Ecclesia unum corpus. Quo fit ut ab ista sapientia, qua saluamur, ne coniugati quidem excludantur, si modo quę iussa sunt peregerint. Illos autem sapientiores esse dicimus, quos uirtutibus nouimus pręstare, et non scientia solum uel eruditione. Scientia enim si uirtutibus careat, inflat, multum-que doctus et parum sapiens nimium sibi arrogat | interdum etiam ueritati refragari audet, ut se aliquid prę cęteris argutius atque subtilius inuenisse probet. Quamobrem concludendum est, ut longe sit melius pauca scire cum uirtute | quam absque uirtute multa. Cęterum scientia ipsa atque eruditio, si bene utaris, plurimum

-- --

iuuat, si male, perniciosa est. semper-que pręferenda scientię peccatrici rusticitas sancta. Iunge autem scientię uirtutem, et iam plenior consummatior-que tibi dabitur sapientia. mysteria Scripturarum intelliges, latentes sub litterę uelamine sensus tibi aperientur, et cubiculum Sponsi ingressus pulchritudine eius capieris, amore exardesces, quanto-que illi propius accesseris passibus pii affectus fidelis-que considerationis, tanto magis ipso intelligentię lumine illustraberis. ita ut alios quoque docere ualeas | et errantes ad recti uiam reuocare | et contradicentes refellere | et Ecclesiam Dei ędificare. ex quo grande tibi meritum gloriam-que comparabis. iuxta illud: [ERROR: no link :] Dan. XII Qui docti fuerint, fulgebunt quasi splendor firmamenti: et qui ad iustitiam erudiunt multos, quasi stellę in perpetuas ęternitates.. Quid est autem scientia | nisi perfecta ueri falsi-que dignoscendi ratio? Quę cum propria Dei sit, illa quę ab hominibus est, nisi cum diuina conueniat, opinio magis dici debet quam scientia. Falli, decipi, errare hominis est. In Deo ista non cadunt. Facessant igitur a nobis fallaciosę stropharum argutię enthymemata-que dialecticorum. non terrenam scientiam sequimur, sed cęlestem. Nihil uerius, nihil certius esse asserimus | quam quod illa continet. Lignum uitę est iis qui apprehenderint eam, et qui tenuerit eam beatus. Per hanc enim ad summum bonum peruenitur, quod supra cęlum esse ignorauerunt

-- --

illi, qui sapientem sola uirtute contentum | ideo-que beatum dixerunt. Vbi enim pręmia uerę uirtutis essent nesciebant, per totam noctem humanę scientię laborantes et nihil capientes. Sapientiores igitur fuere illis piscatores nostri, quorum disciplinam, quam a Christo didicerant, et philosophi Ariopagum relinquentes sunt secuti | et ipsi Romani principes contempta idolorum cultura probauere. Totis enim imperii uiribus falsorum deorum religionem defenderant. uicti autem non armis, sed eorum qui cędebantur patientia Christum susceperunt, qui ab ipsis prędicatus fuerat. Atque hęc fuit uictoria quę uicit mundum, fides nostra. Pugnantes non repugnantibus cessere, inermibus

-- --

armati | et quod mirabilius est | interemptis interemptores. Ab alteris in medium prolata Christi religio permansit, ab alteris tutata idolatria defecit. Et quisnam dicere audet | professionis Christianę scientiam non esse ueram, cui tam potentes inimici | non iam inuiti sed uolentes colla submisere?

De scientia divinitvs tradita et sapientis officio Caput IV

Hęc est scientia, quam a nobis exigit Dominus dicens: Misericordiam uolui et non sacrificium, et scientiam Dei plus quam holocaustum. . Hanc ipsam autem Dei scientiam a se peti iubet, cum ait: Siquis sitit, ueniat ad me et bibat. . et: Ego sum ostium, inquit, per me siquis introierit saluabitur. . Non est itaque aditus ad beatitudinem | nisi per scientiam diuinitus nobis traditam. Cęterę omnes scientię uanę sunt. nemo enim per illas efficitur beatus. qui-que ipsis nititur, hominum opinionibus pendet | et certam uitę uiam prorsus ignorat. Quis enim nouit Filium nisi Pater | uel Patrem nisi Filius | et cui uoluerit Filius reuelare? Vnde et Petro Christum confitenti idem respondit: Beatus es Simon Bar Iona, quia caro et sanguis non reuelauit tibi, sed Pater meus qui in cęlis est. Decuit autem, ut qui homini quem formauit, beatitudinem dare decreuerat, doctrinę

-- --

quoque esset autor, per quam beatitudo ipsa acquiri posset. In cassum igitur laborarunt omnes philosophorum scholę, omnes mundi sapientes, ut ueram de Deo scientiam per se ipsi inuenirent, si non alius quam Deus debuit illam homini monstrare, sicut et fecit. Sed non est satis eam didicisse | nisi quę pręcipiuntur fecerimus, beati esse non possumus. Neque enim uiam qua ad cęlum itur, nosse, sed cum noueris, per eam ingredi sapientis est. Quin immo, tanto nequius peccat, quanto quis inter bonum malum-que discernere plenius didicit. Sit igitur in te sanctarum scientia Scripturarum, sed ita ut non desint, quas illa commendat uirtutes | et absint uitia quę detestatur. Hoc si pręstiteris, uere te sapientem esse scias | ac beatum fore cum hinc decesseris credas | atque tunc demum et scientia et sapientia et bonis omnibus multo huberius quam in uita fieri possit, complendum. Etenim neque scientiam perfectam habere possumus, quamdiu mortalitatis onere premimur | neque sapientiam. dicente Apostolo: [ERROR: no link :] Ad Cori. I 13 Ex parte cognoscimus | et ex parte prophetamus. cum autem uenerit quod perfectum est, euacuabitur quod ex parte est. [ERROR: no link :] Sap. I Corpus quippe (ut quidam sapiens ait) aggrauat animam | et terrena inhabitatio deprimit sensum multa cogitantem. . Sit ergo satis ea discere atque nosse, quę ad Dei Scripturarum-que eius intelligentiam nobis concessam pertinent, ut cum ita quemadmodum pręceptum est uixerimus, illo ubi perfecta sunt omnia conscendamus. Optimum itaque iudicemus | non plus sapere quam oportet sapere, sed sapere ad sobrietatem, hoc est quantum humanę naturę permittitur, tantum et indagare discendo | et conari operando. Atque hoc erit | seipsum nosse:

-- --

nihil supra uires tentare | neque quod capere non possumus, frustra sequi uelle, sed suis finibus contentari | et ea quę uerbis explicare nequimus, fide tenere, diuino credentes testimonio. Porro sapientię definitionem, quam supra retulimus, diuinarum uidelicet atque humanarum rerum scientiam esse, non plene factam arbitror. Quęnam erit sapientia, ut iam dixi, scire tantum et non facere quę

-- --

facienda didiceris? neque cauere quę cauenda noueris? Mansuetudinem, liberalitatem, clementiam, castitatem, constantiam | cęteras-que uirtutes | non nosse solum, uerum et exercere | earum-que officio uti sapientia est; nihil agere quod actum nolis; nihil omittere quod omissum negligentię possit ascribi; in omnibus sibiipsi constare | nec leuem esse sed grauem | atque in iis quę recta et honesta sunt, firmum stabilem-que permanere; non ira, non cupiditatibus, non turpi lasciuia moueri, sed affectus ratione moderari | et animi motibus pręesse ut dominum, non subesse ut seruum. Vis ista in summam redigi? audi prophetam dicentem: [ERROR: no link :] Esa. I Quiescite agere peruerse, discite benefacere. Rationale animal est homo. si naturam suam non peruerterit, sapientiam exquiret. Ingenita est enim ei ratio, qua et bonum expetat | et a malo declinet. Dabit itaque operam, ut disciplinis instruatur, quę naturam suam perficiant, ne ignarus rerum erret | nec pro bono accipiat malum et bonum pro malo, ac dum sapienter se facere putat, insipientię arguatur. Nam licet affectionem boni habeamus a natura, non tamen et scientiam quę efficit sapientem. Inter doctum autem et indoctum multa distantia existat necesse est, quanta utique inter scire et nescire. Quorum alterum Salomon luci, alterum tenebris comparat dicens: [ERROR: no link :] Eccle. II Vidi quia tantum pręcederet sapientia stulticiam, quantum differt lux a tenebris. et: Sapientis, inquit, oculi in capite eius, stultus in tenebris ambulat. Illius oculi in capite sunt, qui altioris sapientię circumspectu regit uitam, mores componit | et qui sit cuiusque rei exitus diligenter perpendit. quę sua intersunt nouit | et illa tractat, illa meditatur; quę uero a se aliena iudicat, ab iis abstinet. naturam hominis finem-que considerat | se-que ad immortalitatem natum intelligit | et caduca bona contemnit dum ęterna obtinere festinat. Itaque cęlo ęquatur et terra superior est animus sapientis, in contemplatione diuinorum assiduus | humana-que transcendens. Nihil aliud illi curę est, nisi ut Deo placeat: quicquid agit, ad hunc unum finem dirigit, ut Deo frui possit.

-- --

Qvod sapientia donvm dei sit, et vera sapientia Christvm imitari. Caput V

Porro talia scire atque ita sese gerere, nequis industrię suę arroget, sed donum Dei esse agnoscat, scriptum est: [ERROR: no link :] Prouer. II Dominus dat sapientiam, et ex ore eius prudentia et scientia . Et iterum: [ERROR: no link :] Eccl. I Omnis sapientia a Domino Deo est, et cum illo fuit semper, et est ante ęuum. Ipse omnium conditor Deus, cum hominem in lucem produxisset, sapientię capacem fecit prę cęteris animantibus, ut autorem suum intelligeret, intelligendo amaret, amando possideret, possidendo perpetuo beatus esset. Quam quidem sapientiam ut concipere et tenere possimus, non solum discendi studio incumbere, sed etiam uotis precationibus-que poscere debemus. cum Iacobus apostolus dicat: [ERROR: no link :] Iacob I Siquis uestrum indiget sapientia, postulet a Deo, qui dat omnibus affluenter et non improperat; et dabitur ei. In Iob quoque legimus: [ERROR: no link :] XXXII Inspiratio Omnipotentis dat intelligentiam. Cęterum uas mundum sit oportet, in quo diuinę sapientię thesaurus recondi debet. unde dicitur: [ERROR: no link :] Eccl. I Fili concupiscens sapientiam conserua iustitiam, et Deus prębebit illam tibi. Item: [ERROR: no link :] Eccl. 43 Omnia

-- --

inquit Dominus fecit, et pie agentibus dedit sapientiam. Quomodo enim illic potest infundi celeste donum, unde eiecti prius et exterminati non fuerint terreni affectus? Duo contraria simul manere nequeunt. quę enim societas luci cum tenebris? Christo cum Belial? Ideo est scriptum: [ERROR: no link :] Sap. I In maleuolam animam non intrabit sapientia | nec habitabit in corpore subdito peccatis. Cur enim principium sapientię timor Domini dicitur, nisi quia is qui Deum timet, se a delictis continet | et innocenter

-- --

uiuere studet, ne Creatorem suum offendat? Ab hoc principio proficere incipimus | et addito discendi labore sapientiam in mysterio absconditam | et credulis tantum humilibus-que reuelatam ex diuinis uoluminibus haurimus. Hanc si alibi quęsieris, nusquam inuenies. Latuit philosophos, ignota fuit omnibus gentilium sapientibus, tradita autem prophetis Christi-que discipulis. unde ait: Vobis datum est nosse mysterium regni Dei | illis autem incredulis uidelicet et humana tantum scientia nitentibus non est datum. In sanctis ergo Scripturis duntaxat quęre tibi Dei sapientiam | et uerbi Dei scientiam | et quęre mente pura corde-que fideli | atque ardenti discendi desyderio, ut quod cupieris assequi merearis. Dei autem sapientia et Dei uirtus Christus est. Hunc scrutare in Veteribus cęlatum Scripturis, in Nouis manifestum, in utrisque admirabilem atque adorandum | summi boni doctorem ac largitorem. boni, inquam, quod tota gentilitatis Academia semper perquisiuit, et nunquam potuit inuenire. Neque enim fas erat, ut tantę rei, qua nihil homini maius potest contingere, alius esset cognoscendę monstrator | quam qui esset fruendę donator atque autor. Minus dignitatis habitura erat nostra religio, si alio quam Deo institutore pręceptore-que gauderet. Ipse debuit perfectę beatitatis iter ostendere, qui ipse esset perfectissimus omnium felicissimus-que, ut soli gratię agantur habeantur-que tam pro doctrina adipiscendę salutis | quam pro adeptę beneficio. Hanc autem probatissimę saluberrimę-que disciplinę sapientiam, cum Deus in mysterio uelatam daret per seruos exibuit, sed cum reuelatam tribueret, per Filium uulgauit. Tunc in nubis aut ignis figura apparens Deus cum hominibus est locutus, postea uero Deus homo factus cum hominibus conuersari | et pręsens ipse cum iisdem colloqui uoluit, ut Legis et Euangelii distantiam cognosceremus. in illa futuri signa sunt, in hoc eorum euentus; in illa umbrę, in hoc ueritas; in illa seruitus, in hoc libertas; in illa promissio, in hoc promissionis impletio atque gratia. in utroque autem bene beate-que uiuendi

-- --

pręcepta. plenius tamen exactius-que in Euangelio quam in Lege, quia Legis mediator Moyses, Euangelii Christus, per quem redempti ac saluati sumus. Hunc si sequi uolumus | et sanctissimis eius institutionibus inhęrere, uere sapientes uere-que beati erimus | et iam non terreni sed cęlestes. Audiamus quid super hac re Apostolus dicat: Iudei, inquit, signa petunt, et Gręci sapientiam quęrunt. nos autem prędicamus Christum crucifixum, Iudeis quidem scandalum, gentibus autem stulticiam, ipsis autem uocatis Iudeis atque Gręcis Christum Dei uirtutem et Dei sapientiam. quia quod stultum est Dei sapientius est hominibus, et quod infirmum est Dei, fortius est hominibus. In his ergo Scripturis, quas gentilitas deridet | et hereticorum prauitas impugnat, discenda sapientia est. Quia quod hi infirmum arguunt, fortius est omni humana uirtute. et quod illi stultum existimant, sapientius est omni mundanę philosophię traditione. Stulta, inquit, mundi elegit Deus, ut confundat sapientes, et infirma mundi elegit Deus, ut confundat fortia. Per piscatorum quippe et uulgarium hominum prędicationem superauit philosophos, et per inermes martyres | regum imperatorum-que potentiam. Quidni?

-- --

si iidem ipsi qui persequebantur Christianos facti sunt Christiani, et Ecclesię propugnatores, qui Ecclesię hostes erant? Seruire coeperunt Christo, qui imperabant mundo. Christus igitur (ut Apostolus ait) factus est nobis sapientia et iustitia et sanctificatio et redemptio, ut quemadmodum scriptum est: Qui gloriatur, in Domino glorietur. Quis enim hominum comparandę uerę beatitudinis rationem potuit per se cognoscere, si hoc solius Dei erat docere, cuius solius fuit ipsam beatitudinem tribuere. Quę Dei sunt, inquit, nemo cognouit | nisi Spiritus Dei. nos autem non spiritum huius mundi accepimus, sed Spiritum qui ex Deo est, ut sciamus quę a Deo donata sunt nobis. quę et loquimur non in doctis humanę sapientię uerbis, sed in doctrina Spiritus, spiritalibus spiritalia comparantes.. denique post multa de Deo salutaris sapientię autore dicta ait: Siquis

-- --

uidetur inter uos sapiens esse in hoc seculo, stultus fiat, ut sit sapiens. Sapientia enim huius mundi stulticia est apud Deum. Scriptum est enim: Comprehendam sapientes in astutia eorum. Et iterum: Dominus nouit cogitationes sapientium, quoniam uanę sunt. Vani quippe sunt, qui sanctę Trinitatis mysterium non admittunt, qui uerę beatitudinis bonum non percipiunt, quia sibi magis quam Deo credunt. Quamobrem nobis non humana sed diuina doctrina institutis cum Saluatore nostro, Dei Filio, gratię agendę sunt | sic dicente: Confiteor tibi, Pater, domine cęli et terrę, quia abscondisti hęc a sapientibus et prudentibus, et reuelasti ea paruulis. ita Pater, quoniam sic fuit placitum ante te.

Qvod sola dei sapientia efficit beatos. Caput VI

Et quoniam sola Dei sapientia | non uana sed uera est, per quam solam patet aditus ad beatitudinem: Sapientia, inquit Iacobus apostolus, quę desursum est, primum quidem pudica est, deinde pacifica, modesta, suadibilis, bonis consulens, plena misericordia et fructibus bonis, non iudicans sine simulatione. Omnes itaque uirtutes ista sapientia nobis diuinitus ostensa in se continet | et credentibus atque uolentibus eas impartit. in quibus qui se digne exercuerint, illos ut a Domino

-- --

remunerentur, de terreno habitaculo ad cęleste regnum feliciter transmittit. Sapientis erit igitur | omni loco, omni tempore, omnibus in rebus diligenter dispicere quid uelit Dominus, et secundum eius uoluntatem, quę iussa sunt facere, quę uetita declinare. Qui sic egerit, et mandatis Dei satisfaciet | et ipse suę consulet saluti. Quicquid enim Deo obedimus, quicquid obsequimur, quicquid seruimus, totum in nostram uertitur utilitatem. nihil ex hoc ei accedit, qui solus nulla re indiget. Recte ergo Salomon in Prouerbiis ait: Si sapiens fueris, tibimetipsi eris. Nam illud quoque quod docueris, quod ad uirtutem hortatus fueris, quod uerbo, quod re atque opere iuueris, tibi cedet ad gloriam, tibi magis quam ulli alii proderit ad adipiscendam ueram felicitatem quam affectas. Ac ueluti illi qui terram purgant, stercorant, arant, occant, obfringunt, modis omnibus excolunt | sementem-que faciunt, postea uero metunt et fructum colligunt, ita hic noster sapiens aliis benefaciendo | sibimetipsi sapiet, cum pro benefactis a Domino recipere coeperit mercedem. Hic idem in omnibus prouidum ac prudentem se pręstabit. nihil eum imparatum offendet. omnibus quę accidere possunt pręsidio opportuno munitus occurret. In aduersis explicabit patientiam, in prosperis humilitatem, in utrisque constantiam. Apparebit-que in illo quod Salomon ait: Melior est sapientia quam arma bellica. Fortior est enim, cuius animum non frangunt aduersa | neque

-- --

turbant iniurię | quam qui armis hostes superat. Alibi etiam dicitur: Melior est sapientia quam uires, et uir prudens quam fortis. Nam sapientia et prudentia bona animi sunt. fortem autem et robustum esse bonum corporis est. Et illa quidem hominis propria, hoc autem cum bestiis commune. Sapiens tranquille degit, quia perturbationibus temperat, sensuum affectiones ratione frenat | et saniori consilio parere compellit. Sapiens linguam quoque continet, uerbositatem fugit, ne in multiloquio peccet. Pauca loquitur sed considerate. nihil leue ab ipso prolatum auditur, sed serium semper et graue ponderis-que multi. Neque enim prius uerbum emittit | quam quo casurum

-- --

sit cogitet. Sapiens ut semper sapiens sit studet | ut-que cum Salomone dicere possit: Sapientia quoque perseuerauit mecum. Quęris quo pacto semper sapiens esse queat, cum nemo sit qui non peccet, cum septies in die cadat iustus? Sed quemadmodum iustus cum ceciderit, cito surgendo iusti nomen non amittit, ita sapiens dicendus est semper sapiens, qui quoties aliquid stulte peccat, sapienter quod peccatum est protinus emendat | et pręteriti errati notam insequentis uirtutis laude compensat. Sapientem semper beatum esse philosophi contendunt, eo quod sola uirtute contentus sit, uirtutem autem sibi ipsam sufficere. Patet quia nihil extra uirtutem, in quo beatitudo esse potuisset nouerant. Ignorabant igitur bonum illud quantum aut quale esset, quod debetur uirtuti | quod-que nostri sapientes uitę innocenter laudabiliter-que actę meritis confidunt se consecuturos | et tunc demum beatos fore, cum illud adepti fuerint. sed quamdiu in expectatione eius sunt, nondum esse beatos constat, quanuis ob quandam spei certitudinem nunc quoque beati dicantur. Sapiens, inquiunt, et in tormentis beatus est. Recte id quidem si de nostris diceretur | et non de illis, qui a uera religione alieni erant. Nostri enim uere beati, quos nulla compellere tormenta potuerunt ut Christum negarent. Porro hi non sola uirtute contenti erant, quę prope uana esset, si nihil eam post mortem sequeretur, sed per ipsa uirtutis opera Deo iungi cupiebant. quod quia pręcipue martyrii patientia pręstare poterat, cędi occidi-que gaudebant. Illi autem quibus ęterna hominis beatitudo ignota erat, non quomodo oportuit, sed quomodo poterant, beatam uitam diffinierunt. atque ipsam, quoniam longius protendere nescirent, uirtute quę in pręsenti est terminarunt. Sed quęnam, quęso, esset ista beatitudo, quę simul cum corpore pecudum more erat finienda? Pręterea si sola uirtus beata uita esset, sexcenties in uita beati essemus | et sexcenties infelices. quandoquidem nemo tam firmę stabilitę-que uirtutis est, ut non quotidie fere aliquid desipiat, oscitet, deliret, hallucinetur. tot autem uicibus

-- --

nunc accedens nunc recedens beatitudo nonne uertibilior haberetur rota figulari? et alterno dierum noctium-que recursu mutabilior? Non est ergo uirtus uita beata, sed illa cęlestis ęterna-que felicitas, quę debetur uirtuti, si uirtus ipsa cum uera religione iuncta fuerit. Beata quippe est, quę nunquam subducitur, nunquam deficit, bonis omnibus affluit semper, malis uacat, desyderium implet. denique ad summum bonorum peruentum est, cum ad illam peruenitur. Huc accedit quod Christianorum sapientia non ita rigide neque inhumane circumscripta sit, sicut fuit illa Stoicę sectę philosophorum, qui docebant | sapientem animi passionibus prorsus carere oportere ut beatus sit. Nos enim e contrario definimus | non posse sapientem fieri beatum, qui adhuc in corpore uiuens futurę beatitudinis desyderio non ducitur qui pro eo quod aliquando peccauit, dolendo non satisfacit, qui cum benefecerit non gaudet et Deo gratias agit cuius ope in benefaciendo est usus, qui eidem peccare non metuit, cui soli semper plurimum placere studet, qui denique et pauperis et malo aliquo affecti hominis non miseretur. Ea sane uera est sapientia

-- --

et seruorum Dei propria, cuius hę sunt passiones. Illa autem Stoicorum prorsus uana, et non hominis sed lapidis potius: nihil sperare, nihil metuere, nihil gaudere, nihil dolere. Si istud sapientia uel uita beata esset, quid in terris lapide et sensu carentibus rebus esse sapientius uel beatius existimari potuisset? Lapidea est igitur illorum et sapientia et beatitudo, non humana. Cum enim uerę beatitatis ignari essent, beatitatem ipsam appetitionum quietudinem esse putauerunt , et hanc ad sapientem pertinere uolebant. At nos uerę quoque ęternęque beatitudini gaudium attribuimus et in Deo lętitiam perpetuam-que iocunditatem, amorem etiam et mutuam inter beatos charitatem atque perfectam. Repudiata itaque gentilium fatuitate | sapientiam quam non homo sed Deus docuit sequamur. hanc diuitiis, hanc rebus omnibus anteponamus. Melior est acquisitio eius (ut recte Salomon ait) negociatione auri et argenti primi et purissimi |

-- --

fructus eius preciosior est cunctis opibus, et omnia quę desyderantur, huic non ualent comparari. Sola enim diuinę doctrinę sapientia | efficit beatos.

Qvae sapientia est vitanda. Caput VII

Hanc autem uerissimam sapientiam, quam Deo tradente accepimus, quo attentius accuratius-que amplectamur, quęrendum restat, quęnam sit illa quam cauere debemus, indigna quidem hoc nomine, cum uerius stulticia sit dicenda quam sapientia. Est igitur quędam sapientia, quę mundana siue secularis dicitur, de qua Apostolus: [ERROR: no link :] Ad Cor. I 3 Sapientia, inquit, huius mundi | stulticia est apud Deum. et iterum: Stultam fecit Deus sapientiam huius seculi. Hic sane fuit antiquorum deos colentium error, qui olim uidebatur esse sapientia | sed postquam Euangelii ueritas etiam ab iis qui eam persequebantur, recepta est, apparuit colendorum deorum ritum non sapientiam fuisse sed stulticiam. Tunc pharaonis sapientium uirgę a uirga Moysi deuoratę sunt | et omne diaboli commentum uirtute crucis Christi superatum. tunc mulier sanguine fluens, quam medici secularis disciplinę curare nequiuerant, tacta Christi fimbria recepit sanitatem, quia gentilitas desiit uictimarum cruorem demonibus fundere, ubi in Christo

-- --

Deum cognouit, quem in spiritu coepit adorare. Adhuc tamen ista infidelitatis sapientia in illis perseuerat, qui somnia sortes-que obseruant | et naturas hominum ex stellarum influxibus pendere iudicant | et incantationibus diaboli magis quam piis Ecclesię precibus delectantur. In his omnibus stultus sit oportet, qui apud Deum sapiens esse desyderat. Fuit et alia inter gentiles sapientia, ueri quidem inquirendi supra quam dici queat studiosa, sed plane inanis cassi-que laboris, cum inuestigare illud nequaquam potuerit, quod nisi Deo monstrante scire nemo poterat. Ista autem erat philosophorum professio circa ipsam hominis beatitudinem uarie sentientium (ut diximus) atque delirantium. cum non in cęlo sed in terra illam constituerent, quęrentes ubi non erat | et ubi esset nescientes. de his psalmista ait: Defecerunt scrutantes scrutinio. His nonnulli quoque ex nostris mihi similes uidentur, quibus non est satis nosse quomodo ueram perfectam-que beatitudinem assequi possint, sed altiora se indagare conantur | et ea quidem quę nisi fides teneat, ratio non explicat, curiosius perscrutari solent. Vnde fit, ut plerunque ab eo etiam quod recte didicerant aberrent | et dum Christum se tenere putant, de manibus elapsum non animaduertant.

-- --

Plena periculi est talis sapientia | ideo-que uitanda. cum scriptum sit: Scrutator maiestatis opprimetur a gloria. Et iterum: Non plus sapias quam necesse est, ne obstupescas. Caue igitur nimis altum sapere, ne forte uel cum hereticis Vetus Instrumentum damnes uel cum Iudeis Nouum | et cum utrisque ipse damneris. dicente Domino: Nunquid non in die illa perdam sapientes de Idumea | et prudentiam de monte Esau? Peribunt utique heretici et Dei iudicio condemnabuntur, qui terrena sapiebant. hoc enim Idumea interpretatur. et Iudei qui cum Esau aduersabantur fratri eius Iacob, id est, cum synagoga Ecclesię Christi, ad quam credentem primogenita credere nolentium benedictiones-que transierunt. Illud quoque ad hereticorum infidelitatem spectare arbitror quod Salomon ait: Ciuitates munitas occupabit sapiens | et destruet

-- --

munitionem in qua confidebant impii. Omnia quippe impietatis dogmata, quę illi syllogismis captiosis-que dialecticę conclusiunculis munientes insuperabilia esse putabant, Dei sapientia --- Christus --- sua uirtute superauit et euertit. Arrii, Sabellii, Euticetis, Manichei reliquorum-que omnium prauitas defecit | sola Machumetana extat, ne ipsa quidem diu permansura. dicente Domino: Omnis plantatio, quam non plantauit Pater meus cęlestis, eradicabitur. Sed sunt et in Ecclesia fortasse non pauci, qui sibi sapientes uidentur, ita ut interdum contradicere audeant catholicę ueritati, apud ignaros admirationem sui facturi, quasi qui acutius aliquid sagacius-que explorarint | quam illi qui iampridem probati recepti celebres-que habentur. In istos reclamat Esaias dicens: Vę qui sapientes estis in oculis uestris | et coram uobismetipsis prudentes! Apud Deum enim et insipientes et imprudentes sunt, qui temeraria pręsumptione abducti ad ostentationem ingenii magis quam ad ueritatis confirmationem loquuntur. Porro omnis disciplina quę cum Euangelio non conuenit, inutilis est, sapientem facere non potest | ideo-que nec beatum. Poesis fabellarum fictionibus exhuberat, oratoria ad gratiam loquendi artem pręfert , astronomia cęli syderum-que motibus et exinde futurorum diuinationibus scatet, philosophia sapientię studio gloriatur, cum causas rerum naturam-que conquisierit. Sed cum nulla doctrinarum istarum qui hominis finis sit recte uere-que iudicare uideatur, nemini discendas dicerem nisi aliqua in parte diuinę quoque sapientię scientiam adiuuarent. Operęprecium erit igitur de his tantum capere quantum fideli institutioni conuenire constabit, cętera ne noceant respuere. aut enim superflua sunt | aut fini nostro aduersantia. quod autem superfluum est contemni debet, quod aduersarium repelli. de his enim psalmista ait: Nouit Dominus cogitationes sapientium | quoniam uanę sunt. et Apostolus: Nolite, inquit, iugum ducere cum infidelibus! Quę enim participatio iustitię cum iniquitate? aut quę societas luci ad

-- --

tenebras? quę autem conuentio Christi cum Belial? aut quę pars fideli cum infideli? qui autem consensus templo Dei cum idolis? Tantum abest igitur ut sapiens sit, qui ethnicorum sapientes pręter modum emulatur, ut etiam iniquus et infidelis esse possit conuinci. Et quoniam sola Dei sapientia, quę in Sacris litteris continetur, uera est sapientia, ideo ipse Dominus per prophetam exclamat dicens: Non glorietur sapiens in sapientia sua, et non glorietur fortis in fortitudine sua, et non glorietur diues in diuitiis suis, sed in hoc glorietur qui gloriatur, scire et nosse me, quia ego sum Dominus, qui facio misericordiam et iudicium et iustitiam in terra; misericordiam utique erga sapientes in bono, iudicium et iustitiam aduersus sapientes in malo. de quibus Hieremias ait: Sapientes sunt ut faciant mala, bene autem facere nescierunt. Sapientia ista doli,

-- --

calliditatis, uersutię, fraudum est plena | ista denique non hominis sed diaboli sapientia est. Hac armatus erat serpens, qui decepit Euam. hanc sequuntur illi, de quibus in Euangelio dicitur: Prudentiores sunt filii seculi filiis lucis in generatione sua. Ab hac certe uir iustus abhorrebit, ut potius secundum Deum quam secundum seculum sapiens sit. ac ne quando et ipse seculi sapientium capiatur sycophantiis, Deum cum Propheta orabit: Ab homine iniquo et doloso errue me!

-- --

Qvod sapiens docere alios debet. Caput VIII

Docuimus et quę sequenda sapientia et quę fugienda sit. reliquum est ut eos, qui uera, id est diuina sapientia pręditi sunt hortemur, ne creditum sibi salutaris eruditionis talentum in terra defodiant, sed illic dispensent, unde cum usuris exigi possit | et Domino cui negociantur, plurimum lucri accedat. Laxent igitur retia sua in capturam: alios doceant quod ipsi didicerunt, et non sibi solum, sed aliis etiam prodesse studeant | tanto-que accepto beneficio se dignos pręstent. Vt quid enim bonum sapientię tu qui Dei benignitate sapientiam adeptus es, si cum proximis non communicas? si nihil inde tibi deperit, si communicatum etiam augetur et excrescit? Quis est enim qui docet, et docendo non aliquid discat? et quod didicit non confirmet? cum de memoria facile labi soleat et exciderit , quicquid relinquitur irrepetitum? Ita fit, ut ipse quoque dediscas, nisi docueris. Doce igitur ut doctior sis | aut saltem ne obliuioni tradas quod didicisti. Immo quę potissima alios docendi causa esse debet, doce ut beatior sis. quandoquidem, [ERROR: no link :] Dani. II qui erudiunt multos ad sapientiam, fulgebunt (sicut scriptum est) tanquam stellę in perpetuas ęternitates. Cassus pene labor est | multa didicisse, et postquam didiceris obmutescere. [ERROR: no link :] Prouer. 8 Nunquid non sapientia clamitat, inquit Salomon, et prudentia dat uocem suam in summis excelsis-que uerticibus super uiam in mediis semitis | stans iuxta portas ciuitatis, in ipsis foribus loquitur dicens: Viri ad uos clamito, et uox mea ad filios hominum. Cum ergo docendi officio fungi debeat uir diuina sapientia eruditus, nonne sal fatuum erit, si

-- --

tacuerit? nonne uerum est quod dicitur: [ERROR: no link :] Eccl. XX Sapientia absconsa et thesaurus inuisus, quę utilitas in utrisque? Quid iuuat lucernam accendere | et eam ponere sub modio? Profecto si sapiens fueris, non sub modio illam pones, sed super candelabrum, et aliorum tenebras tuę scientię luce depelles. Aut enim linguam exercebis in prędicando | aut in scribendo manum. ut etiam de te dici possit: Os suum aperuit sapientię, et lex clementię in lingua eius. Plurimum quidem tibi apud Deum meritorum accedet, quoties uel scripseris | uel dixeris aliquid | uel proprio ostenderis exemplo, unde alii meliores effici queant. Qui enim fecerit et docuerit sic, hic magnus uocabitur in regno cęlorum. Ipse Dominus noster Christus docuit | nec apostolos suos passus est desidia ocio-que torpere, sed Spiritu Sancto repletos per diuersas orbis partes dimisit, ut errantes docendo in uiam ueritatis reuocarent. atque illos quidem non itineris labor, non persecutionis immanitas ab officio deterruit | et te pigebit illorum saltem, a quibus nihil mali metuis, tuę sapientię medicamenta conferendo | saluti consulere? et multorum animas Domino tuo lucrari? Satis hęc de sapientia. nunc simplicioribus detegamus inimici dolos carnis-que pugnas, ne ab iis incauti imprudentes-que superentur.

-- --

De demonum natura. Caput IX

Sed enim quo facilius callidissimi hostis machinamenta deuitemus, operęprecium erit | prius naturam eius

-- --

mores-que cognoscere. Demones igitur spiritus sunt | nocendi cupidi, iusti expertes, fastu elati, astu callidi, inter cęlum terram-que habitantes, donec postremo ad inferna detrudantur. ut tanto eant inferius, quanto altius efferre sese conati sunt. Qui ut ei cuius iudicio ad hęc ima deiecti sunt aduersentur, homini inuident | atque illos maxime infestant, quibus beatitudinem, quam ipsi amiserunt, promissam cognoscunt. Gentilitas demones alios bonos alios malos esse dixit. nos uero sub hoc nomine malos tantum intelligimus. Illos enim spiritus qui boni sunt, Dei angelos atque ministros nuncupamus. Neque certe conuenit | quorum diuersa est uoluntas, eodem nomine confundere. Demones ergo nequitię pleni spiritus inuidię acti stimulis hominem semper ad uitia prouocant, ne ad cęleste regnum, unde ipsi deturbati sunt, transferri mereatur. Iccirco clamat Apostolus dicens: Non est nobis colluctatio aduersus carnem et sanguinem, sed aduersus Principatus, aduersus Potestates, aduersus Rectores tenebrarum harum, aduersus spiritalia nequitię in cęlestibus; non quod in cęlo sint demones sed in aere | qui quidem his plenius esse creditur. In cęlestibus autem dixit | iuxta consuetudinem diuinę Scripturę, quę uolucres quoque cęli appellat, quas per aera uolitantes cernimus. Magnarum autem uirium esse illos ostendit | principatum et potestatem et regimen eis attribuens. non hoc tamen in omnes homines, sed in illos duntaxat, qui tenebrę sunt. In illos uero qui lux sunt, ius nullum habent, nisi tentandi incitandi-que ad peccandum, ut et ipsi relicto bene agendi lumine malignę actionis tenebras diligere incipiant, et cum id fecerint, tunc etiam ipsis dominentur ac pręsint. Aequum est enim ut qui ab innocentia recedendo sub potestate Dei esse noluerit, diaboli subdatur potestati. Potestas autem illius tanta est, quantam Deus permiserit, qui eorum opera utitur | tam in prauos puniendos | quam in bonos probandos. ut hi cum aduersarii tentamenta uicerint, plus pręmii mereantur, et illi uicti si ad poenitudinem non redierint, tanto iustius crucientur, quanto

-- --

diutius expectati sunt ut redirent. Pręterea si demonis potentiam ex testimonio Scripturarum pensare uolumus, profecto homini intolerandam insuperabilem-que esse inueniemus. [ERROR: no link :] Iob. XI Hunc Beemoth et Leuiathan dici legimus. quorum alterum elephantum, cętum alterum interpretantur. quę duo animalium genera cum omnium que in mari terra-que habentur, maxima sint, maximam demonis uim significare uidentur. et elephas quidem demones aerios designat, cętus aqueos. Nam in utroque elemento habitare feruntur. Nemo itaque mortalium tantę uirtutis est | tantę-que constantię, qui eorum uiribus ualeret resistere, nisi ut ualeamus Deus pręstaret, coercens illorum robur | et nostram simul adiuuans imbecillitatem. Stultus est igitur, qui non totam resistendi spem atque uincendi in Deo posuerit. Sit ille licet Abraham uel Moyses uel Dauid uel Ioannes Baptista uel aliquis apostolorum, si propria uirtute | et non ope diuina niteretur, statim succumberet. in Deo autem sperans uictoria potiretur. Beemoth, inquit, quasi bos foenum comedet, hoc est paleas igni comburendas; fortitudo eius in lumbis eius, et uirtus eius in umbilico uentris eius. Illecebris enim Venereę uoluptatis, quę circa lumbos et umbilicum pręcipue sentitur, frequenter impugnat. Ossa eius uelut

-- --

fistulę ęris, cartilago eius quasi laminę ferri; ad duritiam diaboli ista referuntur: quoniam a malicia quam semel amplexus est nequit remoueri | et ęre et ferro magis obduratus. Sub umbra dormit in secreto calami; hoc illud est quod in psalmo dicitur: [ERROR: no link :] Ps. IX Sedet in insidiis in occultis, ut interficiat pauperem dum attrahit eum. De Leuiathan idem fere aliis uerbis prędicatur | et uis naturę demoniacę exprimitur, supra modum potens atque uersuta. quę utique cuncta humana subuerteret, nisi freno arbitrii diuini compesceretur. [ERROR: no link :] Iob XLI. Per gyrum inquit dentium eius formido | corpus eius quasi scuta fusilia, compactum squamis se prementibus. denique flammas fumum-que de illo procedere ait. Ignita enim sunt iacula diaboli, quibus illi uulnerantur | uel obscoenę libidinis ardore incalescunt |

-- --

uel fumo inanis glorię laborant. de eius etiam in malo pertinacia dicitur: Cor eius indurabitur tanquam lapis | et stringetur quasi malleatoris incus. de translatione etiam eius a statu suę sublimitatis dictum est: Cum sublatus fuerit, timebunt angeli, et territi purgabuntur. Iusti enim Deum timent, cum etiam aduersus angelicam naturam seuerum fuisse recordantur. et territi student, siquid deliquerint, poenitentia expiare. Quod autem arrogantibus dominetur | et superbos iugo premat mortiferę seruitutis, ex eo patet quod consequenter dicitur: Non est super terram potestas quę comparetur ei. qui factus est ut nullum timeret | omne sublime uidet | ipse est rex super uniuersos filios superbię. Neque rex solum sed etiam pater talium nuncupatur. dicente Domino: Vos ex patre diabolo estis, et desyderia patris uestri uultis facere. Sicut enim qui opera Abrahę faciunt, filii Abrahę sunt, ita qui diabolum imitantur, filii eius dicendi sunt, non natiuitate, sed uoluntatis corruptę similitudine. [ERROR: no link :] Io. 8. Ille inquit homicida erat ab initio, et in ueritate non stetit, quia non est ueritas in eo | cum loquitur mendacia, ex propriis loquitur, quia mendax est et pater eius. Mendacio quippe et fraude primos homines deduxit in interitum. In ueritate autem non permansit, quia a Deo qui ueritas est, per elationem mentis recessit. Timendus est ergo ut homicida, cauendus ut mendax. Nam etiamsi quando uera loquitur, mendax proposito est. quoniam ne uerum quidem ueri dicendi studio exprimit, sed cura fallendi. ut postquam per nonnulla uere prędicata syncere-que monstrata fidem uerbis adeptus fuerit, credulos tandem in foueam pręcipitet erroris. Idem quanuis intimas hominum cogitationes ignoret, eas tamen per exteriores motus atque gestus iudicat et deprehendit. tum quocunque aliquem magis inclinari uidet, eo accommodatis tentationibus trahere nititur, suggerens quicquid illum magis appetere coniicit. Tu uero si uis istud uitare periculum, etiam cum mali aliquid cogitaueris (impossibile est enim ne quando mens ad illicita non

-- --

recurrat) caue ne ad gestum cogitationis indicem prorumpas. et enitere ut citius desinat cogitatio intus in anima | quam per sensus effusa se foris ostendat. Quod si illa patuerit, acrius impugnaberis ut cogitata opere perficias, et fortasse crebriori certamine labefactus tandem succumbes.

Quare creatus diabolus. Caput X

Quare inquiet aliquis creatus est demon, si tam malus erat futurus | atque homini ad similitudinem Dei facto tam inimicus ac tam infestus ? Factus fuit quidem angelus Dei, ut cum reliquis beatis eiusdem generis in cęlo spiritibus beatitudine frueretur ęterna. Et licet futuri prescius Deus nosset illum per arrogantię

-- --

uitium a statu suę conditionis repellendum, sciebat tamen iustis expedire ut crearetur. ne uidelicet deesset illis aduersarius, cuius molestia ad pręlium exerceantur | et tandem uictoria potiti gloriosius coronentur. Hac de causa profecto etiam malos homines in mundo nasci ac uiuere credimus, non ad suam ipsorum qui damnandi sunt, sed ad illorum qui saluandi utilitatem. ut cum nullo malorum odio, nulla persecutione, nullis iniuriis | a iustitię pietatis-que proposito repelli potuerint, multo plus gratię sibi apud Deum comparent | quam comparassent,

-- --

si nihil in uita aduersi paterentur. Ad hęc ipsa summi rerum Opificis prouidentia cum bona multa condidisset, etiam mala quędam his contraria fieri iussit, ut bona malorum comparatione optabiliora redderet. Paradisum itaque magis desyderamus, quia scimus et infernum esse; uitam propter metum mortis plus diligimus. Lucem iocundiorem nobis facit molestia tenebrarum. sanitatem anxietas ęgrotationis pręstat gratiorem. et ut ad uirtutis culmen studiosius niteremur proposita peccatoribus supplicia compulere. Ergo et diabolus ideo creatus, ut eius foeditate offensi magis affectaremus inseri consortio angelorum. [ERROR: no link :] Ad Coloss. ii. At etiam quęri potest: quomodo diabolus adhuc pugnat, cum Paulus dicat, quod Christus Dominus exuerit Principatus et Potestates triumphans eas in ligno crucis? Potestas quidem diaboli per crucem Christi ita fracta et triumphata est, ut eos ille dimittere liberos fuerit coactus, quos ei primorum parentum crimine corrupta origo subdiderat. quos-que idem idolorum cultura subuersos iugo perniciosę seruitutis oppresserat. Cessauit itaque mundus demones pro diis habere post Euangelii uulgationem. cessauit et infernus esse fidelium animarum receptaculum, cum Christus in cruce se confitentibus promittere coepit paradisum. Coluber tamen tortuosus hac tanta potestate exutus | aliud fallaciarum genus commentus est: disseminare hereses coepit | et ad uitia concitare. Atque hoc illi permissum (sicut diximus) ut sanctorum robur atque constantia innotescat | et scelesti tunc saltem, cum damnati fuerint intelligant, quam immundo spiritui obsecuti sint, quam bono Domino derelicto. In istos igitur et pro iustis in Esaia exclamat Deus | et ait: [ERROR: no link :] Esa. v. Ecce ego creaui fabrum | sufflantem in igne prunas | et proferentem uas in opus suum. et ego creaui interfectorem ad disperdendum omne uas, quod fictum est contra te | et omnem linguam resistentem tibi iudicio iudicabis. Diaboli itaque uasa sunt, qui erroribus catholicam fidem impugnant | atque ab iis qui pro ueritate resistunt damnandi, ut et uicti poenas |

-- --

et uictores gloriam sortiantur. Sequitur enim: Hęc hęreditas seruorum Domini, et iustitia eorum apud me dicit Dominus.

De nominibus demonum propriis. Caput XI

Ad hęc ut plenius demonum deprauata natura nobis nota sit, scrutemur in Scripturis, quam uarie aliquando appellati fuerint | et ipsa nominum diuersitas diuersa illorum uitia monstrabit. atque ut a propriis peculiaribus-que incipiamus. [ERROR: no link :]demon Demones uocantur, non quia daemones, id est scientes sint, sed dimenin, (ut Eusebius inquit) hoc est, terrere consueuerunt. terrori enim sunt nobis, cum uisibiles apparent. [ERROR: no link :]Diabolus Diabolus appellatur, quia peccatorum accusator est. quem enim Gręci diabolum, eum nos criminatorem dicimus. [ERROR: no link :]Sathanas / Zabulon Sathanas et Zabulon Hebraicum est; hic fluxus noctis interpretatur, ille aduersarius. quoniam in tenebris demonum sunt opera | et

-- --

perpetuo odio persequuntur sanctitatem. [ERROR: no link :]Spiritus nequam Hi etiam spiritus nuncupantur, sed non sine additamento malicię uel nequitię. Spiritus enim sunt | omni prorsus prauitate pleni, omni immunditia referti. [ERROR: no link :]Belial Belial interpretatur absque iugo uel absque domino. Nam superbia elatus dixit:

-- --

Ponam sedem meam in Aquilone, et ero similis Altissimo. Excusso igitur obedientię iugo Dominum pati noluit | ideo ad ima deiectus adhuc non cessat superbire | et homines conculcare uelle. [ERROR: no link :]Asmodeus Asmodeum in Tobia legimus. Interpretatur autem facturę iudicium uel plasmatio iudicantis. Quia factus est ad malorum uindictam, probationem uero bonorum. [ERROR: no link :]Belzebub Beelzebub muscarum deum sonat. Nam cum omnibus retia intendat, muscas tantum, id est infirmos capit, fortioribus non pręualet. [ERROR: no link :]Mammona Mammona Syrum Hebreo mixtum uocabulum est, et diuitias uel cupiditates designat. His ille imprudentium mentes implicat, ne Deo seruire queant, cum Mammonę coeperint famulari.

De nominibus demonum brutalibus. Caput XII

[ERROR: no link :] Bestię Demonibus pręterea, quoniam ex angelica in brutalem quodammodo conuersi sunt naturam, bestiarum nomina tribuit Scriptura. Vnde et Dauid orat Dominum dicens: [ERROR: no link :] 34. Ne tradas bestiis animas confitentes tibi! Et idem alibi: Increpa, inquit, bestias calami! Fragilis est enim ut calamus, qui se ab his uinci patitur, et non potius ad auxilium Dei recurrit ut uincat. In Ezechiele quoque promittit Dominus facturum se, ut cessent bestię pessimę de terra. quod partim in primo Christi aduentu

-- --

impletum, partim in secundo implendum credimus, cum omnes bestię istę in barathrum inferni detrudentur. [ERROR: no link :] Leones / Dracones Hi et leones et dracones dicuntur, quia nunc aperte nos inuadunt ut leo , nunc occulte nobis insidiantur | ut dracones. [ERROR: no link :] Aspis. / Basyliscus Aspis quoque diabolus est et basiliscus, illis duntaxat quos primo congressu superat. Aspis quippe morsu, basiliscus aspectu statim perimit. viro autem iusto dicitur: Super aspidem et basiliscum ambulabis | et conculcabis leonem et draconem. [ERROR: no link :] Beemoth / Leuiatan Beemoth et Leuiathan in historia Iob legitur, quos elephantum et cętum uocari diximus | alter tamen proprie bestialis interpretatur, alter persequens eos; quasi enim ferocissima bestia nunquam ab hominum persecutione conquiescit. [ERROR: no link :] Vulpis Vulpis pręterea quia fraudulentus est appellatur , ut in psalmo: Partes uulpium erunt. Et qui uersutiam eius imitatur uulpis est, ut in Euangelio de Herode: Ite, dicite uulpi illi! [ERROR: no link :] Sanguisuga Sanguisugam Salomon uocat in Prouerbiis: Sanguisugę, inquit, duę sunt filię | dicentes: Affer affer. Quę sunt istę filię, quę quantumuis afferas non satiantur , nisi libido et auaritia? quibus qui illaqueatus fuerit, ei diabolus erit uere sanguisuga | exhauriens eius sanguinem per concupiscentiam | et spiritum per concupiscentię adimpletionem, ut corpori simul animę-que noceat. [ERROR: no link :] Serpens. Scorpio Idem serpens dicitur et scorpio. Mera enim uenena sunt, quicquid ille suadet. Huius tamen periculi metu seruos suos liberat Saluator dicens: Ecce dedi uobis potestatem calcandi super serpentes et scorpiones. In Esaia est scriptum: [ERROR: no link :] XIIII. Implebuntur domus eius draconibus, habitabunt ibi strutiones | et pilosi saltabunt ibi; respondebunt ululę et sirenę in delubris uoluptatis. Demonum hęc nomina sunt. Domus eorum es, si perdite uiuis. draco tibi est diabolus, si uirosos eius afflatus non deuitas. strutio tibi est si terrenarum rerum curis implicaris. [ERROR: no link :]Strucio Licet pennas habeat strutio, nunquam tamen a terra subleuatur. [ERROR: no link :]Pilosus Pilosus tibi est, si in uitiis consenesces. pilosa namque est senectus. [ERROR: no link :] Ulula Vlula tibi est, si in tenebris uitam agis | et ab eo auerteris qui ait: Ego sum lux mundi.

-- --

Vlula enim nocturna est auis. [ERROR: no link :] Syrena Denique Sirena tibi est in delubris uoluptatis, si cantibus amatoriis delectaris | cytharę-que sono ad lasciuia carnis concitante. Aiunt enim Sirenas olim in

-- --

Siculo littore uiros pręternauigantes cantu demulcere et consopitos laniare solitas. facile ab his capietur, qui obturatis uelut Vlysses auribus non pertransierit. [ERROR: no link :] Volucres Demones pręterea uolucres cęli appellantur, quia semen uerbi Dei, quod in duro solo et nullo compunctionis uomere proscisso cecidit, capiunt protinus et absumunt. Sic autem indurato homini diuina in Ezechiele iustitia minaciter intonat et ait: [ERROR: no link :] XXIX Bestiis terrę et uolatilibus cęli dedi te ad deuorandum. [ERROR: no link :] Locustę [ERROR: no link :] VIII. Hi sunt locustę illę in Apocalypsi, equis similes bellatoribus, quia feroces, et super capita eorum coronę similes auro, quia superbi, facies hominum et capilli mulierum, quia utrique sexui insidiantur, dentes leonum, quia quos uicerint perimunt. loricas ferreas habent, quia in malicia obduruerunt. alis perstrepunt, quia uelociter omnia permeant. caudas scorpionum aculeatas gerunt, quia unus eorum finis est nocendi hominibus. [ERROR: no link :] Abadon Et habent, inquit, supra se angelum abyssi cui nomen Hebraice Abadon, quod est Exterminans. Extorres enim a cęlesti patria facit, qui suę consentiunt tentationi. Quis unquam tam terribilium bestiarum, tam malignorum spirituum | uel sęuitias uel dolos posset euadere, nisi periclitantibus Dominus opem afferret, nisi furorem eorum uis diuina cohiberet astum-que reprimeret?

-- --

De nominibvs demonvm pvblicae dignitatis. Caput XIII

Et hęc quidem a brutis animalibus mutuata nomina. illa ab hominibus, quę partim publicę dignitatis sunt, partim conditionis priuatę. [ERROR: no link :] Rex Nam et rex dicitur, ut in Prouerbiis: Vę tibi, terra, cuius rex est puer! [ERROR: no link :] Puer Diabolus puer est, quia non senescit | nec ętatis damna sentit | Vę autem est terreno homini, qui immundi spiritus imperio paret. [ERROR: no link :] Pharao Idem pharao est rex Aegypti, rex tenebrarum. id enim interpretatur Aegyptus. Pharao ergo est, qui populo Dei est molestus, nolens eum dimittere, ut sacrificium offerat Deo, sed ut sibi seruiat, ad terrena et lutea opera compellens. [ERROR: no link :] Seon Est et Seon rex Amorreorum. Seon arbor infructuosa interpretatur et procera. utrunque demoni conuenit, qui nullum ex se boni fructum gignit et supra modum effertur superbia. Amorrei amaritudinem adducentes uel loquentes dicuntur. Quid autem amarius heretica prauitate? Hereticorum igitur Seon iste rex est, ut cum illo simul pereant, si ab eo ad Christum qui ueritas est, non conuertentur. Hic est ille Seon superbus, qui fideles Israhelitas non sinit in pace transire per fines regni sui | obstat-que armatus, inito tamen pręlio succumbit. Tentare enim demon sanctos potest, uincere non potest, Deo cui seruiunt protegente. Hic idem est Balach rex Moabitarum, qui Balaam diuinum compellebat, ut fideli populo malediceret. cui autem Deus benedixerat, ei Balaam maledicere nequiuit. Balach exclusio interpretatur et deuoratio. Ideo ergo Balach est diabolus, quia seruos Dei ab hęreditate cęlestium bonorum excludere molitur | et in illos infidelium excitat odia, persecutionibus cupiens auertere a fide | atque

-- --

auersos deuorare. [ERROR: no link :] Rex Gai Idem est rex Gai. Gai pręruptum dicitur siue uorago, quę est infernus, demonum domicilium. Hunc regem Gai Iesus in bello uictum cepisse memoratur | cruci-que affixisse, exercitum eius fudisse, urbem uero igni succendisse. Ducem ergo Iesum sequamur, atque aduersus regem Gai bellando pręualebimus | et si nos uexillum ferre crucis uiderit, in qua Iesus noster semet crucifigendo illum confixit, metu perculsus concidet | uel in fugam conuertetur. De quo per Esaiam fuit prędictum: A facie Domini pauebit Assur, uirga, hoc est, cruce Domini percussus. Vrbs autem eius cui dominabatur, gentiles erant. quę tunc quidem concremata est igni, cum gentiles ad Christum conuersi. Ignem, inquit, ueni mittere in terram, et quid uolo nisi ut ardeat? [ERROR: no link :] Nabuchodonosor Hic idem diabolus Nabuchodonosor est rex Babylonis.

-- --

Nabuchodonosor | sedens in angustia agnita exponitur. Diabolus enim creatori suo rebellis, quanuis agnoscat errorem suum, qua tamen superbia est, nunquam adduci potest, ut ipsum peccati poeniteat. Rex autem est Babylonis, in illos exercens imperium, qui errore aliquo confusi sunt. nam Babylon confusio dicitur. Hic obsedisse Hierusalem describitur, hoc est homini fideli tetendisse insidias | propriis tamen uiribus ciuitatem capere nequiuit, donec rex Ioachin, id est, rationalis animę pars ultro se illi tradidit. Captus igitur Ioachin iste, quia capi uoluit, de Hierusalem transfertur in Babylonem, de uirtutibus ad uitia. Itaque nisi nostra sponte manum dederimus diabolo | et eius malignę suggestioni consenserimus, oppugnare quidem arcem animę nostrę poterit, expugnare non poterit. Et hęc sane sunt publicę potestatis magis insignia nomina, quibus illum dignum non sua merita, sed hominum peccata fecerunt. ueniamus ad priuata.

-- --

De nominibvs demonvm privatae conditionis. Caput XIV

Primogenita Aegypti sunt demones inter omnes nequitia primi, dicente Domino: Meum est omne primogenitum. ex quo percussi primogenitos in terra Aegypti, sanctificaui mihi quicquid primum nascitur in Israhel. Certe nisi Dominus noster Iesus Christus primogenitos Aegypti percussisset, principatus (ut Apostolus ait) et potestates aduersas traducens et triumphans in cruce, sanctificatio eius, qui est primogenitus omnis creaturę, ad nos peruenire minime potuisset. Qui ergo non uult cum primogenitis Aegypti percuti, permaneat in benedictione primogeniti Christi, ut saluus sit. Hi etiam Sydonii nominantur, id est uenatores. Qui autem homines erunt et non bestię, Sydoniorum istorum uenatione capi non poterunt. Ad bestiarum enim non ad hominum capturam pertinet uenatio. Ille tamen ex homine in pecudem uertitur, qui peccat, dicente Propheta: Homo cum in honore esset, non intellexit. comparatus est iumentis insipientibus et similis factus est illis. Hi etiam Caldei nuncupantur. quos in Abbacuch propheta se suscitaturum minatur Dominus aduersus iustorum contemptores | Ecce inquit ego suscitabo Caldeos, gentem amaram et uelocem, ambulantem super latitudinem terrę, ut possideat tabernacula non sua. Caldei quasi demones | uel quasi feroces interpretantur. Et quoniam per latitudinem ambulant quę ducit ad perditionem, tu tibi e contrario uiam arctam elige quę ducit ad salutem | Et Caldei isti non ingredientur tabernaculum, in quo habitare uiderint Christum, sed tabernaculum uirtutibus

-- --

uacuum et uitiis patens, hoc est, praui hominis animam, quę ante peccatum Dei erat | post peccatum uero data est Sathanę in possessionem, ut sua sit per reatum, quę sua non est per naturam. In eodem propheta malignos spiritus etiam Aethiopum uocabulo significatos constat. Pro iniquitate, inquit, uidi tentoria Aethiopię. Tentoria Aethiopię sunt omnes iniqui, increduli, impudici, auari. In his enim habitant, horum carnibus uescuntur. de eiusmodi homine in psalmo est dictum: Dedisti eum escam populis Aethiopum. De iusto autem et fideli dicitur: Coram illo procident Aethiopes. horum interpretatio tenebrarum et caliginis est. quam ergo miserum est, quam omni calamitate infelicius | seruire tenebris | et a Deo qui lux est recedere? Demones pręterea sunt Gigantes, quos in Esaia aduersus Babylonem, id est, animam in peccatis confusam a Domino suscitandos legimus. Sunt etiam calumniatores, ut in psalmo: Humiliabit calumniatorem. Vir etiam iniquus | et homo inimicus est demon, ut in psalmo: A uiro iniquo erripies me. et in Euangelio: Inimicus homo in medio tritici superseminauit zizania. Idem est Barrabas, qui adhuc inter Iudeos homicidia peragit incredulitatis. Et ne ignoremus angelum aliquando Dei fuisse, post reatum etiam angelus nominatus est, non tamen bonus, sed malus, non Dei, sed

-- --

diaboli. Ut est illud in psalmo: Immissiones per angelos malos. et illud in Euangelio: Ite maledicti in ignem ęternum, qui paratus est diabolo et angelis eius. Qui quoniam transfigurat se aliquando (ut Apostolus ait ) in angelum lucis, prudentia opus est ad dignoscendos spiritus. Ex fructibus eorum cognoscetis eos. Quoties mali aliquid uel a fide alienum suggerere coeperunt , certum erit | sub illa luce demonis tenebras latere | et simplicibus laqueum intendi .

-- --

De denominatione demonvm a rebvs inanimatis. Caput XV

Postremo, ut apertior eius nequitia sit, nonnulla nomina etiam a rebus inanimatis sortitus est. Nam et gladium et clypeum appellatum in Sacris litteris apparet | In Ezechiele: Gladius exacutus et limatus ut cędat uictimas. Et paulo post: Veniat, inquit, gladius regis Babylonis. Hoc gladio impios concidendos minatur Dominus, nisi corrigantur. In Naum propheta dicitur: Clypeus fortium eius ignitus . Iste ignitus clypeus homines urget in libidinem, ut per stupra adulteria-que traductos mactet gladius exacutus. Turpis enim uoluptatis finis est interitus. breuissimum est quidem quod delectat, quod autem torquet et excruciat, ęternum est. Rursum in Ezechiele mons Seyr nuncupatur: Hęc dicit Dominus Deus: Ecce ego ad te, mons Seyr! Et extendam manum meam super te, et dabo te desolatum atque desertum. Seyr interpretatur hispidus | et pilosus. Diabolus quippe Esau pilosi partes secutus aduersus populum Iudę, id est, confessionis, illos uidelicet qui Christum confitebantur, sese errexerat | et montis instar superbia elatus regnabat inter infideles. His autem ad Christum conuersis | ille desolatus est et desertus. quod futurum de eodem monte Zacharias quoque uidit cum diceret: Quid tu, mons magne? Coram Zorobabel in planum. De Zorobabel enim natus est Christus, cuius uirtute concidit regnum diaboli. hic ille mons est , de quo etiam in Euangelio dicitur: Si habueritis fidem

-- --

ut granum sinapis, dicetis monti huic: Transi hinc , et transibit. Non itaque montes per fidem transferendos dixit Dominus | quid enim id iuuaret? sed diabolum repellendum. Reor hunc ipsum ab Apostolo profundum dici, ubi ad Ephesios scribens ait: Vt possitis comprehendere quę sit latitudo et longitudo et profundum et altitudo, hoc est, ut queant intelligere et ista media que in latum longum-que tenduntur, et quę in imum potestates inferas, et quę in sublime | angelicas uirtutes. ut uidelicet pręsentia bene disponant ratione futurorum, in quibus necesse est | aut supplicia pati | aut beatitudine perfrui. Ad hęc pluuiam illam et flumina et uentos in Euangelio, quorum impulsu domus male fundata euertitur, demones esse intelligimus. Qui neminem quidem supplantant facilius | quam eos qui in se, cum solubilis harena sint, confidunt | et Christo qui petra ueritatis est, non innituntur. Diabolus pręterea uia peccatorum dicitur. dicente psalmista: Viam peccatorum disperdet. Et alibi: Via impiorum peribit. Si diabolum sequi desieris | et Christo coeperis adhęrere, uia peccatoris peribit, et anima poenitentis erit salua. Idem humani generis perpetuus hostis etiam olla ardens dicitur. dicente Hieremia: Ollam succensam ego uideo. In ea excoquendi sunt habitatores terrę, et non peregrini neque aduenę, quorum conversatio in cęlis est. Idem postremo mors appellatus est, dicente Domino: Ecce posui ante oculos tuos uitam et mortem; hoc est, me uitam | et diabolum mortem. Si ergo Christum tibi elegeris uiues, si diabolum

-- --

morieris. de quo Apostolus etiam dixit: Nouissimus inimicus destruetur mors. Illis duntaxat destruetur, qui a dextris Iudicis consistere iussi erunt. Aduersum sanctos enim | nullum ius ultra diabolo erit, ne tentandi quidem. Quoniam hi cum Christo ibunt in uitam ęternam, diabolus autem et angeli eius et omnes impii in ignem ęternum. Ac ne plura id genus perquirere ociosi sit, hic ille est, cui nomina mille, mille nocendi artes. Cuius uiribus quis

-- --

resistet? cuius insidias quis euitabit? nisi qui fidei spei-que et reliquarum uirtutum armis munitus fuerit. et cum aduersario congressurus uincendi fiduciam non in se, sed in Deo habuerit. Hęc de nominibus | nunc reliqua distinctius dispositius-que consideranda sunt.

Quod tentationes pati necesse sit, maxime circa principia conuersionis. Caput XVI

Quamdiu in corpore uiuimus, aut a diabolo | aut a sensuum nostrorum concupiscentia molestias pati necesse est. Propterea quidem in Ecclesiastico est scriptum: [ERROR: no link :] ii. Fili accedens ad seruitutem Dei, sta in iustitia et timore, et prępara animam tuam ad tentationem. et in Iob: [ERROR: no link :] vii. Tentatio est uita hominis super terram. Ille uero qui uitam magis religiose ducere decernit, maiorem sustinet demonum inuidiam. Nam cum ipsi a Deo recesserint, ei maxime irascuntur, quem Deo proxime accedere animaduertunt. Vnde Apostolus: [ERROR: no link :] Ad Timot. s. iii. Omnes inquit qui uolunt pie uiuere in Christo Iesu, persecutionem patiuntur. Eos etenim nequissimi spiritus | uel per insomnia illudere contendunt | uel per horrendas apparitiones terrere | uel per blandimenta turpis uoluptatis irretire | et quanuis uicti semper discesserint, semper rursum ad pugnam

-- --

armantur | semper-que occasionem nocendi quęrentes nusquam absunt, repulsi astant, fugati redeunt. dicta facta-que nostra, gestus insuper ac motus speculantur. quę si ad malum inclinari uiderint lętantur | et modis omnibus ad perpetrandum scelus urgent. in summa facere nequimus, quin illi omni loco, omni tempore circa nos sint, nobiscum-que commorentur. [ERROR: no link :] Iosue. xv. Sic filii Iuda superare quidem Iebuseum potuerunt, delere non potuerunt | vnde cum eis etiam habitasse dicitur . [ERROR: no link :] xvi. / xvii. Sic filii Ephraim et Manasse subiecisse certe sibi Cananeum feruntur, non tamen eum interfecisse. Tentationes igitur uincere possumus, ne autem tentemur efficere non possumus. Quod si Dominum serpens tortuosus et in omne nefas confidentissimus | tentare ausus est, quanto magis Domini seruos? Nunquid non in Euangelio legimus, quod ipsos etiam Domini apostolos inuasit quandoque tentatio? nec inuasit solum, uerum etiam superauit? Iudam uicit auaritia, Petrum timor, filios Zebedei honoris appetitio, quosdam quis ex ipsis maior esset contentio, quosdam Dominicę resurrectionis in credendo ambiguitas. Ex omnibus tamen unus Iudas periit, quia ueniam desperauit. Cęteris uero benignitas Domini subuenit | ueniam-que indulsit. quia et ambitionem conuerterunt in humilitatem | et contentionem in concordiam | et dubitationem in fidei firmitatem | et metum in audaciam, etiam inter sęuientes tyrannos Christum confitendo. Datus erat et Paulo angelus Sathanę, qui eum colaphizet. unde exclamans ait: [ERROR: no link :] Ad Eph. vi. Non est nobis colluctatio aduersus carnem et sanguinem, sed aduersus principatus, aduersus potestates, aduersus rectores tenebrarum harum, aduersus spiritalia nequitię in cęlestibus. Quomodo enim fortissimi athletę uirtus probaretur, nisi ipse contra fortissimos dimicaret? Nobis uero ut minus perfectis ex diuina dispensatione minor incumbit lucta. Adhuc enim et aduersus

-- --

carnem pugnamus | et demonum inferiorum insidias patimur, quoniam nondum tantum uirium concepimus, ut cum principibus et potestatibus manum conserere ualeamus. Procerum Ecclesię istud certamen

-- --

est, ut cum potentibus pugnando plus glorię referant ex uictoria. At uero postquam carnis desyderia pietatis ac iustitię studio mortificauerimus, tunc et ipsi poterimus dicere: Non est nobis colluctatio aduersus carnem et sanguinem. Interim si in hac leuiore ac proletaria pugna non uicerimus, quomodo in magis graui bello principum atque rectorum uincemus? Porro si strenui militis operam in turba pręstiterimus, iam certe altius promoueri merebimur, ut uidelicet inter decuriones | uel centuriones | uel tribunos etiam ac duces censeamur. Quo si peruenire cupimus, ipsa militię nostrę rudimenta atque principia fortiter constanter-que nobis exequenda sunt | nec committendum, ut a lixis et calonibus uincamur, qui principes quoque eorum optamus Christo adiuuante subiugare. ut quo difficilior fuerit uictoria, eo maius quoque speremus pręmium.

De duobus tentationum generibus. Caput XVII

Tentationum autem duo sunt genera: Aut enim a Deo tentamur ut probemur, aut a carne et diabolo, ut peccemus. Tentauit Deus Abraham ut obedientissimum sibi esse ostenderet. Tentauit filios Israhel, quemadmodum in Deuteronomio legitur, quadraginta annos per desertum deducendo. ut notum foret, quantę constantię

-- --

sint in illis obseruandis, quę sibi mandata pręcepta-que erant. unde in psalmo dicitur: [ERROR: no link :]ps. 65 Probasti nos Deus, igne nos examinasti, sicut examinatur argentum. Igitur tentatio Domini | tentatio probationis est, non malicię neque pręcipitationis. Quapropter Iacobus apostolus ait: [ERROR: no link :] Jac. i. Nemo cum tentatur dicat, quoniam a Deo tentatur. et ne ambiguum relinqueretur, de qua tentatione hoc diceret, subiunxit: Deus enim intentator malorum est. ipse autem neminem tentat ad malum. unusquisque uero tentatur a concupiscentia sua abstractus et illectus. deinde concupiscentia cum conceperit, parit peccatum; peccatum uero cum consummatum fuerit, generat mortem. Tentatio ergo carnis et diaboli semper prouocat ad peccandum. Quare de istorum tentationibus nobis assidue aduersantibus nunc est tractandum. et prius quidem de ipsa diaboli tentatione, qui carni simul insidiatur et spiritui. Aperiamus igitur dolos eius tendiculas-que et laqueos, ut deprehensis inimici fallaciis facilius euitetur mortis periculum | et certius uitę ęternę bonum speretur. [ERROR: no link :]Diabolus [ERROR: no link :]li. 31 notandum Hic est ille teterrimus pharao, qui nos uetat exire de Aegypto | seculi-que uanitatibus renunciare | et Moysen sequi in desertum | ac tandem Iesu duce Promissionis Terram intrare. Hic est leo rugiens, qui circuit quęrens quem deuoret. Hic est fur et latro, qui non uenit nisi ut furetur et mactet. hic est denique lupus rapax, Dominico ouili semper insidians rapiens et dispergens, et nullo unquam sanguinis haustu satiatus. nunc promissis allicit, nunc terret minis, nunc assentatione blanditur, nunc etiam uerberibus compellit. Promissis quidem primos nostros parentes prostrauit | Eritis inquit sicut dii, scientes bonum et malum, et nequaquam moriemini. minis autem grassatus est in martyres pariter et uerberibus, cum idolatras ut in eos desęuirent concitasset. Primi nobis documento sunt, ut neque blandimentis neque pollicitationibus eius ullam adhibeamus fidem. secundi ut omnia prius extrema pati parati simus | quam Deo peccare. Nec bellum igitur minanti pareas | nec

-- --

pacem offerenti credas. [ERROR: no link :] Hier. XLI Pax eius pax Ismahelis est, qui Godoliam amice

-- --

inuitatum nihil-que mali suspicantem inter epulas interemit. Bello autem neminem superat, nisi qui inductionibus eius assentit. denique quicquid agit, quicquid molitur, eo tendere noueris ut fallat, cum-que deceperit, ut interimat, et quidem morte illa quę semper cruciat | et mori cupientes mori nunquam sinit. Idem signis etiam pręstigiis-que mentem hominis nititur obstupefacere | transmutat-que se in angelum lucis, ut cum Dei angelum uel sanctorum aliquem esse credideris, facere non dubites quod imperauerit. Apparet aliquando sub specie comptę formosę-que mulieris, ut ad libidinem incendat. aliquando monstrosum et horribilem se ostendit, ut exterreat. Tu ergo tantę malignitatis atque fraudis non ignarus diligenter animum aduerte | atque tecum tacitus examina, quo tendant eius uerba, quid gestus exigant, quo alienę imaginis figmenta prouocent. et caue nequid committas | aut a fide alienum | aut ab honestate diuersum | aut uoto castitatis contrarium | neque ut susceptum pro amore Dei uitę perfectioris propositum uanis inimici terroribus agitatus derelinquas. Nihil tibi diabolus nocere poterit, quamdiu tu cum Deo tuo constanter ambulaueris dicens: Dominus mihi adiutor, et ego despiciam inimicos meos. Fortior cunctis demonibus est, qui innocentiam seruat et in Deo confidit. [ERROR: no link :]li. 15 notandum Quod si etiam uerus tibi de cęlo angelus uel sanctus aliquis apparuerit, nihil offendes inquirendo, an uere sit qui uidetur. [ERROR: no link :] Iosue v. Iesus Naue uir multę pietatis atque fidei, cum uisibili specie angelus ei occurrisset, non dubitauit interrogare illum dicens: Noster es an aduersariorum? nec ante iussis eius obediuit | quam quod angelus Dei esset, compertum habuit. [ERROR: no link :] Iud. VI Gedeon quoque ad liberandum ab hostili uastatione populum electus angelum uidit | loquentem-que audiuit, et tamen: Da mihi signum inquit, quod tu sis qui loqueris ad me. accepto autem signo credidit. Vterque tibi exemplo sit, ne uisis eiusmodi nimis cito fidem adhibeas, donec argumento aliquo tibi ueritas constet. Tum siqua adhuc residua

-- --

erit suspicio, illi qui ętate et sapientia pręstant erunt consulendi, ex eorum sententia | iudicium faciendum. Arrogantis est dubiis in rebus proprio sensu niti | et aliorum nolle audire consilia. facile-que erroribus patet, qui suę semper plus tribuit | quam prudentię alienę. Vbi autem non auri neque argenti, sed quod preciosius est, animę periculum imminet, etiam tuta metuere sapientis est.

Qvod diabolo imminvtae sint vires. Caput XVIII

Veruntamen siqua solito grauior ingruerit tentatio, non cadamus animis | imminutę sunt diabolo uires Saluatoris nostri aduentu, ipso dicente: [ERROR: no link :] Io. VI Nunc iudicium est mundi, nunc princeps huius mundi eiicietur foras. Eiectus est enim de cordibus multorum qui idola colebant. desiit ille nequam ita late regnare ut solebat, nec iam tantum in se confidentię alit, licet arrogantissimus sit, et audito tantum Christi nomine contremiscit. Postremo ita ille diuinę erga nos miserationis constringitur freno, ut nocere nisi permissus nequeat. [ERROR: no link :] Matth. VIII Nam si expulsus ab homine intrandi in porcos non habuit potestatem, donec concessit ipse cuius iussu pellebatur, quanto minus offendere poterit hominem nisi Deus uoluerit. Bono igitur animo simus | et certissima uincendi spe ad

-- --

pugnam accingamur. Dominus noster non sinet nos tentari supra id quod ferre possumus, sed faciet (ut Apostolus ait) cum tentatione prouentum, ut possimus resistere. [ERROR: no link :] Iob Permisit sane etiam patientissimum uirum Iob tentari et calamitatibus affici, non ut diabolo faueret, sed ut hominis uirtutem manifestam faceret. Non potuit inimicus

-- --

neque opum rapina | neque filiorum orbitate | neque corporis in tabem conuersi morbo | illius uincere constantiam, et quem deiicere sperabat, ei maioris glorię adipiscendę prębuit occasionem. ut inter erumnas beatior fieret | quam cum prosperitatibus abundaret. Quis enim antehac patientiam eius laudauit, quam postea omnes admirati sunt? Hęc est igitur causa quare nobis Dominus dederit aduersarium, quare ab eo nos tentari uoluerit. ut uidelicet cum uicerimus, milites suos imperator benignissimus tanto magis remuneret quanto magis prompte ac strenue certauerimus. ad pugnam quippe non ad quietem in hoc terrę theatro missi sumus, ut neque fortes nisi pręcedentibus meritis mercedem accipiant | neque ignaui mulctam, nisi cum ab hoste uicti apparuerint. Non est ociosa Dei militia. placuit ei fideles suos laboribus, fatigationibus, erumnis, persecutionibus, malorum odiis iniuriis-que experiri. Vnde angelus ad Tobiam: [ERROR: no link :] Tob. XII Quia acceptus eras Deo inquit, necesse fuit, ut tentatio probaret te. Iccirco nec in oratione Dominica petimus ne tentemur, sed ne inducamur in tentationem | et seducti uiam salutis relinquamus. Quam rem petendo aperte ostendimus | nos quidem ad repugnandum impares esse, nisi ipse adiuuet, qui solus potest omnia. Qui etiam infirmitatem nostram miseratus contra angeli mali uim atque uersutias unicuique nostrum angelum bonum dedit, qui regat, qui custodiat, qui a nequitia auocet | et occultis conscientię stimulis ad uirtutes capessendas impellat. Et, si tanta est Deo cura salutis nostrę, ut suos angelos pędagogos nostros esse uoluerit, haud multum timendus est mortis machinator diabolus. quia semper uincemus, si semper angeli de cęlo nobis missi monitis inspirationibus-que parebimus | et a

-- --

Domini nostri mandatis nunquam discedemus. Omnem igitur uincendi spem in Deo collocemus. et quoties uincimus, ei soli uictorię gloriam dedicemus, ei gratias agamus | dicamus-que cum psalmista: [ERROR: no link :] ps. 88 Tu humiliasti sicut uulneratum superbum, in brachio uirtutis tuę dispersisti inimicos tuos.

Qvomodo vincitvr tentatio Caput XIX

Inuidia diaboli mors introierat in orbem terrarum, sed hac morte per Christum liberati sumus | et ad uitam, quam propter pręuaricationem primorum parentum amiseramus, reuocati. Gaudebat inuidus ille sanctissimos etiam uiros in infernum descendere | et quasi uictor, quia primos uicerat, de omnibus triumphare. Sed gaudium istud uersum est in luctum. Ligauit fortem fortior Dominus | et domum eius intrauit | et uasa eius diripuit, suo aduentu absoluens illos qui in carcere uincti tenebantur, de tenebris transferens in lucem. Quin etiam uulgata Euangelii ueritate regnum mundi erripuit diabolo, quo magis ille doleret | ne in gentibus quidem ius esse sibi relictum, omnibus iam a falsa ad ueram religionem conuersis. Hac ergo potestate atque hoc regno priuatus, quid ageret, quo se uerteret, nesciebat. Rursum tamen nouo fraudum genere usus, in illorum qui conuersi erant

-- --

cordibus (ut supra est dictum) inserere hereses coepit. ut in quibus idolatria iam defecerat, non deesset mendax de uera religione sententia. atque ita non paucos, quibus in credendo mens leuior erat, subuertit. Quos autem firmos ac stabiles in fide uidit, eos perniciosę uoluptatis illecebris ad peccandum prouocare coepit. ut quos fidei defendit synceritas, mandatorum saltem transgressio condemnet. Nos ergo qui in Christum credimus, qui Dei Filium

-- --

confitemur, tantę in nos inimici inuidię non ignari, quoties delinquendi concupiscentia mentem solicitari coeperit, meminerimus dolos esse carnificis nostri | nihil-que agamus, in quo Deum offendi nouimus | et ob quod si egerimus, de altitudine paradisi quam speramus, in abyssum inferni quam timemus, deturbandos nos esse certum sit. Cum itaque molestior difficilior-que sese ingesserit tentatio | et cordis intima lacessere coeperit, tunc ieiunium nobis pro scuto sit, pro gladio oratio, dicente Domino: Hoc demonium non eiicitur nisi in ieiunio et oratione. Nam et ipse Dominus tunc ieiunabat, cum tentatorem uicit. Et idem: Vigilate, inquit, et orate, ne intretis in tentationem! Apostoli quoque, cum naufragium timerent, dormientem illum clamoribus excitant. Adiuua nos, inquiunt, Domine, perimus. tunc ipso uentis fluctibus-que imperante facta est tranquillitas. Nulla est igitur tam grandis tentatio quam Deum deprecando non uinces. et rursum nulla tam parua, a qua non superaberis propriis uiribus confidendo. Quare in Deo sperans ora et dic: [ERROR: no link :] ps. 142 Velociter exaudi me, Domine, defecit spiritus meus. Erripe me de inimicis meis. ad te confugi. doce me facere uoluntatem tuam, quia Deus meus es tu. Quod si sanctus Propheta sic orabat, quomodo peccator poterit resistere, nisi et ipse instanter orauerit? Igitur quanto uiolentiorem motum intra se senseris, tanto ardentius auxilium inuoca. Iosaphat ab inimicis circumdatus clamauit ad Dominum, et illis protinus auersis liberatus est. Ita et tu si toto cordis affectu precatus fueris, inimici aduersum te machinamenta statim dissoluentur | te-que omni molestia liberum

-- --

ac pristinę quieti restitutum continuo cognosces. Cum-que hoc tibi contigerit, Deo gratias age, qui tam cito Sathanam pedibus tuis subiecit. Nisi enim ille opem tibi laboranti miseratus attulisset, nunquam uicisses. Tanta est autem Domini nostri erga nos benignitas, ut etiam pro eo quod ipso adiuuante uincimus, remuneret uictores | et suum beneficium in nostrum transire patiatur meritum. modo post uictoriam ne insolescamus, sed humiles ac submissi de omnibus ei laudem demus. Ita enim etiam pro his quę Domino tribuerimus, ipsi pręmium merebimur atque mercedem.

De tentationibvs carnis. Caput XX

Nunc quoniam paris periculi est | a propriis cupiditatibus per carnis blandimenta superari, qualiter cum his quoque nobis decertandum sit uideamus. [ERROR: no link :] Ad Galat. V Caro enim concupiscit aduersus spiritum, spiritus autem aduersus carnem | hęc sibi inuicem aduersantur, ut non quęcunque uultis illa faciatis. hęc Apostolus. Deinde quis utriusque finis sit ostendens ait: Manifesta sunt opera carnis, quę sunt: fornicatio, immunditia, luxuria, idolorum seruitus, ueneficia, inimicicię, contentiones, emulationes, irę, rixę, dissensiones, sectę, inuidię, homicidia, ebrietates, comesationes | et his similia; quę prędico uobis

-- --

sicut prędixi, quoniam qui talia agunt, regnum Dei non consequentur. Expositis autem quę carnis sunt, continenter enumerat quę ad spiritum referuntur: Fructus, inquit, spiritus est | charitas, gaudium, pax, patientia, benignitas, mansuetudo, fides, modestia, continentia, castitas. Ex his perspicuum est, quanta sit diuersitas inter carnem et spiritum, cum alteri uitia, alteri tribuantur uirtutes. In medio istorum anima libertate sui arbitrii utens in quam partem uoluerit, potest conuerti. Sed si carni consenserit, regnum Dei non possidebit. sin uero spiritum suum, id est innatum sibi rationis lumen secuta carnis appetitionibus repugnauerit, uicto aduersario mercedem capiet ęternę beatitatis.

-- --

Quamobrem: Spiritu, inquit, ambulate, et desyderia carnis non perficietis; hoc est, bonum quod ratio suadet, mali cupiditas ne destruat. Qui enim sunt Christi, carnem suam crucifixerunt cum uitiis et concupiscentiis. Quos ergo concupiscentię superant | et quibus caro dominatur, hi non sunt Christi. Neque enim fieri potest, ut aliquis et seruus Christi sit | et uitiorum mancipium. Si spiritu, inquit, uiuimus, spiritu et ambulemus! Qui sit autem iste spiritus quo uiuimus, declarat Saluator in Euangelio dicens: [ERROR: no link :] Io. VI Verba quę ego locutus sum uobis, spiritus et uita sunt; caro non prodest quicquam. Domini igitur nostri pręcepta spiritus et uita sunt. ea obseruando uiuemus. carni autem quę non prodest, consentiendo | mori necesse est. Caro enim absque spiritu uiuere non potest. Tunc autem absque spiritu est, cum a mandatis diuinis se auertens propriam sequitur uoluntatem | et pecudum more pręsentia appetit, futura non considerat. uisibilium amore capitur, inuisibilia contemnit | neque quod ratio discernit, sed quod appetitio suggerit sequitur. De qua carnis uiolentia conquęritur Dauid et ait: [ERROR: no link :] ps. 37 Miser factus sum et curuatus sum usque in finem | tota die contristatus ingrediebar, quoniam lumbi mei impleti sunt illusionibus, et non est sanitas in carne mea. [ERROR: no link :] Ad Ro. VII Et Apostolus:

-- --

Condelector, inquit, legi Dei secundum interiorem hominem, uideo autem aliam legem in membris meis repugnantem legi mentis meę et captiuantem me in lege peccati, quę est in membris meis. Infelix ego homo | quis me liberabit de corpore mortis huius? gratia Dei per Iesum Christum Dominum nostrum. igitur ego ipse mente seruio legi Dei, carne autem legi peccati. . [ERROR: no link :] Quare caro aduersatur spiritui. Quęris quare contrarię inter se uoluntatis sint | spiritus et caro? quia caro ex Adam qui peccauit propagata est, animam uero et spiritum non ab Adam, sed a Deo accepimus. Iccirco spiritus expetit ea quę Deo placent, caro autem magis illa concupiscit, quę ipsam delectant, et ad peccandum est prona, quia traducitur de peccato. tanta-que eius uis est aduersus spiritum, ut luctanti repugnare spiritus ipse per se non sufficeret, nisi uirtus diuina quę illum creat | et creando infundit | et infusum conseruat, etiam periclitantem adiuuaret. Quis me liberabit, inquit Apostolus, de corpore mortis huius? hoc est de corpore, in quo primi parentes nostri cum non obedissent Deo mortui sunt. respondet et ait: Gratia Dei per Iesum Christum. Nos igitur in Christum credentes | a carnis uiolentia non nostrę uires, sed diuina liberat gratia. Quanuis autem ab Adę maledictione tunc absoluimur cum in Christo per baptismum regeneramur, manet tamen in nobis fomes peccati, ut ii qui Christi sunt, in certamine suę carnis probentur. et qui uicerint, eo ascendant, ubi ęternę pacis ineffabili bono perfruantur. Hac tanta ergo proposita mercede constanter pugnemus | et omnes perniciosę cupidinis ictus perseueranti conseruandę innocentię studio irritemus. Quod si et a bestiis et ab hominibus et ab omni prorsus periculo nos defendimus ac tuemur, ne uitam istam breuissimam ac miseriarum plenam amittamus, quanto acrius improbis pręsentium uoluptatum appetitionibus renitendum est | pro uita illa felicissima et immortali, quam talium appetitionum uictoribus in mercedem tribui certissimum est.

-- --

De remediis contra carnis tentamenta. Caput XXI

Et quoniam malum illud, quod caro suggerit, cogitatio concipit, cogitatio ipsa quamprimum cohibenda est, ne pariat quod conceperit. Vipereum intra te foetum ne sinas crescere. Solet adultus uenena effundere | et animam hominis enecare. Protinus abige pestiferam cogitationem dum paruula est.

-- --

Dum parum uirium habet, non difficulter opprimitur, sponso in Canticis dicente: [ERROR: no link :] Cant. ii. Capite nobis uulpes pusillas | exterminantes uineas, et uineę nostrę florebunt. Cum enim uitiosa extinguitur cogitatio, animus ad prosequendum uirtutum propositum uegetatur | et saluberrimis uitę fructibus exhuberat. Cęterum si malarum cogitationum insultus non ita crebros | neque ita uehementes pati desyderas, claude fenestras sensuum tuorum, per quas mors ad animam ingredi consueuit. Auerte oculos ne uideant uanitatem. Sepi aures tuas spinis | et linguam nequam noli audire. Pone ori tuo frenos, ne in uerbo labaris | neque gulę aliquid ultra necessitatem indulgeas. Naribus odoramenta luxurię subtrahe. Manus contine, ne quem iniuste offendas | ne-ue quid impudice tangas. denique modis omnibus obserua et caue, ne extranei portas Hierusalem ingrediantur, id est animę tuę domicilium. Et si ingressi fuerint, cura ut expellantur. neque malignos cogitatus ibi remorari sinas, ubi cum inualuerint, perniciem generant. Veruntamen sępe fit, ut ipsi cogitatus etiam inuitis nobis ingerant sese | et suapte ui ab iis quę iusta atque honesta sunt, auertere animum nostrum tentent. [ERROR: no link :] Mar. ii. ac quemadmodum paralyticus ille in Euangelio, qui portabatur, non poterat prę turba offerri Saluatori ut curaretur, ita nobis cogitationum quandoque officere solet congeries, ut non quod uolumus, sed quod

-- --

nolumus, animo uoluamus. tunc inter orandum quid lingua loquatur , mens non attendit, et cum corpore in ecclesia simus, animo foris per diuersa uagamur. Huic ingruenti turbę totis uiribus reniti decet | et non cedere | neque si mali quicquam suaserint consentire. Quod ut succedat, eorum industriam, qui paralyticum gerebant, imitari oportet. Illi tecto domus in qua Christus erat, patefacto | ęgrotum coram Iesu submiserunt | et morbo receperunt liberatum. Nos quoque abiecta terrenarum rerum cura culmen cęlestis contemplationis inscendamus | et per ea quę creata sunt, mente ingressi inueniemus Creatorem. et cum inuenerimus, ei nos reuerenter submittamus, ut quod altitudo meditandi contulerit, humilitas deiiciendi sese conseruet. et mens iam sanata gaudeat se iam obstantis turbę impedimenta non sentire. Quanto minus mortalia curabimus, tanto etiam minus cogitationum secularium stimulis inquietabimur. Quisquis autem ab his crebro ac frequenter solicitatur, reor quod nondum ut debet, seculo renunciauerit, sed aratrum tenens adhuc post tergum respiciat. si non respiceret, non iam pręterita neque pręsentia, sed futura cogitaret. Abscindamus igitur et proiiciamus procul a nobis membra scandalizantia | nullius-que rei afficiamur studio, quę propositum vitę sanctioris turbet | et charitatis ardorem, quem Deo debemus restinguat . [ERROR: no link :] Matth. v. Si oculus dexter scandalizat te, errue eum. si manus dextera , abscinde illam. Membra ista carnales affectiones sunt. quibus quidem si dextrę fuerint, non illicite utimur. veruntamen si a spiritali contemplatione uel actione auocent atque interpellent, repelli debent. Quę enim propter se licita sunt, si una cum illis meliora periclitantur, illicita erunt. Quod si ea etiam quę dextra sunt, quoties impediunt, abscindi iubeantur, quanto magis illa quę sinistra sunt, id est quę mala sunt, declinare ac fugere debemus | et eisdem neque oculum intendere | neque manum porrigere, ut neque cogitemus aliquid prauum ac detestabile | neque faciamus. Restat igitur ut et malis pręferantur bona | et bonis meliora si ad summum bonum uolumus peruenire. Cum

-- --

pręterea continentiam semper oppugnet lasciuia | et liberalitatem auaritia | et humilitatem ambitio | et breuiter probitatem

-- --

nequitia, assiduum nobis cum uitiis bellum est. Nunquam igitur quiescamus, semper repugnemus. quamdiu repugnamus uincimus. quoties autem quiescimus non quiescente aduersario superamur. et irruentibus malis dissipantur bona | nihil-que homini illi relinquitur, qui carnis cupiditatibus ultro se subiicit. euenit-que ei quod dictum est per prophetam: [ERROR: no link :] Iohel. i. Residuum erucę comedit locusta, residuum locustę comedit bruchus, residuum bruchi comedit rubigo. aut quid boni in illo remanere poterit, cui uitia dominantur? Strenuis autem et accinctis | assidue-que contra improbę uoluptatis illecebras luctantibus tuta sunt omnia. Neque enim superseminantur zizania in medio tritici, nisi cum ocio dediti dormimus | et a custodia bonę frugis cessamus. Atque ideo sane uigilare et orare nos iubet Dominus | ne tentationibus succumbamus. hoc est, diligentes esse et intentos | et solicitos, ne per desidiam spiritus caro, quę ancilla esse debet, dominari incipiat | et pręualere permittatur Madian aduersus Israhel. is uidelicet qui se cultui dedicauit diuino, subuerti sinatur a nequitia.

De reparatione lapsi. Caput XXII

Cęterum siquando uicti superati-que fuerimus, ad poenitentię remedia conuertamur. nec desperemus aduersus uictores uictoriam, si ab iis, quibus manum

-- --

dedimus, deficere uoluerimus, atque ad illa transfugere, quę insipienter dereliquimus. Tunc enim speciosa deserti quę peccatorum ignis absumpserat, rursum germinare et bonorum operum fructu abundare cernemus. [ERROR: no link :] VIII Ciuitas a rege magno obsessa (ut Ecclesiastes ait) a paupere uiro sed sapiente liberatur. Quis autem pauperior illo qui uitiis seruit? quis sapientior quam qui ab iis dum licet fugit | et ad studium se confert uirtutum ? Sed ne rursum in eodem luto more porcorum relabamur, non ociose neque segniter est agendum. Nam sicut per negligentiam uicti fuimus, ita per sedulitatem curam-que certandi uincemus. Cuius rei nequaquam ignarus Apostolus admonet et ait: [ERROR: no link :] Ad Eph. VI State succincti lumbos uestros in ueritate | et induite loricam iustitię | et calceati pedes in pręparatione euangelii pacis, in omnibus sumentes scutum fidei, in quo possitis omnia tela maligni ignea extinguere | et galeam salutis assumite | et gladium spiritus, quod est uerbum Dei, per omnem orationem et obsecrationem | orantes omni tempore in spiritu | et in ipso uigilantes in omni instantia. Profecto, qui armis istis contra carnis infestationes demonum-que dolos munitus fuerit, sicut mons Syon non mouebitur in ęternum. Erit ueluti turris fortitudinis a facie inimici | et tanquam nauis ualidis compacta trabibus | pertransiens mare istud magnum et spaciosum, nec fluctibus fracta | nec procellarum turbine subuersa. Siquando tamen ingrauescere carnis pugna | spiritum-que uehementius lacessere coeperit, caro ipsa tenuanda erit ieiunio, fatiganda laboribus, domanda uigiliis, orationumque pernoctationibus quasi uinculis constringenda. Durum erit illi contra huiuscemodi stimulos calcitrare. Lasciuienti iumento adde onus, et quietius incedet. subtrahe aduersario uires, et desinet esse molestus. Semper autem obstandum est principiis. Inueterata enim difficilius corriguntur, nouella euelluntur facilius | euulsa-que arescunt. Pręterea et locum illum et hominem quantum potes declina, in quo uel delinquendi periculum | uel exercendę uirtutis impedimentum times. [ERROR: no link :] Zach. II O o o fugite, inquit Dominus, de terra Aquilonis; de terra

-- --

utique in qua charitas friget et abundat

-- --

malicia. de terra in qua nihil agitur, nihil dicitur, nisi quod ad corporis pertinet uoluptatem | et pręsentis luxurię irritamentum | et multorum scelerum incentiuum. Raro tibi cum seculi amatoribus miscendus est sermo, Quia colloquia mala corrumpunt bonos mores. rarius cum foeminis. Primam foeminam decepit diabolus, illa uirum. Diaboli ergo laqueus est foemina. Quem diabolus per se non potest capere, per illam capit. fugiendo melius uitabis hoc periculum | quam resistendo.

Oratio contra tentationes carnis | et post victoriam actio gratiarvm. Caput XXIII

Sed quoniam quocunque fugerimus, carnis nostrę lucta carere nequimus, in omni carnalium tentationum discrimine | ad orationum subsidia confugere tutissimum erit. Ad Dominum igitur supplices confugiamus. quia Dominus fortitudo plebis suę | et protector saluationum Christi sui est. Vim patiens loquatur spiritus et dicat: [ERROR: no link :] ps. 141 Erripe me de inimicis meis, Domine, ad te confugi. doce me facere uoluntatem tuam, quia Deus meus es tu. Ab homine iniquo et doloso errue me; ab homine isto exteriori, qui interiorem hominem ad similitudinem tuam factum, inique et fraudulenter quęrit subuertere, per

-- --

uoluptatis illecebras, per concupiscentię blandimenta trahere me nititur, ut peccem tibi et peream. Ab his ergo mei tui-que aduersarii insidiis libera me! Esto mihi in Deum protectorem | et in locum munitum, ut saluum me facias. Ventum, Domine, ualidum, quo in diuersum impellor metuo | et iam inter frementes undas mergi incipiens ad te clamo. Tu igitur miseratus dexteram tuam extende | et sicut Petrum cum fluctibus operiretur saluasti, ita me de pernicie carnalis suggestionis erreptum tibi restitue. ut tuam potius uoluntatem quam meam faciam. Nostra enim uoluntas perdit nos, tua uero saluat semper. fiat uoluntas tua sicut in cęlo inter sanctos, ita et inter nos in terra. ut tuis parendo mandatis ad te in cęlum ascendere | et non eis contraria operando in profundum demergi mereamur. Si sic oraueris, non frigide sed ardenter, non proterue sed humiliter, tentationum constrictus angustiis, exaudiet te Dominus | et non dabit in commotionem pedem tuum | neque dormitabit qui custodit te. Petite inquit et accipietis | Quid tu poscere pigritabis, cum idem Dominus et rogari uelit | et quod pie rogatur, prompte se daturum promitat? Si sicut decet supplicaueris, circumdabit te scuto ueritas eius. non timebis a timore nocturno, a sagitta uolante in die, a negocio perambulante in tenebris, ab incursu et demonio meridiano . Ipse enim Dominus de illo qui fideliter orat | et constanter sperat, respondens ait: [ERROR: no link :] ps. XC Quoniam in me sperauit, liberabo eum. protegam eum, quoniam cognouit nomen meum. clamauit ad me, et ego exaudiam eum. in tribulatione erripiam eum | et glorificabo eum. Exauditus autem non solum carnis concupiscentias auertes atque fugabis, uerum etiam uirtutibus magis proficies. Testatur hoc Propheta ad Deum dicens: [ERROR: no link :] ps. 137 In quacunque die inuocauero te, exaudi me; multiplicabis in anima mea uirtutem. Omnem-que difficultatem ab eo adiutus ipse idem superaturum se affirmat, cum ait: [ERROR: no link :] ps. XVII A te erripiar a tentatione, et in Deo meo transgrediar murum. Ille ergo postulationibus tuis annuens

-- --

dicet | et stabit spiritus procellę | ipse imperabit uentis et mari et obedient ei, et turbulentos motus conuertet in tranquillitatem. Ille precantibus et periculum formidantibus continuo aderit dicens: Ego sum, nolite timere! Tunc tu naufragio imminenti liberatus | gratias age liberatori, cuius opera factus es teipso fortior | atque aduersus lasciuientes malarum

-- --

cupidinum titillationes inuictus. Ad ipsum igitur mente conuersus dicas: Benedictus Dominus Deus, qui non dedit nos in captionem dentibus eorum; hoc est, in predam uoluptatum illecebris delinimentis-que uitiorum. Quibus tu impugnabare, ut Domino tuo peccares | et cęli terrę-que conditoris maiestatem offenderes. Ad hęc, quoniam diuinis quoque disciplinis instructus uincere didicisti, ne ingratitudinis arguaris, illud quandoque tecum repetas: [ERROR: no link :] ps. 143 Benedictus Dominus Deus meus, qui docet manus meas ad pręlium | et digitos meos ad bellum. misericordia mea et refugium meum, susceptor meus et liberator meus | in ipso speraui; qui subdit populum meum sub me; id est, qui carnem meam meo seruire spiritui compellit. Nisi enim ipse certare doceret, ipse protegeret, ipse liberaret, ipse aduersarios nostros nobis subiiceret, fragilitas nostra neque carnis passionibus pręualere | neque demonum laqueos euadere unquam potuisset. Ingratus est igitur tentationum uictor, qui Deo acceptum non refert quod uicerit. Et si laudem uictorię sibi arrogare non dubitet, uictus est temeraria inanis glorię cupiditate, dum-que se non lapsum fuisse gloriatur, labitur et delinquit. Vnde abhorrens ab ista iactatione sanctus propheta Dauid clamat: [ERROR: no link :] ps. CXV Non nobis, Domine, non nobis, sed nomini tuo da gloriam. Si uicisti, humilitatem conserua | et ad Dei tui miserationem refer, quod non succubueris. Quale autem uictorię huius meritum sit audi. Saluator noster tentatus uicit | discessit ab eo diabolus, accesserunt angeli et ministrabant ei. Quod pręcessit in capite, cur non speremus euenturum in membris? quandoquidem quęcunque scripta sunt, ad nostram doctrinam scripta esse memorantur. Tentationum igitur

-- --

uictorem demones timebunt, angeli comitabuntur et custodient. Veruntamen non semel aut pluries uicisse proderit; usque in finem uitę producenda uictoria est, ut tandem a Domino mereamur audire: [ERROR: no link :] Luc. XXII Vos estis qui permansistis mecum in tentationibus meis | et ego dispono uobis, sicut disposuit mihi Pater meus regnum, ut edatis et bibatis super mensam meam in regno meo. Non est autem esca neque potus regnum Dei. edemus ergo et bibemus non corporalia sed spiritalia alimenta, diuini conspectus perennem et nunquam defuturam dulcedinem | ineffabilis-que claritatis gloriam. Et hęc quidem erit militię nostrę merces, si modo uictores et non uicti de isto certaminis campo, in quo nunc positi sumus, decesserimus.

Qvod oportet nos conformari Christo. Caput XXIV

Atque is demum et uitia calcabit | et uirtute proficiet, qui quotidie Christi Domini gesta considerabit | et per eius uestigia ingrediens ipsi quam proxime accedere contendet. Exemplum, inquit, dedi uobis, ut quemadmodum ego feci, ita et uos faciatis. [ERROR: no link :] Humilitas Primum igitur in omnibus humilitatem seruemus. Hic enim qui Dei filius erat, dignatus est fieri hominis filius, qui Deus erat factus est homo. In Bethleem

-- --

exiguo oppidulo nasci uoluit, et quidem non in hominum habitaculo, sed in pecudum stabulo, non in cunis colore diuerso picturatis auro-que linitis, sed in pręsepio ad prębenda iumentis pabula lentis uiminibus contexto. Cum-que esset Dominus omnium a seruo uoluit baptizari | ac de se ipso dixit: Filius hominis uenit, non ut ministraretur ei, sed ut ministraret. Apostolos non de stirpe nobilium, sed de piscatorum genere sibi adsciuit | et eisdem pedes lauit. Hierosolymam intraturus ueterinum animal asinam ascendit, et cum pro salute mundi mori uellet, despicatissimum mortis genus elegit, crucem. Talia ergo nobiscum sępenumero reuoluentes, nec

-- --

de stirpis claritate gloriemur | nec uulgaribus coęquari erubescamus. cum omnium unus creator sit | atque unus pater Deus, omnium una generis conditio, una humanitatis natura, una regenerationis gratia. cum denique nullum sit hominum apud Deum discrimen | pręterquam uitę ac morum. Quanto autem se quisque magis humiliauerit, tanto magis merebitur exaltari. [ERROR: no link :] Obedientia Ab eodem obedientię quoque petamus exempla. a parentibus quęsitus respondit: Quid est quod me quęrebatis? nesciebatis quia in his quę Patris mei sunt, oportet me esse? hoc ideo, ut prius obedientiam pręstemus Deo, secundo autem loco parentibus obtemperemus. quibus et ipse se submiserat | teste euangelista, qui subiungens ait: Et descendit cum eis, et uenit Nazareth, et erat subditus illis. Veruntamen siquid iusserint parentes, quod legem offendit diuinam, Deo potius pareas quam illis, uel si non officit legi | et tamen tibi ad obsequendum Deo impedimento est, dimitte parentum imperium | et ad seruitium Deo pręstandum conuertere. Non est inquit, me dignus, qui patrem aut matrem plus quam me diligit. Ad obediendum Deo inuitat cum ait: [ERROR: no link :] Luc. LIII Meus cibus est ut faciam uoluntatem eius qui misit me, ut perficiam opus eius. Et iterum: Non quęro uoluntatem meam, sed uoluntatem eius qui misit me Patris. Et ad Patrem: Non mea uoluntas inquit, sed tua fiat. Hinc discat monachus | se non esse suę uoluntatis, sed eorum

-- --

qui pręsunt monasterio. ut non quod ipse deliberat faciat, sed quod illi concesserint. [ERROR: no link :] Patientia A Domino discamus et patientiam. Odia Iudeorum ęquo animo tulit. quos uno uerbo omnes perdere poterat | ab his probra , maledicta, uincula, flagella, uerbera, contumelias, alapas | atque sputa sustinuit. Ab his coronari spinis, clauis in cruce configi, felle et aceto potari, lancea confodi et occidi passus est. Quin etiam iisdem qui sibi talia tam immaniter inferebant, ut ignosceretur, Patrem orauit. Si ipse iustus ab iniustis ludibrio habitus, tam impie dilaceratus uindictam non appetiit, sed dimitti eis postulauit, cur tu peccator inimicis tuis irasceris? et ad ulciscendam iniuriam exardescis, cui nulla iniuste queat irrogari, cum quotidie Domino tuo pecces? nec tantum offensę passus es, quantum delicta tua atque peccata merebantur. Quoties ergo mali aliquid patimur, protinus ad conscientiam scelerum nostrorum recurramus. et cum non immerito id nobis accidere cognouerimus, patienter toleremus | et Domini nostri exemplo pro inimicis etiam nostris oremus, pro malo reddentes bonum, pro iniuria beneficium. Sic nostra nobis remittentur peccata, et patientię uirtus pręmio maiore compensabitur, et mala quę passi sumus in nostrum commodum conuertentur. [ERROR: no link :] Iactantia vitanda Sed eorum quoque quę benefacimus, iactantiam uitare a Domino discamus. De monte descendens mundato leproso iniunxit ne cui diceret. Cęcis etiam sanatis: Videte inquit nequis sciat. Et cum plurimos uario morborum genere laborantes curasset, ne ipsum manifestum facerent pręcepit. Cum-que puellam mortuam ad uitam reuocasset, taceri iussit. Nonnulli ex discipulis adhuc terrena sapientes: [ERROR: no link :] Luc. 8 Manifesta te inquiunt mundo. Ille autem ostendens quod non quęreret mundi gloriam, sed mundi salutem, dixit: [ERROR: no link :] Io. 8 Ego gloriam meam non quęro | est qui quęrat et iudicet. Hic gloriam suam non quęsiuit, qui se ultro ignominię ab impiis perferendę exposuit. Ille tamen gloriam eius quęsiuit, qui cum illo erat. Glorificauit enim Deus hominem quem

-- --

assumpsit, a morte suscitando, in cęlum transferendo, quod semel assumpsit nunquam dimittendo, adorandum et angelis et hominibus proponendo. Iudicauit autem iudicio damnationis Iudeos incredulos | et

-- --

gentiles in errore obstinatos | et fideles fidem opere destruentes. Quod ergo non quęsierit gloriam suam ad humanitatem pertinet, quod autem quęsierit et iudicarit, ad diuinitatem refertur. Quanuis enim humanitas et diuinitas una persona Christi sit, sępe tamen et dicere aliquid et facere illi placuit, quod non erat utrique naturę commune. ut per ea quę hominis sunt, hominem agnosceremus, et quę Dei Deum. Nam in Christo uel hominem sine Deo | uel Deum sine homine confiteri | hereticorum impietas est. Cum igitur dixit se gloriam suam non quęrere, nobis insinuauit, ne hominum plausus laudationes-que uenemur, sed in omnibus ut Deus laudetur curemus. Qui enim ab hominibus gloriam quęrunt, gloriam ueram ac stabilem, quę a Deo est, accipere non merentur. [ERROR: no link :] Paupertas Ad hęc obseruandę paupertatis Domini exempla nobis abunde suggeruntur. De Virgine paupercula nasciturus | non habuit locum in diuersorio. editur in stabulo, reclinatur in pręsepio. Iam in ętate adulta | nihil se habere confitetur et ait: [ERROR: no link :] Matth. VIII Vulpes foueas habent | et uolucres cęli nidos, Filius autem hominis non habet ubi caput reclinet . [ERROR: no link :] Matth. XVII Et cum portorium exigeretur, non fuit soluendo, donec piscis captus in ore didrachmam attulit, qua ipse satisfecit. Bestiis imperabat | et inter pauperes censeri uolebat. Per domos alienas discurrens hospitabatur, quia suam non habuit. mulierum comitantium elemosinis alebatur. in cruce nudus pependit. mortuus etiam aliena inuolutus est sindone, alieno conditus sepulchro. [ERROR: no link :] Luc. 9 Beatos uocat pauperes. et apostolis nequid ferrent in uia pręcipit : non uirgam, non peram, non panem. Prohibuit eis calciamenta, prohibuit duas tunicas. et: [ERROR: no link :] Matth. VI Nolite inquit soliciti esse, quid manducetis | aut quid bibatis | aut quid induamini. quęrite primum regnum Dei, et hęc omnia apponentur uobis. Qui ergo propter Christum in terra

-- --

pauper est, cum Christo diues erit in cęlo. Gloria enim et diuitię in domo eius. [ERROR: no link :] Parsimonia Victu quoque modico ac tenui, et qui corpus tantum sustentet contentus erit, qui Christum imitabitur. Per dies quadraginta ille neque comedit neque bibit, postea (ut euangelista ait) esuriit. et tunc quidem diaboli maligna tentamenta uicisse describitur, ut noscamus ieiunio et esuritione opus esse, si carnis illecebras demonum-que captiones cupimus superare. Ante mensam gratias agit, post mensam hymnum dicit. ut semper Deum laudemus, cuius donum est | et cibus quo uescimur, et uita qua uiuimus. Panes ordeaceos habebat cum pauit turbam. aquam ad bibendum a Samaritana muliere petiit, ne rudes fastidiamus cibos | neque uina delicatiora exquiramus. Carnem nisi in Paschate non comedit. minutis pisciculis usus est. Erubescant qui paupertatem professi diuitum dapibus delectantur. Ne autem uilia contemnamus alimenta, fel et acetum in cruce positus gustauit. Denique beatos dicit esse esurientes, quoniam saturabuntur. et e contrario: Vę uobis inquit | qui saturati estis, quia esurietis. [ERROR: no link :] Charitas Nunc tandem ad charitatis conuertamur documenta. Pro hominum salute de cęlo in terram descendit. Deus homo factus est. Labores, uigilias, supplicia pro nobis tolerauit, pro nobis mortuus est, pro nobis ad inferos descendit, pro nobis resurrexit, pro nobis in cęlum ascendit. Postremo nihil uel dixit uel fecit, quod non eo spectaret, ut ęterna nobis donaretur beatitudo. Mattheum de publicano apostolum, Petrum de negatore cęlestis regni clauicularium, Paulum de persecutore fidei fecit propugnatorem. Mulieri peccatrici peccata dimisit. et: Non ueni inquit uocare iustos, sed peccatores ad poenitentiam. denique pastor bonus animam suam posuit pro ouibus suis. et quos dilexit, usque in

-- --

finem dilexit eos. Quia nihil prodest diu diligere, nisi semper diligas. et: Sicut inquit dilexit me Pater, ita dilexi uos. et: Qui diligit me, diligetur a Patre meo. Tunc autem et Christum diligimus | et a Deo Patre diligimur, cum

-- --

ipsum quem peccando offendimus, poenitendo placamus. Porro cum etiam inimicis nos benefacere bene-que optare iuberet, hoc prior ipse pręstitit, illis a quibus conuitia, uincula, flagella, colaphos, uerbera, spinas, clauos, fel atque acetum inique passus fuerat, ignosci postulans | et sęuitiam illorum sui ignoratione excusans, ut postea cognita ueritate locum haberent poenitentię | et non perirent. Non est itaque Christi discipulus, qui bonum pro malo nescit reddere | et pro inimicis quoque suis Deum deprecari. [ERROR: no link :] Prędicatio Eiusdem Domini exemplo discamus | non nostrę tantum saluti, sed etiam aliorum prospicere, uitę disciplinis eos imbuendo | et exhortationibus piis, ut ad uirtutis uiam dirigantur solicitando. Circuibat ille totam Iudeam, totam Galileam | per castella et uicos | docens ignaros | et uerbo curans ęgrotos, ut corpore simul et animo saluos redderet. Pręcepta dedit discipulis in monte, in planitie plebi, ut discas altiores mysteriorum sensus illis qui magis capacis ingenii sunt prędicare. simplices uero simplicibus uitę pręceptis instruere. Ac ne forte precii alicuius gratia id agas, sed affectu salutis eorum quos doces: Gratis accepistis inquit, gratis date. Accipere tamen ab offerentibus quantum uictui necessario satis sit, si indigueris, ne nefas putares ait: Dignus est operarius mercede sua. Mercede uidelicet quę inopię succurrat, non quę luxuriam paret. Porro sicut ipse docuerat, ita discipulis suis prędicationis officium imposuit dicens: Euntes docete omnes gentes | seruare omnia quęcunque mandaui uobis. Optimi itaque Christi imitatores illi sunt, qui faciendis ad populum bene beate-que uiuendi sermonibus operam impendunt | et quod alios docent, ipsi pręstant, ne bonum quod uerbo ędificant, morum dissimilitudine destruant. [ERROR: no link :] Castitas Cęlebs pręterea et castus sit oportet Christi discipulus. Virgo est | et de Virgine genitus | et a uirgine baptizatus, quem sequeris. ut-que quanti sit apud ipsum uirginitas scias , de Ioanne apostolo quia uirgo erat, in Euangelio dicitur: Discipulus ille quem diligebat

-- --

Iesus. Nam licet Iesus etiam reliquos omnes diligeret, de nullo tamen sic est expressum | sicut de isto, quem mentis corporis-que puritas commendabat. Hic solus in sinu Christi cunctis ad mensam sedentibus recubuit, quia solus fortasse intemeratę uirginitatis laude illi proximior erat. Pręcellit autem uirginitas uiduitati | et uiduitas matrimonio. [ERROR: no link :] Matth. XIII Quandoquidem euangelici seminis centesimus fructus ascribitur uirginitati, sexagesimus uiduitati, tricesimus matrimonio. [ERROR: no link :] XIIII In Apocalypsi etiam illi qui sequuntur Agnum quocunque ierit, et canticum nulli alii cantabile concinunt, uirgines esse memorantur. Porro ipse Saluator, ut monstraret | pręcipue castis deberi regnum Dei: [ERROR: no link :] Matth. XIX Sunt eunuchi inquit qui se castrauerunt propter regnum cęlorum; hoc est, qui nubendi libertatem in propositum uerterunt castitatis, quo purius expeditius-que Deo seruirent | et cum angelis in cęlo socii essent, qui angelicam uitam in terra uixissent. de quibus est dictum: [ERROR: no link :] Matth. XXII Neque nubent neque nubentur, sed erunt sicut angeli Dei in cęlis. [ERROR: no link :] Luc. 12 In eo quoque Dominus continentiam seruis suis uidetur imperasse, quod apostolis pręcepit, ut lumbos precinctos haberent. In lumbis quippe generandi semina sunt. qui autem in carne seminat, de carne et metet corruptionem. sed qui seminat in spiritu, de spiritu et metet benedictionem. [ERROR: no link :] Oratio Preces etiam qualiter Deo sint offerendę nobis documento est Dominus noster. Orandi enim rationem, quam uerbis monstrauit, opere perfecit. [ERROR: no link :] Matth. VI Orare iubet in abscondito | et ab illis quę impedire

-- --

possent separato loco, ut mens tunc magis intenta esset cęlestium contemplationi, cum ipsum cęli terrę-que regem lingua serui alloqueretur. [ERROR: no link :] Matth. 14 Ideo Saluator quoque noster dimissa turba montem ascendens solus orauit. et iterum: [ERROR: no link :] XXVI Sedete hic inquit, donec uadam illuc et orem. In monte autem orauit, ut orando postulemus non terrena quę in imo sunt, sed quę in alto cęlestia. Quod uero etiam in uilla Gethsemani orasse dicitur, docemur inter orandum seruandam esse humilitatem. atque ideo et positis genibus orasse | et ad orandum in faciem procubuisse. Quod

-- --

pręterea Patrem precatus ait: [ERROR: no link :] XXVI Non sicut ego uolo fiat, sed sicut tu, significauit ut in omni postulatione nostrę uoluntati pręferamus Dei uoluntatem. [ERROR: no link :] Mar XIIII Tertio autem eundem sermonem orauit, ne tibi cessandum putes, si tam propere quam uelles non fueris exauditus. [ERROR: no link :] Mar I Ad hęc in Marco scriptum est, quod ualde diluculo surgens abiit in desertum locum | et ibi orabat. [ERROR: no link :] Luc. VI et in Luca, quod noctibus exiens in monte Oliueti morabatur | quod-que pernoctabat in oratione. In quo quidem et tempora et loca orationi magis accomoda nobis requirenda esse innuit. ut autem perseuerantius oremus, factus in agonia prolixius orauit. Sublatis quoque in cęlum oculis orasse traditur, ut et tu dum oras, mentis oculos ad Deum cui supplicas intendas | et non alio uerba, alio cogitationes ire sinas. Parum efficax est lubricę uagę-que mentis oratio | et non illuc intentę ubi uult exaudiri. [ERROR: no link :] Omnium uirtutum exemplum unus Christus Ac ne singula perquirere nimis prolixum sit, omnium uirtutum | omnis-que sanctitatis cum pręceptum | tum exemplum | a Saluatore nostro ac Domino | et tutius petitur | et iocundius consideratur. Christus enim quia ueritas est non errat, quia bonitas est non fallit, quia sapientia est nouit omnia, quia uirtus Dei est potest omnia, quia denique saluatio populi sui est, quicquid egit, quicquid dixit, ad omnium spectat salutem. Seruiamus igitur illi in sanctitate et iustitia omnibus diebus nostris, memores beneficiorum suorum, atque assidue nobiscum recolentes ea quę non solum uerbis docuit, sed etiam re atque opere probauit. ut his instructi eidem, quantum fieri potest, similes effici curemus, et cuius uirtutes imitati fuerimus, eius beatitatis atque glorię participes esse mereamur.

-- --

De consortio fvgiendo. Caput XXV

Conferet plurimum ad uitę sanctioris cultum nosse, quorum consuetudine uti debeas, quorum non debeas. cum quibus conuiuere, colloqui, conuersari, quos declinare ac fugere oportet. Relinquendi sunt, quorum tibi nota fuerit peruersę mentis pertinacia, id est, qui uel errorem suum deposituri non uidentur | uel a scelere in quo perseuerant recessuri. Nocuit Israhelitico populo habitasse cum Aegyptiis. Inde enim Moyse duce egressi ritu eorum uiuere uolebant, crapulari, ludere, diis gentilium sacrificare . atque hęc causa fuit, ut posteri quoque eorum toties inimicis subiecti seruirent. Recte itaque dicitur: Filii abominationum sunt filii peccatorum, et qui conuersantur secus domos impiorum. Contagione quippe trahitur uitium si conuersaris cum uitioso. ac ueluti pestilentię morbus afflatu tactu-que ęgrotantis inficere solet sanos, ita infidelium familiaritas plerunque fideli uiro perniciem parit. Iccirco per os Hieremię clamat nobis Dominus: Fugite de medio Babylonis, ut saluet unusquisque animam suam. et per os Oseę: Nolite ingredi in Galgala, et non ascenderitis in Bethauen; loca uidelicet prophana idolorum-que polluta culturis atque immunda. Saluator etiam noster et Dominus: In uiam gentium inquit ne abieritis | et: Cauete a fermento phariseorum. Hoc idem admonet et hortatur Paulus apostolus dicens: Nolite iugum ducere cum

-- --

infidelibus! quę enim participatio iustitię cum iniquitate? aut quę societas luci ad tenebras? quę autem conuentio Christi

-- --

ad Belial? aut quę pars fideli cum infideli? qui autem conuentus templo Dei cum idolis? Vos enim estis templum Dei uiui. Et ad Titum scribens ait: Hereticum hominem post unam et secundam correptionem deuita, sciens quia subuersus est qui eiusmodi est, et delinquit, cum sit proprio iudicio condemnatus. Eiusdem sententię est, quia et eiusdem spiritus Ioannes apostolus cum dicat: Siquis uenit ad uos | et hanc doctrinam non affert, nolite recipere eum in domum | nec Aue ei dixeritis. qui enim dicit illi Aue, communicat operibus eius malignis. Quod si salutare quoque illos quibus nulla debetur salus, nefarium sit, quanto magis in consortium recipere? Cauenda est igitur infidelium hominum conuersatio, maxime eorum qui ita auersi sunt, ut nulla supersit spes futurę illorum conuersionis, et hoc apostolorum ipsorum exemplo, qui cum uidissent incredulos Iudeos Christum nolle recipere, ab eis discedentes aliis euangelizare Dei uerbum coepere. Itaque ne perfectis quidem conuenit ad obstinatos accessio, cum ne in docendo operam perdant, tum ne molliter blande-que alloquendo fauere illorum errori uideantur. Non minus declinandi sunt, qui in flagitiis obduruerunt. [ERROR: no link :] Matth. 18 Peccantem, inquit Dominus, corripe inter te et ipsum. si te non audierit adhibe alium. si neque illum audierit, dic Ecclesię. si neque Ecclesiam audierit, sit tibi sicut ethnicus et publicanus! Pro infideli ergo habeatur, quem peccasse omnino non poenitet | qui-que nulla correptione ad emendandum flectitur. Quod si cum tali conuersari te delectauerit, mores quoque diligere incipias necesse est. Alioquin ipsa uitę diuersitas cito uestram dirimet societatem | et ubi dissimilis intercesserit uoluntas, conuictus concors esse non poterit. [ERROR: no link :] XXII In Prouerbiis dicitur: Noli esse amicus homini iracundo | neque ambules cum uiro furioso, ne forte discas semitas eius | et sumas scandalum animę tuę. non hoc pręcipitur, ne bene illi optes | et si poteris, facias, sed ne illo familiariter utaris. Iracundus enim is est, qui facile ac leuissima de causa irascitur. Est autem difficile semper

-- --

irascenti atque insultanti non aliquando irasci | et contra furentem non indignari | et ex indignatione non peccare. Ita superbo etiam si comes fueris, arrogans elatus-que euades. testatur hoc Ecclesiasticus dicens: [ERROR: no link :] XIII Qui tetigerit picem, inquinabitur ab ea, et qui communicauerit superbo, induet superbiam. Cum enim hominis ingenium ad uitia magis quam ad uirtutes procliue sit, magis uerendum est, ne uir bonus malo adhęrens corrumpatur, quam sperandum ut malus emulatione boni mores emendet. Quamobrem Apostolus diuersis uitiis inquinatos in unum colligens ait: [ERROR: no link :] Ad Cori. I. ca. V Si is qui frater nominatur inter uos, est fornicator | aut auarus | aut idolis seruiens | aut maledicus | aut ebriosus | aut rapax, cum huiusmodi nec cibum quidem sumite. Sciebat enim quia iuxta fornicatorem periclitetur castitas, iuxta auarum liberalitas, iuxta idolatram religio, iuxta maledicum patientia, iuxta ebriosum temperantia, iuxta rapacem alieni abstinentia | et non esse tutum probo uiro cum iniquis commorari. [ERROR: no link :] Esa. VI Ingemiscit Esaias et angitur animo uehementer, quod habitaret in medio populi labia polluta habentis | se-que ex eo labia polluisse confitetur atque foedasse. Et si sanctus propheta uiuendo inter iniquos detrimentum sentit, quis est tantę constantię, ut cum flagitiosis conuersando lapsum non timeat ? Vis nosse quia scelestis et prophanis hominibus iungi displiceat ipsi Deo? [ERROR: no link :] Paralip. secundo XX Iosaphati regis Iudę naues tempestate confractę sunt, Deo indignante | quod in sortem earum admisisset Ochoziam impiissimum Samarię

-- --

regem. Id quidem hac ipsa de causa Eliezer filius Dodau de Maressa prędixerat futurum. Iterum requisitus Iosaphat noluit iungi illi, satis damno suo edoctus | uiride lignum arido applicatum simul comburi solere | et temerarium esse rursum committere, quod iam aperte intellexerat Deo non placere. Magi Christum natum pie quęrentes cum forte ad Herodem diuertissent, syderei luminis ducatum amiserunt, et tenebras patiuntur quamdiu cum illo teterrimę mentis homine manent. Facessat igitur pessimus quisque a consortio tuo, ne

-- --

cum illo manendo inquineris, ne illum frustra docendo operam perdas, ne illi adhęrendo Deum offendas. Mulierum etiam conuersatio castitatis professis est uitanda. dicente in Prouerbiis Salomone: [ERROR: no link :] Proverb. V Longe fac ab ea uiam tuam, et ne appropinques foribus domus eius! Quod si multi aspectu illius, multi colloquio semel inito, multi ipsa uisę formę cogitatione irretiti sunt, nonne maius periculum imminet, ubi propius assidetur, frequentius uerba miscentur, ubi ridenti arridetur, ubi crebra congressio mutuę quoque tactionis fecit licentiam? de hoc plenius suo loco disseremus. restat uidendum cum ab his discesserimus, ad quos accedere, cum quibus nos frequentes esse nobis proderit.

De consortio habendo. Caput XXVI

Si forte ille, quo diu familiater usus es, a uia uirtutis declinauit, retrorsum abiit | et sępe admonitus redire noluerit, dimitte eum | et membrum quod te scandalizat, abscide atque a te proiice. Melius enim tibi est sine illo ingredi regnum Dei | quam cum illo mitti in gehennam. Dimitte igitur mortuos sepelire mortuos suos, tu Christum qui uita est, sequere, ut uiuas et eternę mortis expers efficiare. Quod si adhuc illi se ultro ingerunt tibi, tu auersus cum psalmista exclama: [ERROR: no link :] Ps. VI Discedite a me

-- --

omnes qui operamini iniquitatem. declinate a me, maligni, et scrutabor mandata Dei mei. Nisi enim a turba hominum semoti fuerimus, libere Deum contemplari nequimus. quanto magis impedimento erunt iniqui, si ab iis non fugerimus! Quorum consuetudini idem propheta se penitus renunciasse gloriatur, cum ait: [ERROR: no link :] Ps. 118 Non sedi cum concilio uanitatis et cum iniqua gerentibus non introibo. odiui ecclesiam malignantium, et cum impiis non sedebo. Ita ergo hominibus utendum est | ut pomis. donec recentia et integra permanent, grata sunt | et gustui seruantur; cum autem corrupta et marcida fuerint, proiiciuntur, quia neque gustum delectare queunt | neque odoratum. Propheta igitur malorum consortio refutato, quos aditurus, cum quibus consessurus sit, continuo declarat dicens: Lauabo inter innocentes manus meas, et circumdabo altare tuum, Domine. Quid est istud? nisi quod idem pręcipit et ait: [ERROR: no link :] Ps. 17 Cum sancto sanctus eris, et cum innocente innocens eris, et cum electo electus eris, et cum peruerso peruerteris. Inter innocentes autem manus lauare | est eos imitando iustitię operationibus exerceri. Altare autem Domini circumdat, qui sacramenta eius alta mente contemplatur | et cęlestium meditationum fruitur iocunditate. Sed nisi cum magis discedere curaueris ab Herode | et illos comitari, illis adhęrere studueris, quorum uitę splendor et sanctimonię claritudo tibi dux esse poterit usque ad Christum, neque manus digne lauare | neque altare Domini commode poteris amplecti. Audi ipsum ad discipulos dicentem: [ERROR: no link :] Matth. X In quamcunque ciuitatem | aut castellum intraueritis, interrogate quis in ea dignus sit, et ibi manete donec exeatis.

-- --

Denigratur enim boni uiri fama hospitio infami. honesto autem ac pudico commendabilis redditur. et quali quisque consortio gaudet, talis esse et ipse iudicatur. Optimorum similitudo morum Ionatham iunxerat Dauidi, Eliseum Elię, Paulum Petro, reliquos etiam apostolos innocentia inter se animi-que simplicitas copulauerat.

-- --

Solus cum illis nequiuit permanere sacrilegus Iudas, quia eum, quem illi amabant, ipse uendidit. et hic quidem de grege Domini egressus faucibus incidit lupi ac periit. Ipsos uero concors inter se erga Dominum affectus saluauit. Quibus ille in Euangelio ait: [ERROR: no link :] Matth. 18 Si duo ex uobis consenserint super terram | de omni re quamcunque petierint, fiet illis a Patre meo, qui in cęlis est. Vbi autem sunt duo uel tres congregati in nomine meo, ibi sum in medio eorum. Porro illi in nomine Christi congregati sunt, qui pari mente atque animo Christo seruiunt | et piis orationum actionum-que obsequiis Deo famulantur. Optimi cuiusque lateri crebro adhęrens, nunquam non addisces aliquid | uel dictum sapienter | uel factum prudenter | uel obseruatum sancte. Adde quod neque pręcepta | neque exempla, quę litteris mandata legimus, ita mouent | ut sanctorum hominum uiua uox | et pręsens oris aspectus | et uitę totius tenor oculis expositus ac manifestus. Miranda siquidem plurimorum gesta audimus, nonnulla tamen quia difficilia factu ardua-que uidentur, suspenso animo accipimus, uix fidem adhibentes relationi alienę. de his autem quę oculis intuemur, quę pręsentes inspicimus, dubitare non est neque ambigere. aut cuius testimonio credemus, si nostro contenti non fuerimus? Cum igitur nihil certius esse possit | quam quod ipsi coram audiuimus | coram-que spectauimus, nihil etiam magis ad capessendas uirtutes nobis proderit | quam semper si fieri potest cum sanctissimis uiris et colloqui et conuersari. In illis enim cernendo non dissimilia iis quę de aliis legimus, cum firmius quę a scriptoribus tradita sunt credemus, tum ardentius quę a nobis uisa cognita-que fuere, imitabimur. considerantes, quam munificus, quam benignus Dominus noster sit, qui mira quęque operandi confert gratiam credentibus in se ac sperantibus. Nisi enim ille bona cuncta suppeditaret, ad tantam sanctitatis perfectionem hominis imbecillitas nunquam peruenisset.

-- --

De pavpertate colenda. Caput XXVII

Sed gratiam istam accipere non merentur mundi diuitiarum-que amatores. Vt igitur et sanctorum uirorum consortio digni simus | et ipsos imitandi donetur nobis facultas, uictu tantum necessario contenti Christo seruiamus. Magni animi est caduca contemnere | et ea quę stabilia ęterna-que sunt sectari. Si Christi discipuli fieri cupimus, meminerimus quod non de diuitum turba sibi discipulos elegit Dominus, sed de pauperum grege et egenorum. Petrus, Andreas, Ioannes, Iacobus | piscatione uictum sibi quęrebant. relictis retibus et naui secuti sunt Christum. Ex his postea Petrus cum Ioanne cuidam claudo elemosinam petenti respondit: [ERROR: no link :] Act. 3 Aurum et argentum non est mihi, quod autem habeo hoc tibi do | In nomine Iesu Christi surge et ambula! Quis diuitum talem elemosinam dare unquam potuit, qualem tunc hi pauperculi dedere, ut claudus qui baiulabatur, statim ambularet? Denique de ipsa apostolorum inopia, quod Euangelia testantur, olim in prophetis fuit prędictum. ut illud plurimi faciendum scias, de quo neque noui scriptores | neque ueteres tacuerunt | In Esaia legitur: [ERROR: no link :] XXXIX Pauperes homines in sancto Israhel exultabunt, sanctificabunt sanctum Iacob | et Deum Israhel prędicabunt. In Sophonia ad Hierusalem loquitur Dominus: [ERROR: no link :] III Derelinquam in medio tui

-- --

populum pauperem et egenum, et sperabunt in nomine Domini. Indecens enim ac ualde incongruum foret, ut diuitias possiderent serui, et dominus e diuerso paupertatis angustiis gauderet. Qui propterea quidem in terra paupertatem coluit, ut suo exemplo doceret | terrena contemnenda esse | et cęlestium tantummodo curam habendam, nec fragilibus delectari oportere, sed

-- --

eternis. Nihil enim in terra habere uoluit Saluator noster. quod ipse fatetur dicens: [ERROR: no link :] Matth. 8 Non habet Filius hominis ubi caput suum reclinet. [ERROR: no link :] Matth. 17 non habuit unde unius stateris tributum pro se et Petro solueret, et ut penuriam istam non necessitatis esse sed uoluntatis agnosceres, in ore piscis primum capti quęrere staterem iussit | et inuentum exactoribus dari. Maluit pecuniam qua satisfaceret mirabiliter comparare | quam apud se repertam offerri. Poterat lapides in gemmas, in aurum ligna conuertere, qui de ore piscis fecit staterem repente adesse. Et tamen semper alieno usus est hospitio, semper oblata ab aliis stipe sustentatus est. nudus iacuit in pręsepio, nudus pependit in cruce | atque is qui cęli terrę-que erat dominus, nec sindonem suam habuit, qua uelaretur mortuus, nec suum quo conderetur sepulchrum. Quod si omnium Dominus in tanta rerum egestate in hoc seculo uiuere uoluit, pudeant sacerdotes, erubescant episcopi | amplas sibi ędes construere, cumulandis pecuniis operam impendere, uestibus preciosis renidere , omnibus denique mundi deliciis diffluere , et se Christi seruos profiteri. non tales elegit Christus, non talia pręcepit | nec talem semetipsum exibuit.

De diuitiarum confidentia. Caput XXVIII

Ecclesię cura nobis commissa est inquiunt. ut ergo ipsa Ecclesia ab aduersariorum iniuria tuta sit, necessarium est nos opibus uiribus-que pollere. Quasi uero

-- --

infirmata sit dextera Excelsi | et eam Ecclesiam, quam labore pauperum fundauit et auxit, pręsidio pauperum tueri nequeat? seruare non possit? Dicant igitur, cum populus Christianus multo grauiores persecutiones pateretur | quam modo patitur, quis tunc antistitum eius diues erat? quis arma tractabat? quis uim uiribus repellebat? Cędebantur quidem Christiani, sed Christi religio perire non poterat. Quin immo quanto magis infideles tyranni sęuiebant, tanto mirabilius credentium numerus augebatur. Creuit ergo Christi Ecclesia non diuitiis, non potentia hominum defensa, sed sola ui diuina protecta | et nunc seruari non poterit, nisi opulenti fuerint | nisi locupletes atque potentes extiterint | qui ei pręsunt? Quid est autem quod Propheta clamat: [ERROR: no link :] ps. 34 Omnia ossa mea dicent: Domine quis similis tui ? erripiens inopem de manu fortiorum, egenum et pauperem a diripientibus eum? Igitur non in pecunia, non in uiribus potentię humanę, sed in Domino confidite! Quod si ei seruiendo perituras opes, ut debetis, contempseritis, omnibus inimicis uestris fortiores eritis | illo qui omnia potest, protegente ac tuente . Si uobis curę erit | continentius uiuere, mandata Dei perficere, Ecclesię opes non in uestrum usum conuertere, sed indigentibus distribuere, aut defendet uos Dominus ab infidelium uiolentia | aut non defendet. si defendet, tuti eritis. si non defendet, per patientiam martyrii a Domino coronabimini. et Ecclesia Dei gloriosius ędificabitur in cęlo | quam permanet in terris . Neque enim lapidei parietes isti | uel prędia | uel urbes | uel prouincię | uel regna | Ecclesia Dei sunt, sed ipsa Christum credentium atque confitentium congregatio. Quę cum de terra tollitur, in cęlum transfertur. ut quę inter mundi turbines fideliter militauit, iam supra mundum secura triumphet | et omni terrena potestate sublimior dicat: [ERROR: no link :] ps. 53 Super inimicos meos despexit oculus meus.

-- --

Sacerdotis arma sanctę orationes sunt. Vos itaque cum Moyse et Aarone orate in monte | et uictu necessario contenti | cetera cedite inopi, uiduę, pupillo,

-- --

miserorum sepulturę, captiuorum redemptioni, oppressorum tutelę, pietatis operibus, propugnatoribus quoque ac ducibus militię Christianę. ut comparatis plurium uiribus hostili impietati fortius resistant. et illi quidem non in se sed in Deo confidendo uestris-que precibus adiuti uincent. Quamdiu his contraria agitis, Ecclesiam quoque pati contraria necesse est. Quę quoniam uobis commendata est, sanguis eius de manibus uestris requiretur. quia non quomodo Christus | neque quomodo apostoli pro illa statis, sed qualiter uestra uobis persuadet libido. non ut oportet uiuendo, sed potius ut delectat. Latos agros, regias domos, tiriantinas uestes, auream argenteam-que supellectilem, phaleratos equos, uenaticos canes, nobiles seruos uultis possidere, non ut Christi discipulos decet, sed terrę dominos, et ea rerum copia, quę nec ueteri | nec noua Lege conceditur uobis, abundare. Nam cum populus Israhel ad Terram Promissionis translatus esset per singulas tribus diuidendam, sacerdotali tribui est a Domino dictum: [ERROR: no link :] Numeri XVIII In terra eorum nihil possidebitis | nec habebitis partem inter eos | ego pars et hęreditas uestra in medio filiorum Israhel. Possessionem itaque non sunt sortiti sacerdotes, et tantum decimas ac primitias quibus sustentarentur, et loca in quibus habitarent habebant. Nouis uero, id est, Christi discipulis dicitur: Nolite possidere aurum neque argentum neque pecuniam in zonis uestris! Et: Qui non renunciauerit omnibus quę habet, non potest esse meus discipulus. Et: Qui uult uenire post me, abneget semetipsum et sequatur me! Et: Si uis perfectus esse, uende omnia quę habes et da pauperibus, et habebis thesaurum in cęlo, et ueni sequere me. Nihil terrenum promittitur sacerdotibus, ut cęlestia tantum affectent, de cęlestibus prędicent | et portionem in cęlo consequantur , qui in terra diuitias habere noluerunt. Quare ergo Ecclesię agri, uillę, uici, urbes donatę sunt | et sacerdotibus episcopis-que distributę? Certe non ut in his ipsi luxurientur, sed egenos pascant. non ut sibi nummos inde congregent, sed ut inopum turbę dispensent, ut

-- --

miserorum necessitati succurrant | et stipendia quoque militibus ministrent, qui pro religione, pro fide, pro iustitia contra infideles decertant. Ecclesię igitur bona pauperum sunt, quorum sacerdos non possessor, pręter uitę necessaria, sed dispensator est. Qui autem dispensat, fideliter dispenset | et audiat Apostolum dicentem: Habentes alimenta et quibus tegimur , his contenti simus. nam qui uolunt diuites fieri, incidunt in tentationem et in laqueum diaboli et desyderia multa inutilia et nociua, quę mergunt homines in interitum et in perditionem. radix enim omnium malorum est cupiditas. quam quidam appetentes errauerunt a fide et inseruerunt se doloribus multis. Tu autem, o homo Dei, hęc fuge! Ad Timotheum enim scribebat. Qui enim talia non fugiunt, sed augendi peculii cupidine ducuntur, non homines Dei sunt, sed Mammonę serui. Homo Dei est qui cum Christo pauper est, ut in Christo diues sit.

De diuitiarum malo et paupertatis bono. Caput XXIX

Vidit et Salomon quantum periculi in diuitiis esset, et precatus est Deum dicens: [ERROR: no link :] Prover XXX Mendicitatem et diuitias ne dederis mihi | tribue tantum uictui meo necessaria, ne forte satiatus illiciar ad negandum et dicam: quis est Dominus? aut egestate

-- --

compulsus furer et periurem

-- --

nomen domini mei. Sed quoniam supra modum locupletatus fuit, in id quod timebat incidit. Diuitiarum copia delinitus uoluptatibus seruiuit, mulierum quas adamauerat, diis templa posuit. Et si uir alioqui sapientissimus sic insaniuit, quis confidit continentem se fore, si diuitiis affluere sibi contigerit? Diuitię luxum pariunt, luxuria turpis libidinis est mater, turpem autem libidinem dementia comitatur. Diues pręterea ad inferendam iniuriam promptus est, ad tolerandam impatiens, inanis glorię cupidus, ęqualibus inuidens, humiles despiciens | ac proinde aliorum famę non facile parcens, opulentię ostentator, paupertatis irrisor, ad uitia audax, ad bonum animi tardus. Diuiti quoque multi inuident, plurimi insidiantur | et spoliis eius ditari cupiunt. Sed quanuis nemo insidietur, ille tamen metuit domi fures, foris latrones | et cibus illi pariter suspectus est et somnus. nec minus interdum animi solicitudinibus quam fortunis abundat. Pauper uero ubique tutus est, ubique securus. Capta Hierosolyma Nabuchodonosor Caldeorum rex omnia transtulisse Babylonem dicitur, solos pauperes reliquisse. ne ignores paupertatem etiam inter hostes quandoque manere illęsam | nec frustra esse dictum: Pauperes fiducialiter requiescent. Idem submissius supplicant et efficacius exaudiuntur. iuxta illud: Deprecatio pauperis usque ad aures perueniet. et illud in psalmo: Exaudiuit pauperes Dominus, et uinctos suos non despexit. Quorum autem exauditur oratio, iis pro breui inopia ęterna tribuitur beatitudo, dicente Domino: Beati pauperes spiritu, quoniam ipsorum est regnum cęlorum. et: Beati qui nunc esuritis, quoniam saturabimini. de diuitibus uero e contrario est dictum, quod facilius transibit camellus per foramen acus, quam diues ascendet ad regnum cęlorum. Cui sententię et illud Euangelicum congruit: Esurientes impleuit bonis, et diuites dimisit inanes. Quid enim illo homine magis uanum, qui diuitiis, quas mox uita decedens relinquere cogitur, diu se fruiturum sperauit? aut quid felicius illo, cui pro terrenorum contemptu bona compensantur

-- --

cęlestia? Ideo piissimus Tobias filium consolabatur dicens: [ERROR: no link :] Tob. IIII Noli timere, fili mi | pauperem quidem uitam gerimus, sed multa bona habebimus, si timuerimus Deum | et recesserimus ab omni peccato et fecerimus bene. [ERROR: no link :] ps. 36 Melius est igitur (ut psalmista ait) modicum iusto super diuitias peccatorum multas. et Salomon in Prouerbiis: [ERROR: no link :] Prover XV Melius est parum cum timore Domini | quam thesauri magni et insatiabiles. Nam qui in humilitate sanctam colit paupertatem, postea in paradisum translatus exaltatur in gloria. [ERROR: no link :] ps. 112 Quoniam Deus suscitat a terra inopem | et de stercore errigit pauperem, ut collocet eum cum principibus, cum principibus populi sui. hoc Propheta in psalmo ait, quod in alio affirmat dicens: [ERROR: no link :] ps. 71 Iudicabit Dominus pauperes populi | et saluos faciet filios pauperum | parcet inquit pauperi et inopi, et animas pauperum saluas faciet. et iterum alio loco: [ERROR: no link :] ps. 73 Pauper et inops laudabunt nomen tuum. Ne cui tamen fraudi sit, de paupere humili, iusto Deum-que timente ac spontaneo ista prędicantur, non de illo qui inuitus indiget et indignatur, et intemperanter concupiscit, et ne inopia quidem oppressus humiliatur. Nec de illo qui pauper sub humilitatis palio hypocrisim nutrit, ut quasi sanctus laudetur ab hominibus. Hic enim quanto pluris uulgi opinione ęstimabitur, tanto uilior coram Deo contemptibilior-que apparebit. Simulata sanctitas aurum adulterinum est, exterius quidem preciosum apparens, intus uilissimum existens | cum frangitur tunc manifestum fit quale fuerit, et inter rudia ęramenta despectum abiicitur.

-- --

Qui uero nihil dolose, nihil ficte agunt, sed libenti animo sua omnia relinquunt, ut pauperes pauperem sequantur Christum, hi apostolicę beatitudinis atque dignitatis consortes efficiuntur | et ab ipso Domino simul audiunt: [ERROR: no link :] Mat. XIX Amen dico uobis quod uos, qui secuti estis me, in regeneratione cum sederit Filius hominis in sede maiestatis suę, sedebitis et uos super sedes duodecim iudicantes duodecim tribus Israhel. et omnis qui reliquerit domum | uel fratres | aut sorores | aut patrem | aut matrem | aut uxorem | aut filios | aut agros propter nomen

-- --

meum, centuplum accipiet | et uitam ęternam possidebit. O, omnibus diuitiis pręferenda paupertas, omni auro, omnibus gemmis preciosior, cui tanta ac talia promittuntur.

Nequis timeat necessaria sibi defutura. Caput XXX

[ERROR: no link :] Act. V Veruntamen nequis Ananię et Saphirę uano abductus timore ne sibi necessaria desint, si relictis omnibus Christum sequi uoluerit | partem-que reseruare in animo habuerit, audiat ipsum dicentem: [ERROR: no link :] Matth. VI Nolite soliciti esse dicentes: quid manducabimus, aut quid bibemus, aut quibus operiemur? hęc enim omnia gentes inquirunt. Scit enim Pater uester, quia his omnibus indigetis. quęrite ergo primum regnum Dei | et iustitiam eius, et hęc omnia adiicientur uobis. Hoc ueterum nouorum-que nobis euenta confirmant. [ERROR: no link :] populus Israhel Israheliticus populus cum esuriret, manna de cęlo nutritus est, cum sitiret, aquam de petra repente manantem bibit. [ERROR: no link :] Agar Agar cum puero eiecta in solitudine angeli indicio ne siti periret, aquam inuenit. [ERROR: no link :] Sanson Sansoni sitienti de maxillę asinę molari aqua effluxit. [ERROR: no link :] Helias. vidua Elias cum hominum subsidia non haberet, a coruis pascitur. et uiduę quę se filios-que suos defraudans panem prophetę porrexerat, hydria farinę non defecit nec lecythus olei

-- --

fuit imminutus. [ERROR: no link :] Helias Idem propheta, qui fuit Elias Thesbites, cum Iezabelem fugeret | et fame siti-que fatigatus mori optaret, somno experrectus reperit ad caput subcinericium panem et uas aquę, et refocillatus est. Idem uiginti panibus ordeaceis centum uiros Deo pręstante satiauit, ita ut etiam superesset. [ERROR: no link :] Daniel Daniel morti addictus, et in lacu leonum conclusus allato mirabiliter prandio reficitur | et inter ferocissimas bestias manet securus. [ERROR: no link :] Matth. 14 Dominus noster Iesus Christus, sine quo factum est nihil, quinque panibus et duobus pisciculis in deserto quinque milia uirorum exceptis mulieribus ac paruulis reddidit saturata, et reliquię collectę duodecim cophinos impleuerunt. Iterum pari miraculo quatuor milia hominum pręter paruulos et mulieres panibus tantum septem memoratur satiasse | fecisse-que ut satiatis septem fragmentorum sportę superessent. [ERROR: no link :] Matth. XV Discipulos ergo inter nauigandum anxios quod panes ferre secum obliti essent, iusta correptione incessuit dicens: Quid cogitatis inter uos modicę fidei, quia panes non habetis? nondum intelligitis neque recordamini quinque panum et quinque milium hominum, et quot cophinos sumpsistis? neque septem panum et quatuor milium hominum et quot sportas sumpsistis? [ERROR: no link :] Luc. XXII Vt-que nobis constaret | nihil omnino quod necessarium sit, seruis Christi defuturum, alias ab eodem interrogati illi, cum ad prędicandum missi essent sine sacculo, sine pera, sine calciamentis, an aliquid ipsis defuerit? responderunt | defuisse sibi nihil. Proinde experimento iam edocti | nec sitim nec famem nec nuditatem timebant, quia nihil habentes | quasi omnia possidebant, dum nullius rei egerent | et modico contenti essent, ut magna mererentur. Quod autem sequitur: Sed nunc qui habet sacculum, tollat similiter et peram. et qui non habet, uendat tunicam suam et emat gladium,

-- --

non reor esse simpliciter pręceptum, sed imminentis persecutionis causa denunciatum. per sacculum quippe ac peram | famis et sitis futurę malum innui, per gladium patientia martyrii designari mihi uidetur. sacculus enim et pera uictui seruit, gladio autem fidei ab impietate persequentium defendimur. [ERROR: no link :] notandum Porro

-- --

per ea quę superius dicta sunt, rerum quęrendarum solicitudo tollitur, non ocium imperatur. Quęrite, inquit, primum regnum Dei! Sed qui regnum Dei quęrit, non solum cęlestium contemplationi | aut impartiendę aliis doctrinę uacat, sed etiam manibus operatur, partim ut alimenta sibi paret, partim ne desidię se dedat, et quiescente corpore | feruor quoque animi erga diuina succensi tepescat. [ERROR: no link :] Act. XVIII Sic fecit Paulus, tantummodo sabbatis cum Iudeis disputans, cęteris diebus arte scoenofactoria se exercens. Quod si ad uictum labor non suffecerit, aliunde id quo indiges tibi adiicietur. Licet enim et ab illis accipere quos doces, quia dignus est operarius cibo suo, et qui altari seruit, fas est ei uiuere de altari, id est de his quę templo offeruntur. Omnis enim rerum utendarum oblatio pauperum census est, non eorum quibus sua satis sunt. Cum autem omnia defuerint, tunc demum manum suam porriget Deus | et qui mundo quoque seruientes alit, sibi seruientibus deese non poterit. [ERROR: no link :] Matth. VI Ideo: Respicite, inquit, uolatilia cęli, quę non serunt neque metunt neque congregant in horrea, et Pater uester cęlestis pascit illa. nonne uos pluris estis illis? Deinde considerare nos iubet lilia agri quomodo crescant, quali colore tegantur. et: Si, inquit, foenum agri, quod hodie est | et cras in clibanum mittitur, Deus sic uestit, quanto magis uos modicę fidei? Vnde ipse Deus, ueluti non habens quorum iustius curam gerat | quam eorum qui sibi in paupertate famulantur, in Esaia ait: [ERROR: no link :] LXVI Ad quem respiciam nisi ad pauperculum et contritum spiritu, et trementem sermones meos? Hinc illa psalmistę adhortatio est: [ERROR: no link :] ps. 38 Timete Dominum omnes sancti eius, quoniam nihil deest timentibus eum | diuites eguerunt et esurierunt, inquirentes autem Dominum non minuentur omni bono. Quęris quomodo diuites eguerunt? Ille qui purpura induebatur, qui laute opipare-que coenitabat, in inferno sepultus gutta una aquę indiguit. Rursum quęris quo pacto pauperculi Deo seruientes bonorum conpotes fiant. Lazarus mendicus erat, hulcerosus esuriens-que micas illas, quę de diuitis mensa cadebant. translatus autem

-- --

in sinum Abrahę in locum beatorum omni bono coepit abundare. Quis utriusque fine perspecto non dixerit | et illius infelicissimas diuitias | et huius felicissimam mendicitatem? Breuis est pręsentis paupertatis toleratio, futurę uero remunerationis hubertas perpetua est et perennis. Quod testatur Iacobus apostolus dicens: [ERROR: no link :] II Nonne Deus elegit pauperes in hoc mundo, diuites in fide | et hęredes regni? Ne quem igitur dum Domino seruit, paupertatis grauent angustię, cogitet quam grande beneficium sit | ab ipso eligi, fide ditari | et cęlestis regni fieri hęredem.

-- --

Explicit liber tertius.

-- --

Previous section

Next section


Marulić, Marko (1450-1524) [1516], Evangelistarium, versio electronica (), Verborum 155872, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - tractatus] [word count] [marulmareuang].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.